De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  2. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  3. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  4. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  5. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  6. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  7. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  8. Herculis antistare autem si facta putabis,
  9. longius a vera multo ratione ferere.
  10. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  11. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  12. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  13. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  14. hydra venenatis posset vallata colubris?
  15. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  16. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  17. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  18. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  19. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  20. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  21. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  22. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  23. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  24. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  25. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  26. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  27. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  28. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  29. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  30. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  31. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  32. sollicitum curae quantique perinde timores!
  33. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  34. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  35. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  36. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  37. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  38. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  39. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  40. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  41. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  42. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  43. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  44. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  45. quo genere in primis animi natura reperta est
  46. nativo primum consistere corpore creta,
  47. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  48. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  49. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  50. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  51. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  52. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  53. et quibus ille modis congressus materiai
  54. fundarit terram caelum mare sidera solem
  55. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  56. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  57. quove modo genus humanum variante loquella
  58. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  59. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  60. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  61. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  62. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  63. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  64. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  65. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  66. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  67. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  68. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  69. si tamen interea mirantur qua ratione
  70. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  71. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  72. rursus in antiquas referuntur religiones
  73. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  74. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  75. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  76. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  77. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  78. principio maria ac terras caelumque tuere;
  79. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  80. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  81. una dies dabit exitio, multosque per annos
  82. sustentata ruet moles et machina mundi.
  83. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  84. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  85. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  86. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  87. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  88. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  89. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  90. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  91. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  92. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  93. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  94. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  95. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  96. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  97. sanctius et multo certa ratione magis quam
  98. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  99. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  100. religione refrenatus ne forte rearis
  101. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  102. corpore divino debere aeterna manere,
  103. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  104. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  105. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  106. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  107. inmortalia mortali sermone notantes;
  108. quae procul usque adeo divino a numine distent
  109. inque deum numero quae sint indigna videri,
  110. notitiam potius praebere ut posse putentur
  111. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  112. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  113. posse animi natura putetur consiliumque.
  114. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  115. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  116. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  117. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  118. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  119. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  120. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  121. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  122. posset et innasci quavis in parte soleret,
  123. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  124. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  125. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  126. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  127. totum posse extra corpus formamque animalem
  128. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  129. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  130. haud igitur constant divino praedita sensu,
  131. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  132. Illud item non est ut possis credere, sedes
  133. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  134. tenvis enim natura deum longeque remota
  135. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  136. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  137. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  138. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  139. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  140. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  141. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  142. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  143. praeclaram mundi naturam proptereaque
  144. adlaudabile opus divom laudare decere
  145. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  146. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  147. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  148. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  149. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  150. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  151. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  152. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  153. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  154. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  155. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  156. nam gaudere novis rebus debere videtur
  157. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  158. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  159. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  160. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  161. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  162. donec diluxit rerum genitalis origo?
  163. natus enim debet qui cumque est velle manere
  164. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  165. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  166. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  167. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  168. notities hominum divis unde insita primum est,
  169. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  170. quove modost umquam vis cognita principiorum
  171. quidque inter sese permutato ordine possent.
  172. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  173. namque ita multa modis multis primordia rerum
  174. ex infinito iam tempore percita plagis
  175. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  176. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  177. quae cumque inter se possint congressa creare,
  178. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  179. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  180. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  181. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  182. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  183. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  184. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  185. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  186. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  187. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  188. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  189. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  190. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  191. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  192. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  193. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  194. vitai causa valido consueta bidenti
  195. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  196. si non fecundas vertentes vomere glebas
  197. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  198. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  199. et tamen inter dum magno quaesita labore
  200. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  201. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  202. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  203. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  204. praeterea genus horriferum natura ferarum
  205. humanae genti infestum terraque marique
  206. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  207. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  208. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  209. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  210. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  211. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  212. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  213. cui tantum in vita restet transire malorum.
