De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  2. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  3. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  4. praeclaram mundi naturam proptereaque
  5. adlaudabile opus divom laudare decere
  6. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  7. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  8. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  9. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  10. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  11. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  12. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  13. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  14. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  15. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  16. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  17. nam gaudere novis rebus debere videtur
  18. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  19. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  20. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  21. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  22. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  23. donec diluxit rerum genitalis origo?
  24. natus enim debet qui cumque est velle manere
  25. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  26. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  27. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  28. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  29. notities hominum divis unde insita primum est,
  30. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  31. quove modost umquam vis cognita principiorum
  32. quidque inter sese permutato ordine possent.
  33. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  34. namque ita multa modis multis primordia rerum
  35. ex infinito iam tempore percita plagis
  36. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  37. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  38. quae cumque inter se possint congressa creare,
  39. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  40. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  41. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  42. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  43. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  44. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  45. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  46. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  47. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  48. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  49. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  50. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  51. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  52. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  53. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  54. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  55. vitai causa valido consueta bidenti
  56. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  57. si non fecundas vertentes vomere glebas
  58. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  59. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  60. et tamen inter dum magno quaesita labore
  61. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  62. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  63. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  64. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  65. praeterea genus horriferum natura ferarum
  66. humanae genti infestum terraque marique
  67. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  68. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  69. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  70. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  71. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  72. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  73. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  74. cui tantum in vita restet transire malorum.
  75. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  76. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  77. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  78. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  79. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  80. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  81. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  82. Principio quoniam terrai corpus et umor
  83. aurarumque leves animae calidique vapores,
  84. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  85. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  86. debet eodem omnis mundi natura putari.
  87. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  88. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  89. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  90. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  91. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  92. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  93. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  94. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  95. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  96. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  97. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  98. principio pars terrai non nulla, perusta
  99. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  100. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  101. quas validi toto dispergunt venti.
  102. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  103. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  104. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  105. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  106. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  107. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  108. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  109. semper abundare et latices manare perennis
  110. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  111. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  112. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  113. partim quod validi verrentes aequora venti
  114. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  115. partim quod supter per terras diditur omnis;
  116. percolatur enim virus retroque remanat
  117. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  118. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  119. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  120. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  121. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  122. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  123. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  124. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  125. omnia iam resoluta forent et in versa.
  126. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  127. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  128. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  129. inrigat adsidue caelum candore recenti
  130. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  131. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  132. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  133. quod simul ac primum nubes succedere soli
  134. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  135. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  136. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  137. ut noscas splendore novo res semper egere
  138. et primum iactum fulgoris quemque perire
  139. nec ratione alia res posse in sole videri,
  140. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  141. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  142. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  143. fulguribus pingues multa caligine taedae
  144. consimili properant ratione, ardore ministro,
  145. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  146. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  147. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  148. exitium celeri celeratur origine flammae.
  149. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  150. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  151. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  152. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  153. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  154. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  155. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  156. nec sanctum numen fati protollere finis
  157. posse neque adversus naturae foedera niti?
  158. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  159. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  160. non ruere avolsos silices a montibus altis
  161. nec validas aevi vires perferre patique
  162. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  163. ex infinito quae tempore pertolerassent
  164. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  165. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  166. continet amplexu terram: si procreat ex se
  167. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  168. totum nativum mortali corpore constat.
  169. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  170. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  171. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  172. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  173. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  174. non alias alii quoque res cecinere ?
  175. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  176. aeternis famae monimentis insita florent?
  177. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  178. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  179. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  180. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  181. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  182. denique natura haec rerum ratioque repertast
  183. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  184. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  185. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  186. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  187. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  188. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  189. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  190. tanto quique magis victus fateare necessest
  191. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  192. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  193. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  194. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  195. nec ratione alia mortales esse videmur,
  196. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  197. atque illi quos a vita natura removit.
  198. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  199. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  200. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  201. dissociare intus partis, ut materiai
  202. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  203. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  204. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  205. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  206. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  207. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  208. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  209. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  210. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  211. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  212. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  213. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  214. ex infinito quae possint forte coorta
  215. corruere hanc rerum violento turbine summam
  216. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  217. nec porro natura loci spatiumque profundi
  218. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  219. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  220. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  221. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  222. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  223. quare etiam nativa necessumst confiteare
  224. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  225. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  226. inmensi validas aevi contemnere vires.
  227. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  228. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  229. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  230. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  231. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  232. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  233. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  234. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  235. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  236. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  237. et siccare prius confidunt omnia posse
  238. quam liquor incepti possit contingere finem.
