De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  2. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  3. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  4. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  5. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  6. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  7. nam gaudere novis rebus debere videtur
  8. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  9. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  10. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  11. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  12. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  13. donec diluxit rerum genitalis origo?
  14. natus enim debet qui cumque est velle manere
  15. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  16. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  17. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  18. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  19. notities hominum divis unde insita primum est,
  20. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  21. quove modost umquam vis cognita principiorum
  22. quidque inter sese permutato ordine possent.
  23. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  24. namque ita multa modis multis primordia rerum
  25. ex infinito iam tempore percita plagis
  26. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  27. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  28. quae cumque inter se possint congressa creare,
  29. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  30. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  31. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  32. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  33. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  34. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  35. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  36. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  37. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  38. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  39. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  40. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  41. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  42. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  43. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  44. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  45. vitai causa valido consueta bidenti
  46. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  47. si non fecundas vertentes vomere glebas
  48. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  49. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  50. et tamen inter dum magno quaesita labore
  51. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  52. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  53. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  54. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  55. praeterea genus horriferum natura ferarum
  56. humanae genti infestum terraque marique
  57. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  58. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  59. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  60. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  61. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  62. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  63. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  64. cui tantum in vita restet transire malorum.
  65. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  66. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  67. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  68. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  69. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  70. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  71. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  72. Principio quoniam terrai corpus et umor
  73. aurarumque leves animae calidique vapores,
  74. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  75. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  76. debet eodem omnis mundi natura putari.
  77. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  78. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  79. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  80. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  81. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  82. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  83. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  84. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  85. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  86. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  87. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  88. principio pars terrai non nulla, perusta
  89. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  90. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  91. quas validi toto dispergunt venti.
  92. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  93. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  94. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  95. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  96. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  97. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  98. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  99. semper abundare et latices manare perennis
  100. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  101. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  102. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  103. partim quod validi verrentes aequora venti
  104. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  105. partim quod supter per terras diditur omnis;
  106. percolatur enim virus retroque remanat
  107. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  108. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  109. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  110. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  111. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  112. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  113. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  114. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  115. omnia iam resoluta forent et in versa.
  116. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  117. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  118. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  119. inrigat adsidue caelum candore recenti
  120. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  121. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  122. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  123. quod simul ac primum nubes succedere soli
  124. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  125. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  126. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  127. ut noscas splendore novo res semper egere
  128. et primum iactum fulgoris quemque perire
  129. nec ratione alia res posse in sole videri,
  130. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  131. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  132. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  133. fulguribus pingues multa caligine taedae
  134. consimili properant ratione, ardore ministro,
  135. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  136. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  137. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  138. exitium celeri celeratur origine flammae.
  139. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  140. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  141. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  142. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  143. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  144. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  145. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  146. nec sanctum numen fati protollere finis
  147. posse neque adversus naturae foedera niti?
  148. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  149. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  150. non ruere avolsos silices a montibus altis
  151. nec validas aevi vires perferre patique
  152. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  153. ex infinito quae tempore pertolerassent
  154. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  155. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  156. continet amplexu terram: si procreat ex se
  157. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  158. totum nativum mortali corpore constat.
  159. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  160. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  161. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  162. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  163. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  164. non alias alii quoque res cecinere ?
  165. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  166. aeternis famae monimentis insita florent?
  167. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  168. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  169. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  170. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  171. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  172. denique natura haec rerum ratioque repertast
  173. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  174. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  175. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  176. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  177. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  178. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  179. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  180. tanto quique magis victus fateare necessest
  181. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  182. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  183. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  184. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  185. nec ratione alia mortales esse videmur,
  186. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  187. atque illi quos a vita natura removit.
  188. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  189. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  190. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  191. dissociare intus partis, ut materiai
  192. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  193. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  194. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  195. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  196. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  197. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  198. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  199. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  200. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  201. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  202. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  203. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  204. ex infinito quae possint forte coorta
  205. corruere hanc rerum violento turbine summam
  206. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  207. nec porro natura loci spatiumque profundi
  208. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  209. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  210. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  211. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  212. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  213. quare etiam nativa necessumst confiteare
  214. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  215. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  216. inmensi validas aevi contemnere vires.
  217. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  218. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  219. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  220. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  221. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  222. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  223. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  224. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  225. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  226. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  227. et siccare prius confidunt omnia posse
  228. quam liquor incepti possit contingere finem.