  214. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  215. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  216. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  217. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  218. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  219. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  220. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  221. Principio quoniam terrai corpus et umor
  222. aurarumque leves animae calidique vapores,
  223. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  224. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  225. debet eodem omnis mundi natura putari.
  226. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  227. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  228. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  229. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  230. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  231. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  232. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  233. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  234. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  235. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  236. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  237. principio pars terrai non nulla, perusta
  238. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  239. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  240. quas validi toto dispergunt venti.
  241. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  242. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  243. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  244. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  245. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  246. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  247. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  248. semper abundare et latices manare perennis
  249. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  250. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  251. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  252. partim quod validi verrentes aequora venti
  253. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  254. partim quod supter per terras diditur omnis;
  255. percolatur enim virus retroque remanat
  256. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  257. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  258. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  259. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  260. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  261. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  262. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  263. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  264. omnia iam resoluta forent et in versa.
  265. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  266. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  267. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  268. inrigat adsidue caelum candore recenti
  269. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  270. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  271. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  272. quod simul ac primum nubes succedere soli
  273. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  274. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  275. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  276. ut noscas splendore novo res semper egere
  277. et primum iactum fulgoris quemque perire
  278. nec ratione alia res posse in sole videri,
  279. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  280. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  281. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  282. fulguribus pingues multa caligine taedae
  283. consimili properant ratione, ardore ministro,
  284. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  285. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  286. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  287. exitium celeri celeratur origine flammae.
  288. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  289. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  290. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  291. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  292. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  293. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  294. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  295. nec sanctum numen fati protollere finis
  296. posse neque adversus naturae foedera niti?
  297. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  298. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  299. non ruere avolsos silices a montibus altis
  300. nec validas aevi vires perferre patique
  301. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  302. ex infinito quae tempore pertolerassent
  303. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  304. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  305. continet amplexu terram: si procreat ex se
  306. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  307. totum nativum mortali corpore constat.
  308. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  309. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  310. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  311. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  312. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  313. non alias alii quoque res cecinere ?
  314. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  315. aeternis famae monimentis insita florent?
  316. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  317. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  318. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  319. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  320. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  321. denique natura haec rerum ratioque repertast
  322. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  323. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  324. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  325. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  326. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  327. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  328. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  329. tanto quique magis victus fateare necessest
  330. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  331. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  332. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  333. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  334. nec ratione alia mortales esse videmur,
  335. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  336. atque illi quos a vita natura removit.
  337. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  338. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  339. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  340. dissociare intus partis, ut materiai
  341. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  342. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  343. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  344. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  345. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  346. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  347. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  348. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  349. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  350. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  351. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  352. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  353. ex infinito quae possint forte coorta
  354. corruere hanc rerum violento turbine summam
  355. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  356. nec porro natura loci spatiumque profundi
  357. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  358. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  359. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  360. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  361. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  362. quare etiam nativa necessumst confiteare
  363. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  364. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  365. inmensi validas aevi contemnere vires.
  366. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  367. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  368. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  369. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  370. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  371. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  372. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  373. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  374. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  375. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  376. et siccare prius confidunt omnia posse
  377. quam liquor incepti possit contingere finem.
  378. tantum spirantes aequo certamine bellum
  379. magnis inter se de rebus cernere certant,
  380. cum semel interea fuerit superantior ignis
  381. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  382. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  383. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  384. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  385. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  386. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  387. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  388. obvius aeternam succepit lampada mundi
  389. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  390. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  391. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  392. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  393. ignis enim superare potest ubi materiai
  394. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  395. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  396. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  397. umor item quondam coepit superare coortus,
  398. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  399. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  400. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  401. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  402. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  403. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  404. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  405. nam certe neque consilio primordia rerum
  406. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  407. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  408. sed quia multa modis multis primordia rerum
  409. ex infinito iam tempore percita plagis
  410. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  411. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  412. quae cumque inter se possent congressa creare,
  413. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  414. omnigenus coetus et motus experiundo
  415. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  416. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  417. terrai maris et caeli generisque animantum.