  239. tantum spirantes aequo certamine bellum
  240. magnis inter se de rebus cernere certant,
  241. cum semel interea fuerit superantior ignis
  242. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  243. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  244. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  245. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  246. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  247. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  248. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  249. obvius aeternam succepit lampada mundi
  250. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  251. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  252. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  253. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  254. ignis enim superare potest ubi materiai
  255. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  256. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  257. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  258. umor item quondam coepit superare coortus,
  259. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  260. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  261. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  262. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  263. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  264. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  265. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  266. nam certe neque consilio primordia rerum
  267. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  268. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  269. sed quia multa modis multis primordia rerum
  270. ex infinito iam tempore percita plagis
  271. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  272. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  273. quae cumque inter se possent congressa creare,
  274. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  275. omnigenus coetus et motus experiundo
  276. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  277. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  278. terrai maris et caeli generisque animantum.
  279. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  280. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  281. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  282. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  283. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  284. diffugere inde loci partes coepere paresque
  285. cum paribus iungi res et discludere mundum
  286. membraque dividere et magnas disponere partes
  287. omnigenis e principiis, discordia quorum
  288. intervalla vias conexus pondera plagas
  289. concursus motus turbabat proelia miscens
  290. propter dissimilis formas variasque figuras,
  291. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  292. nec motus inter sese dare convenientis,
  293. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  294. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  295. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  296. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  297. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  298. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  299. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  300. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  301. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  302. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  303. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  304. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  305. partibus erumpens primus se sustulit aether
  306. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  307. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  308. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  309. matutina rubent radiati lumina solis
  310. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  311. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  312. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  313. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  314. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  315. corpore concreto circum datus undique saepsit
  316. et late diffusus in omnis undique partis
  317. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  318. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  319. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  320. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  321. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  322. nec levia ut possent per summas labier oras,
  323. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  324. versent et partes ut mundi totius extent;
  325. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  326. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  327. his igitur rebus retractis terra repente,
  328. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  329. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  330. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  331. et radii solis cogebant undique terram
  332. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  333. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  334. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  335. augebat mare manando camposque natantis,
  336. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  337. corpora multa vaporis et altaque caeli
  338. densabant procul a terris fulgentia templa.
  339. sidebant campi, crescebant montibus altis
  340. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  341. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  342. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  343. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  344. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  345. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  346. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  347. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  348. atque levissimus super influit auras
  349. nec liquidum corpus turbantibus auris
  350. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  351. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  352. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  353. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  354. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  355. unum labendi conservans usque tenorem.
  356. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  357. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  358. ex utraque polum parti premere nobis
  359. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  360. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  361. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  362. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  363. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  364. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  365. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  366. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  367. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  368. passim per caeli volvunt summania templa,
  369. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  370. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  371. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  372. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  373. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  374. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  375. in variis mundis varia ratione creatis,
  376. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  377. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  378. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  379. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  380. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  381. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  382. evanescere paulatim et decrescere pondus
  383. convenit atque aliam naturam supter habere
  384. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  385. partibus mundi, quibus insita vivit.
  386. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  387. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  388. nec caput est oneri collo nec denique totum
  389. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  390. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  391. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  392. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  393. sic igitur tellus non est aliena repente
  394. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  395. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  396. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  397. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  398. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  399. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  400. partibus mundi caeloque revincta;
  401. nam communibus inter se radicibus haerent
  402. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  403. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  404. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  405. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  406. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  407. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  408. iamne vides quantum tenuis natura valere
  409. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  410. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  411. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  412. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  413. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  414. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  415. nil magnis intervallis de corpore libant
  416. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  417. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  418. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  419. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  420. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  421. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  422. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  423. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  424. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  425. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  426. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  427. per multum, specie confusa videntur
  428. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  429. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  430. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  431. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  432. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  433. scire licet perquam pauxillo posse minores
  434. esse vel exigua maioris parte brevique.
  435. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  436. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  437. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  438. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  439. Illud item non est mirandum, qua ratione
  440. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  441. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  442. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  443. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  444. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  445. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  446. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  447. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  448. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  449. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  450. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  451. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  452. percipiat calidis fervoribus ardor,
  453. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  454. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  455. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  456. accidere ex una scintilla incendia passim.
  457. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  458. possideat multum caecis fervoribus ignem
  459. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  460. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  461. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  462. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  463. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  464. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  465. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  466. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  467. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  468. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  469. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  470. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  471. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  472. evanescere enim rapidas illius et acris
  473. imminui supter viris, ideoque relinqui
  474. paulatim solem cum posterioribus signis,
  475. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  476. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  477. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  478. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  479. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  480. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  481. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  482. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  483. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.