De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  2. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  3. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  4. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  5. praeclaram mundi naturam proptereaque
  6. adlaudabile opus divom laudare decere
  7. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  8. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  9. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  10. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  11. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  12. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  13. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  14. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  15. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  16. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  17. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  18. nam gaudere novis rebus debere videtur
  19. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  20. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  21. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  22. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  23. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  24. donec diluxit rerum genitalis origo?
  25. natus enim debet qui cumque est velle manere
  26. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  27. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  28. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  29. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  30. notities hominum divis unde insita primum est,
  31. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  32. quove modost umquam vis cognita principiorum
  33. quidque inter sese permutato ordine possent.
  34. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  35. namque ita multa modis multis primordia rerum
  36. ex infinito iam tempore percita plagis
  37. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  38. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  39. quae cumque inter se possint congressa creare,
  40. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  41. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  42. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  43. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  44. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  45. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  46. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  47. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  48. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  49. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  50. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  51. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  52. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  53. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  54. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  55. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  56. vitai causa valido consueta bidenti
  57. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  58. si non fecundas vertentes vomere glebas
  59. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  60. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  61. et tamen inter dum magno quaesita labore
  62. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  63. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  64. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  65. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  66. praeterea genus horriferum natura ferarum
  67. humanae genti infestum terraque marique
  68. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  69. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  70. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  71. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  72. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  73. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  74. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  75. cui tantum in vita restet transire malorum.
  76. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  77. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  78. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  79. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  80. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  81. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  82. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  83. Principio quoniam terrai corpus et umor
  84. aurarumque leves animae calidique vapores,
  85. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  86. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  87. debet eodem omnis mundi natura putari.
  88. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  89. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  90. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  91. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  92. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  93. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  94. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  95. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  96. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  97. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  98. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  99. principio pars terrai non nulla, perusta
  100. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  101. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  102. quas validi toto dispergunt venti.
  103. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  104. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  105. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  106. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  107. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  108. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  109. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  110. semper abundare et latices manare perennis
  111. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  112. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  113. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  114. partim quod validi verrentes aequora venti
  115. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  116. partim quod supter per terras diditur omnis;
  117. percolatur enim virus retroque remanat
  118. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  119. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  120. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  121. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  122. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  123. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  124. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  125. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  126. omnia iam resoluta forent et in versa.
  127. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  128. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  129. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  130. inrigat adsidue caelum candore recenti
  131. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  132. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  133. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  134. quod simul ac primum nubes succedere soli
  135. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  136. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  137. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  138. ut noscas splendore novo res semper egere
  139. et primum iactum fulgoris quemque perire
  140. nec ratione alia res posse in sole videri,
  141. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  142. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  143. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  144. fulguribus pingues multa caligine taedae
  145. consimili properant ratione, ardore ministro,
  146. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  147. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  148. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  149. exitium celeri celeratur origine flammae.
  150. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  151. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  152. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  153. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  154. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  155. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  156. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  157. nec sanctum numen fati protollere finis
  158. posse neque adversus naturae foedera niti?
  159. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  160. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  161. non ruere avolsos silices a montibus altis
  162. nec validas aevi vires perferre patique
  163. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  164. ex infinito quae tempore pertolerassent
  165. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  166. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  167. continet amplexu terram: si procreat ex se
  168. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  169. totum nativum mortali corpore constat.
  170. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  171. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  172. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  173. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  174. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  175. non alias alii quoque res cecinere ?
  176. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  177. aeternis famae monimentis insita florent?
  178. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  179. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  180. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  181. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  182. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  183. denique natura haec rerum ratioque repertast
  184. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  185. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  186. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  187. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  188. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  189. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  190. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  191. tanto quique magis victus fateare necessest
  192. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  193. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  194. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  195. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  196. nec ratione alia mortales esse videmur,
  197. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  198. atque illi quos a vita natura removit.
  199. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  200. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  201. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  202. dissociare intus partis, ut materiai
  203. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  204. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  205. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  206. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  207. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  208. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  209. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  210. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  211. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  212. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  213. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  214. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  215. ex infinito quae possint forte coorta
  216. corruere hanc rerum violento turbine summam
  217. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  218. nec porro natura loci spatiumque profundi
  219. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  220. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  221. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  222. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  223. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  224. quare etiam nativa necessumst confiteare
  225. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  226. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  227. inmensi validas aevi contemnere vires.