  418. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  419. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  420. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  421. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  422. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  423. diffugere inde loci partes coepere paresque
  424. cum paribus iungi res et discludere mundum
  425. membraque dividere et magnas disponere partes
  426. omnigenis e principiis, discordia quorum
  427. intervalla vias conexus pondera plagas
  428. concursus motus turbabat proelia miscens
  429. propter dissimilis formas variasque figuras,
  430. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  431. nec motus inter sese dare convenientis,
  432. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  433. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  434. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  435. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  436. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  437. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  438. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  439. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  440. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  441. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  442. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  443. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  444. partibus erumpens primus se sustulit aether
  445. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  446. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  447. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  448. matutina rubent radiati lumina solis
  449. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  450. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  451. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  452. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  453. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  454. corpore concreto circum datus undique saepsit
  455. et late diffusus in omnis undique partis
  456. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  457. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  458. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  459. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  460. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  461. nec levia ut possent per summas labier oras,
  462. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  463. versent et partes ut mundi totius extent;
  464. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  465. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  466. his igitur rebus retractis terra repente,
  467. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  468. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  469. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  470. et radii solis cogebant undique terram
  471. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  472. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  473. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  474. augebat mare manando camposque natantis,
  475. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  476. corpora multa vaporis et altaque caeli
  477. densabant procul a terris fulgentia templa.
  478. sidebant campi, crescebant montibus altis
  479. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  480. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  481. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  482. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  483. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  484. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  485. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  486. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  487. atque levissimus super influit auras
  488. nec liquidum corpus turbantibus auris
  489. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  490. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  491. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  492. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  493. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  494. unum labendi conservans usque tenorem.
  495. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  496. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  497. ex utraque polum parti premere nobis
  498. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  499. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  500. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  501. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  502. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  503. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  504. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  505. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  506. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  507. passim per caeli volvunt summania templa,
  508. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  509. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  510. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  511. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  512. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  513. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  514. in variis mundis varia ratione creatis,
  515. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  516. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  517. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  518. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  519. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  520. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  521. evanescere paulatim et decrescere pondus
  522. convenit atque aliam naturam supter habere
  523. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  524. partibus mundi, quibus insita vivit.
  525. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  526. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  527. nec caput est oneri collo nec denique totum
  528. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  529. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  530. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  531. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  532. sic igitur tellus non est aliena repente
  533. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  534. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  535. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  536. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  537. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  538. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  539. partibus mundi caeloque revincta;
  540. nam communibus inter se radicibus haerent
  541. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  542. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  543. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  544. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  545. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  546. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  547. iamne vides quantum tenuis natura valere
  548. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  549. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  550. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  551. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  552. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  553. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  554. nil magnis intervallis de corpore libant
  555. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  556. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  557. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  558. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  559. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  560. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  561. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  562. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  563. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  564. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  565. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  566. per multum, specie confusa videntur
  567. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  568. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  569. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  570. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  571. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  572. scire licet perquam pauxillo posse minores
  573. esse vel exigua maioris parte brevique.
  574. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  575. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  576. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  577. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  578. Illud item non est mirandum, qua ratione
  579. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  580. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  581. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  582. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  583. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  584. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  585. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  586. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  587. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  588. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  589. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  590. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  591. percipiat calidis fervoribus ardor,
  592. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  593. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  594. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  595. accidere ex una scintilla incendia passim.
  596. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  597. possideat multum caecis fervoribus ignem
  598. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  599. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  600. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  601. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  602. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  603. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  604. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  605. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  606. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  607. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  608. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  609. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  610. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  611. evanescere enim rapidas illius et acris
  612. imminui supter viris, ideoque relinqui
  613. paulatim solem cum posterioribus signis,
  614. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  615. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  616. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  617. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  618. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  619. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  620. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  621. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  622. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  623. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  624. alternis certo fluere alter tempore possit,
  625. qui queat aestivis solem detrudere signis
  626. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  627. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  628. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  629. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  630. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  631. posse alternis e partibus ire.
