De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  2. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  3. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  4. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  5. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  6. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  7. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  8. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  9. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  10. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  11. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  12. nam gaudere novis rebus debere videtur
  13. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  14. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  15. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  16. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  17. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  18. donec diluxit rerum genitalis origo?
  19. natus enim debet qui cumque est velle manere
  20. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  21. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  22. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  23. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  24. notities hominum divis unde insita primum est,
  25. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  26. quove modost umquam vis cognita principiorum
  27. quidque inter sese permutato ordine possent.
  28. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  29. namque ita multa modis multis primordia rerum
  30. ex infinito iam tempore percita plagis
  31. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  32. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  33. quae cumque inter se possint congressa creare,
  34. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  35. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  36. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  37. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  38. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  39. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  40. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  41. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  42. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  43. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  44. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  45. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  46. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  47. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  48. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  49. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  50. vitai causa valido consueta bidenti
  51. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  52. si non fecundas vertentes vomere glebas
  53. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  54. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  55. et tamen inter dum magno quaesita labore
  56. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  57. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  58. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  59. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  60. praeterea genus horriferum natura ferarum
  61. humanae genti infestum terraque marique
  62. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  63. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  64. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  65. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  66. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  67. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  68. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  69. cui tantum in vita restet transire malorum.
  70. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  71. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  72. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  73. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  74. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  75. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  76. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  77. Principio quoniam terrai corpus et umor
  78. aurarumque leves animae calidique vapores,
  79. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  80. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  81. debet eodem omnis mundi natura putari.
  82. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  83. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  84. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  85. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  86. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  87. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  88. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  89. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  90. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  91. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  92. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  93. principio pars terrai non nulla, perusta
  94. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  95. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  96. quas validi toto dispergunt venti.
  97. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  98. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  99. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  100. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  101. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  102. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  103. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  104. semper abundare et latices manare perennis
  105. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  106. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  107. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  108. partim quod validi verrentes aequora venti
  109. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  110. partim quod supter per terras diditur omnis;
  111. percolatur enim virus retroque remanat
  112. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  113. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  114. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  115. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  116. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  117. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  118. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  119. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  120. omnia iam resoluta forent et in versa.
  121. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  122. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  123. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  124. inrigat adsidue caelum candore recenti
  125. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  126. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  127. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  128. quod simul ac primum nubes succedere soli
  129. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  130. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  131. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  132. ut noscas splendore novo res semper egere
  133. et primum iactum fulgoris quemque perire
  134. nec ratione alia res posse in sole videri,
  135. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  136. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  137. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  138. fulguribus pingues multa caligine taedae
  139. consimili properant ratione, ardore ministro,
  140. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  141. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  142. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  143. exitium celeri celeratur origine flammae.
  144. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  145. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  146. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  147. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  148. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  149. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  150. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  151. nec sanctum numen fati protollere finis
  152. posse neque adversus naturae foedera niti?
  153. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  154. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  155. non ruere avolsos silices a montibus altis
  156. nec validas aevi vires perferre patique
  157. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  158. ex infinito quae tempore pertolerassent
  159. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  160. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  161. continet amplexu terram: si procreat ex se
  162. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  163. totum nativum mortali corpore constat.
  164. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  165. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  166. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  167. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  168. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  169. non alias alii quoque res cecinere ?
  170. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  171. aeternis famae monimentis insita florent?
  172. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  173. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  174. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  175. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  176. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  177. denique natura haec rerum ratioque repertast
  178. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  179. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  180. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  181. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  182. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  183. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  184. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  185. tanto quique magis victus fateare necessest
  186. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  187. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  188. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  189. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  190. nec ratione alia mortales esse videmur,
  191. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  192. atque illi quos a vita natura removit.
  193. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  194. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  195. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  196. dissociare intus partis, ut materiai
  197. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  198. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  199. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  200. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  201. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  202. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  203. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  204. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  205. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  206. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  207. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  208. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  209. ex infinito quae possint forte coorta
  210. corruere hanc rerum violento turbine summam
  211. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  212. nec porro natura loci spatiumque profundi
  213. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  214. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  215. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  216. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  217. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  218. quare etiam nativa necessumst confiteare
  219. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  220. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  221. inmensi validas aevi contemnere vires.
  222. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  223. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  224. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  225. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  226. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  227. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  228. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  229. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  230. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  231. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  232. et siccare prius confidunt omnia posse
  233. quam liquor incepti possit contingere finem.
  234. tantum spirantes aequo certamine bellum
  235. magnis inter se de rebus cernere certant,