  229. tantum spirantes aequo certamine bellum
  230. magnis inter se de rebus cernere certant,
  231. cum semel interea fuerit superantior ignis
  232. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  233. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  234. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  235. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  236. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  237. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  238. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  239. obvius aeternam succepit lampada mundi
  240. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  241. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  242. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  243. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  244. ignis enim superare potest ubi materiai
  245. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  246. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  247. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  248. umor item quondam coepit superare coortus,
  249. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  250. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  251. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  252. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  253. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  254. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  255. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  256. nam certe neque consilio primordia rerum
  257. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  258. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  259. sed quia multa modis multis primordia rerum
  260. ex infinito iam tempore percita plagis
  261. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  262. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  263. quae cumque inter se possent congressa creare,
  264. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  265. omnigenus coetus et motus experiundo
  266. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  267. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  268. terrai maris et caeli generisque animantum.
  269. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  270. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  271. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  272. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  273. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  274. diffugere inde loci partes coepere paresque
  275. cum paribus iungi res et discludere mundum
  276. membraque dividere et magnas disponere partes
  277. omnigenis e principiis, discordia quorum
  278. intervalla vias conexus pondera plagas
  279. concursus motus turbabat proelia miscens
  280. propter dissimilis formas variasque figuras,
  281. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  282. nec motus inter sese dare convenientis,
  283. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  284. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  285. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  286. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  287. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  288. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  289. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  290. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  291. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  292. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  293. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  294. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  295. partibus erumpens primus se sustulit aether
  296. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  297. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  298. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  299. matutina rubent radiati lumina solis
  300. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  301. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  302. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  303. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  304. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  305. corpore concreto circum datus undique saepsit
  306. et late diffusus in omnis undique partis
  307. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  308. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  309. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  310. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  311. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  312. nec levia ut possent per summas labier oras,
  313. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  314. versent et partes ut mundi totius extent;
  315. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  316. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  317. his igitur rebus retractis terra repente,
  318. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  319. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  320. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  321. et radii solis cogebant undique terram
  322. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  323. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  324. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  325. augebat mare manando camposque natantis,
  326. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  327. corpora multa vaporis et altaque caeli
  328. densabant procul a terris fulgentia templa.
  329. sidebant campi, crescebant montibus altis
  330. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  331. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  332. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  333. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  334. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  335. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  336. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  337. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  338. atque levissimus super influit auras
  339. nec liquidum corpus turbantibus auris
  340. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  341. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  342. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  343. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  344. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  345. unum labendi conservans usque tenorem.
  346. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  347. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  348. ex utraque polum parti premere nobis
  349. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  350. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  351. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  352. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  353. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  354. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  355. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  356. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  357. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  358. passim per caeli volvunt summania templa,
  359. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  360. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  361. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  362. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  363. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  364. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  365. in variis mundis varia ratione creatis,
  366. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  367. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  368. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  369. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  370. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  371. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  372. evanescere paulatim et decrescere pondus
  373. convenit atque aliam naturam supter habere
  374. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  375. partibus mundi, quibus insita vivit.
  376. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  377. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  378. nec caput est oneri collo nec denique totum
  379. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  380. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  381. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  382. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  383. sic igitur tellus non est aliena repente
  384. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  385. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  386. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  387. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  388. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  389. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  390. partibus mundi caeloque revincta;
  391. nam communibus inter se radicibus haerent
  392. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  393. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  394. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  395. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  396. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  397. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  398. iamne vides quantum tenuis natura valere
  399. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  400. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  401. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  402. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  403. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  404. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  405. nil magnis intervallis de corpore libant
  406. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  407. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  408. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  409. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  410. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  411. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  412. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  413. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  414. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  415. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  416. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  417. per multum, specie confusa videntur
  418. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  419. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  420. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  421. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  422. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  423. scire licet perquam pauxillo posse minores
  424. esse vel exigua maioris parte brevique.
  425. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  426. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  427. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  428. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  429. Illud item non est mirandum, qua ratione
  430. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  431. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  432. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  433. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  434. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  435. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  436. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  437. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  438. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  439. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  440. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  441. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  442. percipiat calidis fervoribus ardor,
  443. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  444. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  445. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  446. accidere ex una scintilla incendia passim.
  447. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  448. possideat multum caecis fervoribus ignem
  449. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  450. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  451. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  452. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  453. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  454. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  455. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  456. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  457. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  458. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  459. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  460. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  461. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  462. evanescere enim rapidas illius et acris
  463. imminui supter viris, ideoque relinqui
  464. paulatim solem cum posterioribus signis,
  465. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  466. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  467. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  468. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  469. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  470. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  471. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  472. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  473. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  474. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  475. alternis certo fluere alter tempore possit,
  476. qui queat aestivis solem detrudere signis
  477. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  478. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  479. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  480. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  481. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  482. posse alternis e partibus ire.