  632. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  633. diversas ire in partis inferna supernis?
  634. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  635. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  636. At nox obruit ingenti caligine terras,
  637. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  638. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  639. concussos itere et labefactos multo,
  640. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  641. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  642. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  643. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  644. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  645. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  646. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  647. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  648. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  649. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  650. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  651. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  652. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  653. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  654. semina confluere et solis reparare nitorem.
  655. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  656. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  657. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  658. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  659. tempore et inpubem molli pubescere veste
  660. et pariter mollem malis demittere barbam.
  661. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  662. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  663. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  664. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  665. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  666. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  667. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  668. aut quia sol idem sub terras atque superne
  669. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  670. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  671. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  672. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  673. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  674. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  675. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  676. distinet aequato caelum discrimine metas
  677. propter signiferi posituram totius orbis,
  678. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  679. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  680. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  681. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  682. aut quia crassior est certis in partibus ,
  683. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  684. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  685. propterea noctes hiberno tempore longae
  686. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  687. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  688. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  689. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  690. propterea fit uti videantur dicere verum.
  691. Luna potest solis radiis percussa nitere
  692. inque dies magis id lumen convertere nobis
  693. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  694. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  695. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  696. inde minutatim retro quasi condere lumen
  697. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  698. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  699. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  700. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  701. est etiam quare proprio cum lumine possit
  702. volvier et varias splendoris reddere formas;
  703. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  704. labitur omnimodis occursans officiensque,
  705. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  706. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  707. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  708. versandoque globum variantis edere formas,
  709. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  710. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  711. inde minutatim retro contorquet et aufert
  712. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  713. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  714. astrologorum artem contra convincere tendit,
  715. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  716. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  717. denique cur nequeat semper nova luna creari
  718. ordine formarum certo certisque figuris
  719. inque dies privos aborisci quaeque creata
  720. atque alia illius reparari in parte locoque,
  721. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  722. ordine cum videas tam certo multa creari.
  723. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  724. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  725. Flora quibus mater praespargens ante viai
  726. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  727. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  728. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  729. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  730. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  731. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  732. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  733. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  734. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  735. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  736. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  737. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  738. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  739. nam cur luna queat terram secludere solis
  740. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  741. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  742. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  743. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  744. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  745. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  746. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  747. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  748. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  749. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  750. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  751. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  752. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  753. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  754. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  755. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  756. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  757. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  758. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  759. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  760. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  761. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  762. quove modo possent offecto lumine obire
  763. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  764. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  765. omnia convisunt clara loca candida luce,
  766. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  767. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  768. tollere et incertis crerint committere ventis.
  769. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  770. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  771. florida fulserunt viridanti prata colore,
  772. arboribusque datumst variis exinde per auras
  773. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  774. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  775. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  776. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  777. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  778. multa modis multis varia ratione coorta.
  779. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  780. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  781. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  782. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  783. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  784. imbribus et calido solis concreta vapore;
  785. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  786. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  787. principio genus alituum variaeque volucres
  788. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  789. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  790. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  791. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  792. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  793. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  794. crescebant uteri terram radicibus apti;
  795. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  796. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  797. convertebat ibi natura foramina terrae
  798. et sucum venis cogebat fundere apertis
  799. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  800. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  801. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  802. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  803. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  804. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  805. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  806. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  807. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  808. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  809. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  810. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  811. simul volucres variantibus formis.
  812. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  813. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  814. mutat enim mundi naturam totius aetas
  815. ex alioque alius status excipere omnia debet
  816. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  817. omnia commutat natura et vertere cogit.
  818. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  819. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  820. sic igitur mundi naturam totius aetas
  821. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  822. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  823. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  824. conatast mira facie membrisque coorta,
  825. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  826. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  827. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  828. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  829. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  830. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  831. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  832. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  833. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  834. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  835. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  836. ut propagando possint procudere saecla;
  837. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  838. semina qua possint membris manare remissis,
  839. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  840. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  841. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  842. nec potuisse propagando procudere prolem.
