De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  2. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  3. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  4. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  5. nam gaudere novis rebus debere videtur
  6. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  7. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  8. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  9. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  10. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  11. donec diluxit rerum genitalis origo?
  12. natus enim debet qui cumque est velle manere
  13. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  14. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  15. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  16. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  17. notities hominum divis unde insita primum est,
  18. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  19. quove modost umquam vis cognita principiorum
  20. quidque inter sese permutato ordine possent.
  21. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  22. namque ita multa modis multis primordia rerum
  23. ex infinito iam tempore percita plagis
  24. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  25. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  26. quae cumque inter se possint congressa creare,
  27. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  28. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  29. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  30. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  31. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  32. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  33. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  34. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  35. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  36. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  37. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  38. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  39. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  40. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  41. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  42. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  43. vitai causa valido consueta bidenti
  44. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  45. si non fecundas vertentes vomere glebas
  46. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  47. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  48. et tamen inter dum magno quaesita labore
  49. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  50. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  51. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  52. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  53. praeterea genus horriferum natura ferarum
  54. humanae genti infestum terraque marique
  55. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  56. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  57. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  58. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  59. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  60. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  61. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  62. cui tantum in vita restet transire malorum.
  63. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  64. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  65. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  66. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  67. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  68. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  69. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  70. Principio quoniam terrai corpus et umor
  71. aurarumque leves animae calidique vapores,
  72. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  73. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  74. debet eodem omnis mundi natura putari.
  75. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  76. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  77. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  78. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  79. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  80. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  81. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  82. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  83. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  84. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  85. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  86. principio pars terrai non nulla, perusta
  87. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  88. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  89. quas validi toto dispergunt venti.
  90. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  91. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  92. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  93. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  94. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  95. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  96. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  97. semper abundare et latices manare perennis
  98. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  99. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  100. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  101. partim quod validi verrentes aequora venti
  102. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  103. partim quod supter per terras diditur omnis;
  104. percolatur enim virus retroque remanat
  105. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  106. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  107. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  108. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  109. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  110. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  111. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  112. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  113. omnia iam resoluta forent et in versa.
  114. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  115. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  116. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  117. inrigat adsidue caelum candore recenti
  118. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  119. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  120. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  121. quod simul ac primum nubes succedere soli
  122. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  123. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  124. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  125. ut noscas splendore novo res semper egere
  126. et primum iactum fulgoris quemque perire
  127. nec ratione alia res posse in sole videri,
  128. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  129. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  130. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  131. fulguribus pingues multa caligine taedae
  132. consimili properant ratione, ardore ministro,
  133. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  134. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  135. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  136. exitium celeri celeratur origine flammae.
  137. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  138. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  139. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  140. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  141. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  142. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  143. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  144. nec sanctum numen fati protollere finis
  145. posse neque adversus naturae foedera niti?
  146. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  147. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  148. non ruere avolsos silices a montibus altis
  149. nec validas aevi vires perferre patique
  150. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  151. ex infinito quae tempore pertolerassent
  152. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  153. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  154. continet amplexu terram: si procreat ex se
  155. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  156. totum nativum mortali corpore constat.
  157. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  158. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  159. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  160. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  161. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  162. non alias alii quoque res cecinere ?
  163. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  164. aeternis famae monimentis insita florent?
  165. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  166. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  167. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  168. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  169. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  170. denique natura haec rerum ratioque repertast
  171. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  172. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  173. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  174. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  175. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  176. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  177. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  178. tanto quique magis victus fateare necessest
  179. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  180. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  181. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  182. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  183. nec ratione alia mortales esse videmur,
  184. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  185. atque illi quos a vita natura removit.
  186. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  187. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  188. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  189. dissociare intus partis, ut materiai
  190. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  191. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  192. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  193. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  194. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  195. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  196. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  197. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  198. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  199. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  200. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  201. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  202. ex infinito quae possint forte coorta
  203. corruere hanc rerum violento turbine summam
  204. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  205. nec porro natura loci spatiumque profundi
  206. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  207. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  208. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  209. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  210. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  211. quare etiam nativa necessumst confiteare
  212. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  213. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  214. inmensi validas aevi contemnere vires.
  215. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  216. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  217. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  218. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  219. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  220. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  221. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  222. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  223. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  224. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  225. et siccare prius confidunt omnia posse
  226. quam liquor incepti possit contingere finem.
  227. tantum spirantes aequo certamine bellum
  228. magnis inter se de rebus cernere certant,
  229. cum semel interea fuerit superantior ignis
  230. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  231. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  232. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  233. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  234. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  235. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  236. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  237. obvius aeternam succepit lampada mundi
  238. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  239. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  240. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  241. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  242. ignis enim superare potest ubi materiai
  243. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  244. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  245. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  246. umor item quondam coepit superare coortus,
  247. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  248. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  249. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  250. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  251. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  252. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  253. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  254. nam certe neque consilio primordia rerum
  255. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  256. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  257. sed quia multa modis multis primordia rerum
  258. ex infinito iam tempore percita plagis
  259. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  260. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  261. quae cumque inter se possent congressa creare,
  262. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  263. omnigenus coetus et motus experiundo
  264. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  265. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  266. terrai maris et caeli generisque animantum.
  267. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  268. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  269. nec mare nec caelum nec denique terra neque