  483. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  484. diversas ire in partis inferna supernis?
  485. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  486. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  487. At nox obruit ingenti caligine terras,
  488. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  489. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  490. concussos itere et labefactos multo,
  491. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  492. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  493. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  494. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  495. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  496. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  497. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  498. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  499. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  500. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  501. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  502. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  503. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  504. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  505. semina confluere et solis reparare nitorem.
  506. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  507. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  508. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  509. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  510. tempore et inpubem molli pubescere veste
  511. et pariter mollem malis demittere barbam.
  512. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  513. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  514. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  515. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  516. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  517. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  518. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  519. aut quia sol idem sub terras atque superne
  520. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  521. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  522. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  523. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  524. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  525. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  526. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  527. distinet aequato caelum discrimine metas
  528. propter signiferi posituram totius orbis,
  529. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  530. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  531. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  532. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  533. aut quia crassior est certis in partibus ,
  534. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  535. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  536. propterea noctes hiberno tempore longae
  537. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  538. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  539. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  540. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  541. propterea fit uti videantur dicere verum.
  542. Luna potest solis radiis percussa nitere
  543. inque dies magis id lumen convertere nobis
  544. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  545. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  546. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  547. inde minutatim retro quasi condere lumen
  548. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  549. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  550. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  551. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  552. est etiam quare proprio cum lumine possit
  553. volvier et varias splendoris reddere formas;
  554. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  555. labitur omnimodis occursans officiensque,
  556. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  557. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  558. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  559. versandoque globum variantis edere formas,
  560. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  561. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  562. inde minutatim retro contorquet et aufert
  563. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  564. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  565. astrologorum artem contra convincere tendit,
  566. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  567. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  568. denique cur nequeat semper nova luna creari
  569. ordine formarum certo certisque figuris
  570. inque dies privos aborisci quaeque creata
  571. atque alia illius reparari in parte locoque,
  572. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  573. ordine cum videas tam certo multa creari.
  574. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  575. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  576. Flora quibus mater praespargens ante viai
  577. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  578. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  579. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  580. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  581. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  582. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  583. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  584. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  585. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  586. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  587. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  588. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  589. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  590. nam cur luna queat terram secludere solis
  591. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  592. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  593. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  594. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  595. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  596. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  597. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  598. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  599. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  600. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  601. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  602. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  603. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  604. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  605. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  606. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  607. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  608. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  609. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  610. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  611. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  612. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  613. quove modo possent offecto lumine obire
  614. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  615. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  616. omnia convisunt clara loca candida luce,
  617. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  618. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  619. tollere et incertis crerint committere ventis.
  620. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  621. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  622. florida fulserunt viridanti prata colore,
  623. arboribusque datumst variis exinde per auras
  624. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  625. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  626. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  627. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  628. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  629. multa modis multis varia ratione coorta.
  630. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  631. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  632. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  633. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  634. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  635. imbribus et calido solis concreta vapore;
  636. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  637. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  638. principio genus alituum variaeque volucres
  639. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  640. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  641. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  642. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  643. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  644. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  645. crescebant uteri terram radicibus apti;
  646. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  647. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  648. convertebat ibi natura foramina terrae
  649. et sucum venis cogebat fundere apertis
  650. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  651. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  652. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  653. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  654. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  655. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  656. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  657. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  658. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  659. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  660. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  661. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  662. simul volucres variantibus formis.
  663. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  664. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  665. mutat enim mundi naturam totius aetas
  666. ex alioque alius status excipere omnia debet
  667. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  668. omnia commutat natura et vertere cogit.
  669. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  670. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  671. sic igitur mundi naturam totius aetas
  672. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  673. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  674. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  675. conatast mira facie membrisque coorta,
  676. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  677. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  678. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  679. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  680. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  681. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  682. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  683. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  684. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  685. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  686. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  687. ut propagando possint procudere saecla;
  688. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  689. semina qua possint membris manare remissis,
  690. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  691. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  692. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  693. nec potuisse propagando procudere prolem.
  694. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  695. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  696. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  697. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  698. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  699. principio genus acre leonum saevaque saecla
  700. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  701. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  702. et genus omne quod est veterino semine partum
  703. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  704. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  705. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  706. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  707. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  708. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  709. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  710. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  711. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  712. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  713. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  714. donec ad interitum genus id natura redegit.