  843. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  844. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  845. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  846. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  847. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  848. principio genus acre leonum saevaque saecla
  849. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  850. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  851. et genus omne quod est veterino semine partum
  852. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  853. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  854. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  855. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  856. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  857. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  858. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  859. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  860. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  861. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  862. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  863. donec ad interitum genus id natura redegit.
  864. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  865. esse queunt duplici natura et corpore bino
  866. ex alienigenis membris compacta, potestas
  867. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  868. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  869. principio circum tribus actis impiger annis
  870. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  871. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  872. post ubi equum validae vires aetate senecta
  873. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  874. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  875. officit et molli vestit lanugine malas;
  876. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  877. confieri credas Centauros posse neque esse,
  878. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  879. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  880. inter se quorum discordia membra videmus;
  881. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  882. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  883. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  884. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  885. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  886. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  887. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  888. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  889. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  890. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  891. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  892. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  893. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  894. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  895. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  896. multa licet simili ratione effutiat ore,
  897. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  898. fluxisse et gemmis florere arbusta
  899. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  900. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  901. et manibus totum circum se vertere caelum.
  902. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  903. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  904. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  905. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  906. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  907. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  908. non tamen inter se possunt complexa creari,
  909. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  910. foedere naturae certo discrimina servant.
  911. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  912. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  913. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  914. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  915. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  916. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  917. multaque per caelum solis volventia lustra
  918. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  919. nec robustus erat curvi moderator aratri
  920. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  921. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  922. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  923. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  924. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  925. glandiferas inter curabant corpora quercus
  926. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  927. arbita puniceo fieri matura colore,
  928. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  929. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  930. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  931. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  932. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  933. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  934. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  935. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  936. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  937. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  938. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  939. necdum res igni scibant tractare neque uti
  940. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  941. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  942. et frutices inter condebant squalida membra
  943. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  944. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  945. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  946. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  947. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  948. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  949. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  950. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  951. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  952. et manuum mira freti virtute pedumque
  953. consectabantur silvestria saecla ferarum
  954. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  955. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  956. saetigerisque pares subus silvestria membra
  957. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  958. circum se foliis ac frondibus involventes.
  959. nec plangore diem magno solemque per agros
  960. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  961. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  962. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  963. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  964. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  965. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  966. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  967. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  968. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  969. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  970. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  971. spumigeri suis adventu validique leonis
  972. atque intempesta cedebant nocte paventes
  973. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  974. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  975. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  976. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  977. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  978. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  979. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  980. at quos effugium servarat corpore adeso,
  981. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  982. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  983. donique eos vita privarant vermina saeva
  984. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  985. at non multa virum sub signis milia ducta
  986. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  987. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  988. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  989. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  990. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  991. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  992. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  993. tum penuria deinde cibi languentia leto
  994. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  995. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  996. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  997. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  998. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  999. ---
  1000. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  1001. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  1002. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  1003. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  1004. et Venus inminuit viris puerique parentum
  1005. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  1006. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  1007. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  1008. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  1009. vocibus et gestu cum balbe significarent
  1010. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  1011. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  1012. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  1013. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  1014. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  1015. At varios linguae sonitus natura subegit
  1016. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  1017. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  1018. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  1019. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  1020. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  1021. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  1022. illis iratus petit atque infestus inurget.
  1023. at catuli pantherarum scymnique leonum
  1024. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  1025. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  1026. alituum porro genus alis omne videmus
  1027. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  1028. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  1029. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  1030. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  1031. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  1032. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  1033. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  1034. inter se fuerant, unde insita notities est
  1035. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  1036. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  1037. cogere item pluris unus victosque domare
  1038. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  1039. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  1040. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  1041. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  1042. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  1043. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  1044. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  1045. pro vario sensu varia res voce notaret?
