De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adlaudabile opus divom laudare decere
  2. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  3. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  4. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  5. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  6. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  7. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  8. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  9. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  10. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  11. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  12. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  13. nam gaudere novis rebus debere videtur
  14. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  15. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  16. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  17. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  18. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  19. donec diluxit rerum genitalis origo?
  20. natus enim debet qui cumque est velle manere
  21. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  22. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  23. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  24. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  25. notities hominum divis unde insita primum est,
  26. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  27. quove modost umquam vis cognita principiorum
  28. quidque inter sese permutato ordine possent.
  29. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  30. namque ita multa modis multis primordia rerum
  31. ex infinito iam tempore percita plagis
  32. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  33. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  34. quae cumque inter se possint congressa creare,
  35. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  36. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  37. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  38. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  39. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  40. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  41. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  42. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  43. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  44. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  45. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  46. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  47. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  48. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  49. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  50. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  51. vitai causa valido consueta bidenti
  52. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  53. si non fecundas vertentes vomere glebas
  54. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  55. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  56. et tamen inter dum magno quaesita labore
  57. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  58. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  59. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  60. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  61. praeterea genus horriferum natura ferarum
  62. humanae genti infestum terraque marique
  63. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  64. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  65. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  66. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  67. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  68. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  69. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  70. cui tantum in vita restet transire malorum.
  71. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  72. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  73. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  74. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  75. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  76. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  77. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  78. Principio quoniam terrai corpus et umor
  79. aurarumque leves animae calidique vapores,
  80. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  81. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  82. debet eodem omnis mundi natura putari.
  83. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  84. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  85. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  86. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  87. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  88. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  89. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  90. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  91. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  92. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  93. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  94. principio pars terrai non nulla, perusta
  95. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  96. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  97. quas validi toto dispergunt venti.
  98. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  99. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  100. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  101. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  102. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  103. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  104. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  105. semper abundare et latices manare perennis
  106. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  107. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  108. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  109. partim quod validi verrentes aequora venti
  110. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  111. partim quod supter per terras diditur omnis;
  112. percolatur enim virus retroque remanat
  113. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  114. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  115. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  116. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  117. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  118. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  119. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  120. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  121. omnia iam resoluta forent et in versa.
  122. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  123. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  124. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  125. inrigat adsidue caelum candore recenti
  126. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  127. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  128. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  129. quod simul ac primum nubes succedere soli
  130. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  131. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  132. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  133. ut noscas splendore novo res semper egere
  134. et primum iactum fulgoris quemque perire
  135. nec ratione alia res posse in sole videri,
  136. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  137. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  138. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  139. fulguribus pingues multa caligine taedae
  140. consimili properant ratione, ardore ministro,
  141. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  142. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  143. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  144. exitium celeri celeratur origine flammae.
  145. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  146. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  147. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  148. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  149. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  150. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  151. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  152. nec sanctum numen fati protollere finis
  153. posse neque adversus naturae foedera niti?
  154. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  155. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  156. non ruere avolsos silices a montibus altis
  157. nec validas aevi vires perferre patique
  158. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  159. ex infinito quae tempore pertolerassent
  160. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  161. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  162. continet amplexu terram: si procreat ex se
  163. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  164. totum nativum mortali corpore constat.
  165. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  166. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  167. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  168. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  169. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  170. non alias alii quoque res cecinere ?
  171. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  172. aeternis famae monimentis insita florent?
  173. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  174. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  175. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  176. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  177. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  178. denique natura haec rerum ratioque repertast
  179. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  180. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  181. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  182. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  183. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  184. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  185. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  186. tanto quique magis victus fateare necessest
  187. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  188. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  189. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  190. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  191. nec ratione alia mortales esse videmur,
  192. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  193. atque illi quos a vita natura removit.
  194. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  195. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  196. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  197. dissociare intus partis, ut materiai
  198. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  199. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  200. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  201. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  202. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  203. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  204. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  205. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  206. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  207. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  208. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  209. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  210. ex infinito quae possint forte coorta
  211. corruere hanc rerum violento turbine summam
  212. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  213. nec porro natura loci spatiumque profundi
  214. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  215. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  216. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  217. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  218. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  219. quare etiam nativa necessumst confiteare
  220. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  221. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  222. inmensi validas aevi contemnere vires.