  715. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  716. esse queunt duplici natura et corpore bino
  717. ex alienigenis membris compacta, potestas
  718. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  719. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  720. principio circum tribus actis impiger annis
  721. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  722. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  723. post ubi equum validae vires aetate senecta
  724. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  725. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  726. officit et molli vestit lanugine malas;
  727. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  728. confieri credas Centauros posse neque esse,
  729. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  730. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  731. inter se quorum discordia membra videmus;
  732. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  733. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  734. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  735. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  736. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  737. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  738. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  739. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  740. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  741. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  742. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  743. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  744. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  745. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  746. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  747. multa licet simili ratione effutiat ore,
  748. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  749. fluxisse et gemmis florere arbusta
  750. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  751. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  752. et manibus totum circum se vertere caelum.
  753. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  754. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  755. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  756. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  757. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  758. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  759. non tamen inter se possunt complexa creari,
  760. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  761. foedere naturae certo discrimina servant.
  762. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  763. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  764. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  765. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  766. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  767. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  768. multaque per caelum solis volventia lustra
  769. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  770. nec robustus erat curvi moderator aratri
  771. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  772. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  773. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  774. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  775. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  776. glandiferas inter curabant corpora quercus
  777. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  778. arbita puniceo fieri matura colore,
  779. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  780. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  781. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  782. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  783. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  784. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  785. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  786. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  787. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  788. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  789. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  790. necdum res igni scibant tractare neque uti
  791. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  792. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  793. et frutices inter condebant squalida membra
  794. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  795. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  796. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  797. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  798. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  799. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  800. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  801. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  802. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  803. et manuum mira freti virtute pedumque
  804. consectabantur silvestria saecla ferarum
  805. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  806. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  807. saetigerisque pares subus silvestria membra
  808. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  809. circum se foliis ac frondibus involventes.
  810. nec plangore diem magno solemque per agros
  811. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  812. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  813. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  814. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  815. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  816. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  817. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  818. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  819. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  820. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  821. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  822. spumigeri suis adventu validique leonis
  823. atque intempesta cedebant nocte paventes
  824. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  825. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  826. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  827. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  828. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  829. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  830. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  831. at quos effugium servarat corpore adeso,
  832. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  833. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  834. donique eos vita privarant vermina saeva
  835. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  836. at non multa virum sub signis milia ducta
  837. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  838. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  839. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  840. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  841. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  842. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  843. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  844. tum penuria deinde cibi languentia leto
  845. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  846. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  847. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  848. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  849. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  850. ---
  851. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  852. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  853. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  854. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  855. et Venus inminuit viris puerique parentum
  856. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  857. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  858. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  859. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  860. vocibus et gestu cum balbe significarent
  861. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  862. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  863. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  864. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  865. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  866. At varios linguae sonitus natura subegit
  867. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  868. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  869. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  870. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  871. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  872. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  873. illis iratus petit atque infestus inurget.
  874. at catuli pantherarum scymnique leonum
  875. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  876. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  877. alituum porro genus alis omne videmus
  878. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  879. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  880. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  881. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  882. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  883. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  884. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  885. inter se fuerant, unde insita notities est
  886. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  887. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  888. cogere item pluris unus victosque domare
  889. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  890. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  891. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  892. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  893. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  894. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  895. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  896. pro vario sensu varia res voce notaret?
  897. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  898. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  899. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  900. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  901. inritata canum cum primum magna Molossum
  902. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  903. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  904. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  905. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  906. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  907. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  908. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  909. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  910. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  911. denique non hinnitus item differre videtur,
  912. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  913. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  914. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  915. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  916. postremo genus alituum variaeque volucres,
  917. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  918. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  919. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  920. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  921. et partim mutant cum tempestatibus una
  922. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  923. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  924. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  925. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  926. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  927. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  928. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  929. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  930. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  931. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  932. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  933. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  934. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  935. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  936. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  937. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  938. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  939. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  940. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  941. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  942. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  943. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  944. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  945. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  946. condere coeperunt urbis arcemque locare
  947. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  948. et pecudes et agros divisere atque dedere
  949. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  950. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  951. posterius res inventast aurumque repertum,
  952. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  953. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  954. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  955. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  956. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  957. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  958. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  959. ut fundamento stabili fortuna maneret
  960. et placidam possent opulenti degere vitam,
  961. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  962. certantes iter infestum fecere viai,
  963. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  964. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  965. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  966. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  967. ut satius multo iam sit parere quietum
  968. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  969. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  970. angustum per iter luctantes ambitionis;
  971. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  972. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  973. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  974. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  975. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  976. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  977. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  978. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  979. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  980. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  981. inde magistratum partim docuere creare
  982. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  983. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  984. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  985. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  986. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  987. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  988. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  989. inde metus maculat poenarum praemia vitae.