  1046. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  1047. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  1048. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  1049. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  1050. inritata canum cum primum magna Molossum
  1051. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  1052. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  1053. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  1054. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  1055. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  1056. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  1057. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  1058. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  1059. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  1060. denique non hinnitus item differre videtur,
  1061. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  1062. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  1063. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  1064. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  1065. postremo genus alituum variaeque volucres,
  1066. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  1067. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  1068. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  1069. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  1070. et partim mutant cum tempestatibus una
  1071. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  1072. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  1073. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  1074. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  1075. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  1076. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  1077. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  1078. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  1079. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  1080. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  1081. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  1082. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  1083. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  1084. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  1085. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  1086. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  1087. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  1088. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  1089. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  1090. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  1091. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  1092. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  1093. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  1094. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  1095. condere coeperunt urbis arcemque locare
  1096. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  1097. et pecudes et agros divisere atque dedere
  1098. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  1099. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  1100. posterius res inventast aurumque repertum,
  1101. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  1102. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  1103. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  1104. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  1105. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  1106. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  1107. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  1108. ut fundamento stabili fortuna maneret
  1109. et placidam possent opulenti degere vitam,
  1110. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  1111. certantes iter infestum fecere viai,
  1112. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  1113. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  1114. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  1115. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  1116. ut satius multo iam sit parere quietum
  1117. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  1118. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  1119. angustum per iter luctantes ambitionis;
  1120. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  1121. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  1122. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  1123. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  1124. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  1125. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  1126. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  1127. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  1128. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  1129. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  1130. inde magistratum partim docuere creare
  1131. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  1132. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  1133. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  1134. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  1135. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  1136. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  1137. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  1138. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  1139. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  1140. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  1141. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  1142. qui violat factis communia foedera pacis.
  1143. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  1144. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  1145. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  1146. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  1147. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  1148. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  1149. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  1150. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  1151. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  1152. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  1153. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  1154. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  1155. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  1156. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  1157. egregias animo facies vigilante videbant
  1158. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  1159. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  1160. membra movere videbantur vocesque superbas
  1161. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  1162. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  1163. subpeditabatur facies et forma manebat,
  1164. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  1165. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  1166. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  1167. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  1168. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  1169. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  1170. praeterea caeli rationes ordine certo
  1171. et varia annorum cernebant tempora verti
  1172. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  1173. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  1174. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  1175. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  1176. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  1177. luna dies et nox et noctis signa severa
  1178. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  1179. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  1180. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  1181. O genus infelix humanum, talia divis
  1182. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  1183. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  1184. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  1185. nec pietas ullast velatum saepe videri
  1186. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  1187. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  1188. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  1189. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  1190. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  1191. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  1192. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  1193. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  1194. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  1195. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  1196. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  1197. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  1198. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  1199. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  1200. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  1201. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  1202. an divinitus aeterna donata salute
  1203. perpetuo possint aevi labentia tractu
  1204. inmensi validas aevi contemnere viris.
  1205. praeterea cui non animus formidine divum
  1206. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  1207. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  1208. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  1209. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  1210. corripiunt divum percussi membra timore,
  1211. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  1212. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  1213. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  1214. induperatorem classis super aequora verrit
  1215. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  1216. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  1217. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  1218. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  1219. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  1220. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  1221. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  1222. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  1223. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  1224. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  1225. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  1226. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  1227. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  1228. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  1229. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  1230. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  1231. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  1232. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  1233. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  1234. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  1235. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  1236. sive feras interficere et ditescere praeda;
  1237. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  1238. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  1239. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  1240. horribili sonitu silvas exederat altis
  1241. a radicibus et terram percoxerat igni,
  1242. manabat venis ferventibus in loca terrae
  1243. concava conveniens argenti rivus et auri,
  1244. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  1245. posterius claro in terra splendere colore,
  1246. tollebant nitido capti levique lepore,
  1247. et simili formata videbant esse figura
  1248. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  1249. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  1250. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  1251. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  1252. mucronum duci fastigia procudendo,
  1253. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  1254. materiemque dolare et levia radere tigna
  1255. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  1256. nec minus argento facere haec auroque parabant
  1257. quam validi primum violentis viribus aeris,
  1258. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  1259. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  1260. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  1261. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  1262. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  1263. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  1264. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  1265. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  1266. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  1267. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  1268. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  1269. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  1270. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  1271. et lapides et item silvarum fragmina rami
  1272. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  1273. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  1274. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  1275. quo facilis magis est natura et copia maior.
