De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  2. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  3. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  4. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  5. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  6. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  7. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  8. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  9. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  10. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  11. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  12. nam gaudere novis rebus debere videtur
  13. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  14. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  15. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  16. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  17. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  18. donec diluxit rerum genitalis origo?
  19. natus enim debet qui cumque est velle manere
  20. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  21. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  22. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  23. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  24. notities hominum divis unde insita primum est,
  25. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  26. quove modost umquam vis cognita principiorum
  27. quidque inter sese permutato ordine possent.
  28. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  29. namque ita multa modis multis primordia rerum
  30. ex infinito iam tempore percita plagis
  31. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  32. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  33. quae cumque inter se possint congressa creare,
  34. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  35. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  36. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  37. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  38. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  39. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  40. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  41. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  42. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  43. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  44. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  45. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  46. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  47. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  48. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  49. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  50. vitai causa valido consueta bidenti
  51. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  52. si non fecundas vertentes vomere glebas
  53. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  54. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  55. et tamen inter dum magno quaesita labore
  56. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  57. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  58. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  59. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  60. praeterea genus horriferum natura ferarum
  61. humanae genti infestum terraque marique
  62. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  63. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  64. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  65. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  66. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  67. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  68. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  69. cui tantum in vita restet transire malorum.
  70. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  71. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  72. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  73. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  74. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  75. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  76. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  77. Principio quoniam terrai corpus et umor
  78. aurarumque leves animae calidique vapores,
  79. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  80. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  81. debet eodem omnis mundi natura putari.
  82. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  83. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  84. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  85. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  86. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  87. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  88. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  89. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  90. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  91. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  92. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  93. principio pars terrai non nulla, perusta
  94. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  95. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  96. quas validi toto dispergunt venti.
  97. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  98. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  99. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  100. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  101. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  102. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  103. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  104. semper abundare et latices manare perennis
  105. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  106. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  107. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  108. partim quod validi verrentes aequora venti
  109. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  110. partim quod supter per terras diditur omnis;
  111. percolatur enim virus retroque remanat
  112. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  113. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  114. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  115. nunc igitur dicam, qui corpore toto