  223. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  224. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  225. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  226. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  227. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  228. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  229. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  230. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  231. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  232. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  233. et siccare prius confidunt omnia posse
  234. quam liquor incepti possit contingere finem.
  235. tantum spirantes aequo certamine bellum
  236. magnis inter se de rebus cernere certant,
  237. cum semel interea fuerit superantior ignis
  238. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  239. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  240. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  241. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  242. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  243. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  244. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  245. obvius aeternam succepit lampada mundi
  246. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  247. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  248. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  249. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  250. ignis enim superare potest ubi materiai
  251. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  252. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  253. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  254. umor item quondam coepit superare coortus,
  255. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  256. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  257. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  258. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  259. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  260. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  261. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  262. nam certe neque consilio primordia rerum
  263. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  264. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  265. sed quia multa modis multis primordia rerum
  266. ex infinito iam tempore percita plagis
  267. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  268. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  269. quae cumque inter se possent congressa creare,
  270. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  271. omnigenus coetus et motus experiundo
  272. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  273. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  274. terrai maris et caeli generisque animantum.
  275. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  276. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  277. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  278. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  279. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  280. diffugere inde loci partes coepere paresque
  281. cum paribus iungi res et discludere mundum
  282. membraque dividere et magnas disponere partes
  283. omnigenis e principiis, discordia quorum
  284. intervalla vias conexus pondera plagas
  285. concursus motus turbabat proelia miscens
  286. propter dissimilis formas variasque figuras,
  287. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  288. nec motus inter sese dare convenientis,
  289. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  290. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  291. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  292. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  293. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  294. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  295. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  296. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  297. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  298. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  299. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  300. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  301. partibus erumpens primus se sustulit aether
  302. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  303. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  304. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  305. matutina rubent radiati lumina solis
  306. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  307. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  308. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  309. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  310. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  311. corpore concreto circum datus undique saepsit
  312. et late diffusus in omnis undique partis
  313. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  314. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  315. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  316. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  317. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  318. nec levia ut possent per summas labier oras,
  319. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  320. versent et partes ut mundi totius extent;
  321. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  322. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  323. his igitur rebus retractis terra repente,
  324. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  325. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  326. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  327. et radii solis cogebant undique terram
  328. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  329. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  330. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  331. augebat mare manando camposque natantis,
  332. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  333. corpora multa vaporis et altaque caeli
  334. densabant procul a terris fulgentia templa.
  335. sidebant campi, crescebant montibus altis
  336. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  337. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  338. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  339. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  340. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  341. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  342. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  343. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  344. atque levissimus super influit auras
  345. nec liquidum corpus turbantibus auris
  346. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  347. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  348. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  349. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  350. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  351. unum labendi conservans usque tenorem.
  352. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  353. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  354. ex utraque polum parti premere nobis
  355. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  356. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  357. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  358. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  359. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  360. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  361. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  362. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  363. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  364. passim per caeli volvunt summania templa,
  365. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  366. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  367. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  368. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  369. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  370. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  371. in variis mundis varia ratione creatis,
  372. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  373. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  374. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  375. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  376. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  377. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  378. evanescere paulatim et decrescere pondus
  379. convenit atque aliam naturam supter habere
  380. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  381. partibus mundi, quibus insita vivit.
  382. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  383. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  384. nec caput est oneri collo nec denique totum
  385. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  386. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  387. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  388. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  389. sic igitur tellus non est aliena repente
  390. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  391. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  392. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  393. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  394. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  395. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  396. partibus mundi caeloque revincta;
  397. nam communibus inter se radicibus haerent
  398. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  399. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  400. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  401. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  402. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  403. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  404. iamne vides quantum tenuis natura valere
  405. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  406. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  407. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  408. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  409. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  410. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  411. nil magnis intervallis de corpore libant
  412. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  413. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  414. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  415. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  416. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  417. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  418. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  419. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  420. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  421. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  422. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  423. per multum, specie confusa videntur
  424. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  425. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  426. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  427. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  428. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  429. scire licet perquam pauxillo posse minores
  430. esse vel exigua maioris parte brevique.
  431. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,