  228. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  229. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  230. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  231. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  232. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  233. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  234. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  235. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  236. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  237. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  238. et siccare prius confidunt omnia posse
  239. quam liquor incepti possit contingere finem.
  240. tantum spirantes aequo certamine bellum
  241. magnis inter se de rebus cernere certant,
  242. cum semel interea fuerit superantior ignis
  243. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  244. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  245. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  246. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  247. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  248. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  249. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  250. obvius aeternam succepit lampada mundi
  251. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  252. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  253. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  254. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  255. ignis enim superare potest ubi materiai
  256. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  257. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  258. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  259. umor item quondam coepit superare coortus,
  260. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  261. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  262. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  263. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  264. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  265. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  266. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  267. nam certe neque consilio primordia rerum
  268. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  269. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  270. sed quia multa modis multis primordia rerum
  271. ex infinito iam tempore percita plagis
  272. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  273. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  274. quae cumque inter se possent congressa creare,
  275. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  276. omnigenus coetus et motus experiundo
  277. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  278. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  279. terrai maris et caeli generisque animantum.
  280. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  281. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  282. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  283. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  284. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  285. diffugere inde loci partes coepere paresque
  286. cum paribus iungi res et discludere mundum
  287. membraque dividere et magnas disponere partes
  288. omnigenis e principiis, discordia quorum
  289. intervalla vias conexus pondera plagas
  290. concursus motus turbabat proelia miscens
  291. propter dissimilis formas variasque figuras,
  292. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  293. nec motus inter sese dare convenientis,
  294. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  295. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  296. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  297. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  298. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  299. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  300. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  301. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  302. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  303. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  304. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  305. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  306. partibus erumpens primus se sustulit aether
  307. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  308. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  309. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  310. matutina rubent radiati lumina solis
  311. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  312. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  313. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  314. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  315. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  316. corpore concreto circum datus undique saepsit
  317. et late diffusus in omnis undique partis
  318. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  319. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  320. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  321. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  322. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  323. nec levia ut possent per summas labier oras,
  324. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  325. versent et partes ut mundi totius extent;
  326. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  327. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  328. his igitur rebus retractis terra repente,
  329. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  330. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  331. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  332. et radii solis cogebant undique terram
  333. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  334. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  335. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  336. augebat mare manando camposque natantis,
  337. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  338. corpora multa vaporis et altaque caeli
  339. densabant procul a terris fulgentia templa.
  340. sidebant campi, crescebant montibus altis
  341. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  342. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  343. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  344. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  345. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  346. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  347. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  348. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  349. atque levissimus super influit auras
  350. nec liquidum corpus turbantibus auris
  351. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  352. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  353. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  354. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  355. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  356. unum labendi conservans usque tenorem.
  357. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  358. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  359. ex utraque polum parti premere nobis
  360. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  361. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  362. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  363. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  364. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  365. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  366. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  367. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  368. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  369. passim per caeli volvunt summania templa,
  370. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  371. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  372. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  373. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  374. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  375. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  376. in variis mundis varia ratione creatis,
  377. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  378. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  379. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  380. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  381. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  382. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  383. evanescere paulatim et decrescere pondus
  384. convenit atque aliam naturam supter habere
  385. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  386. partibus mundi, quibus insita vivit.
  387. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  388. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  389. nec caput est oneri collo nec denique totum
  390. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  391. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  392. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  393. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  394. sic igitur tellus non est aliena repente
  395. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  396. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  397. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  398. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  399. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  400. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  401. partibus mundi caeloque revincta;
  402. nam communibus inter se radicibus haerent
  403. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  404. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  405. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  406. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  407. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  408. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  409. iamne vides quantum tenuis natura valere
  410. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  411. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  412. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  413. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  414. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  415. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  416. nil magnis intervallis de corpore libant
  417. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  418. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  419. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  420. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  421. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  422. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  423. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  424. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  425. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  426. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  427. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  428. per multum, specie confusa videntur
  429. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  430. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  431. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  432. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  433. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  434. scire licet perquam pauxillo posse minores
  435. esse vel exigua maioris parte brevique.
  436. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  437. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  438. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  439. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.