  1276. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  1277. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  1278. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  1279. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  1280. inde minutatim processit ferreus ensis
  1281. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  1282. et ferro coepere solum proscindere terrae
  1283. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  1284. et prius est armatum in equi conscendere costas
  1285. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  1286. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  1287. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  1288. et quam falciferos armatum escendere currus.
  1289. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  1290. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  1291. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  1292. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  1293. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  1294. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  1295. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  1296. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  1297. et validos partim prae se misere leones
  1298. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  1299. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  1300. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  1301. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  1302. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  1303. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  1304. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  1305. inritata leae iaciebant corpora saltu
  1306. undique et adversum venientibus ora patebant
  1307. et nec opinantis a tergo deripiebant
  1308. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  1309. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  1310. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  1311. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  1312. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  1313. et validis socios caedebant dentibus apri
  1314. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  1315. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  1316. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  1317. nam transversa feros exibant dentis adactus
  1318. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  1319. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  1320. concidere atque gravi terram consternere casu.
  1321. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  1322. effervescere cernebant in rebus agundis
  1323. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  1324. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  1325. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  1326. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  1327. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  1328. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  1329. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  1330. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  1331. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  1332. non quierint animo praesentire atque videre,
  1333. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  1334. et magis id possis factum contendere in omni
  1335. in variis mundis varia ratione creatis,
  1336. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  1337. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  1338. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  1339. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  1340. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  1341. et facere ante viros lanam natura
  1342. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  1343. et sollertius est multo genus omne virile;
  1344. agricolae donec vitio vertere severi,
  1345. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  1346. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  1347. atque opere in duro durarent membra manusque.
  1348. At specimen sationis et insitionis origo
  1349. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  1350. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  1351. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  1352. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  1353. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  1354. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  1355. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  1356. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  1357. inque dies magis in montem succedere silvas
  1358. cogebant infraque locum concedere cultis,
  1359. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  1360. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  1361. caerula distinguens inter plaga currere posset
  1362. per tumulos et convallis camposque profusa;
  1363. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  1364. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  1365. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  1366. At liquidas avium voces imitarier ore
  1367. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  1368. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  1369. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  1370. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  1371. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  1372. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  1373. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  1374. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  1375. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1376. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  1377. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  1378. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  1379. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  1380. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  1381. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  1382. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  1383. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  1384. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  1385. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  1386. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  1387. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  1388. atque extra numerum procedere membra moventes
  1389. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  1390. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  1391. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  1392. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  1393. ducere multimodis voces et flectere cantus
  1394. et supera calamos unco percurrere labro;
  1395. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  1396. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  1397. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  1398. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  1399. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  1400. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  1401. posteriorque fere melior res illa reperta
  1402. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  1403. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  1404. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  1405. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  1406. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  1407. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  1408. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  1409. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  1410. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  1411. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  1412. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  1413. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  1414. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  1415. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  1416. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  1417. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  1418. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  1419. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  1420. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  1421. idque minutatim vitam provexit in altum
  1422. et belli magnos commovit funditus aestus.
  1423. at vigiles mundi magnum versatile templum
  1424. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  1425. perdocuere homines annorum tempora verti
  1426. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  1427. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  1428. et divisa colebatur discretaque tellus,
  1429. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  1430. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  1431. carminibus cum res gestas coepere
  1432. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  1433. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  1434. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  1435. Navigia atque agri culturas moenia leges
  1436. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  1437. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  1438. carmina, picturas et daedala signa polita
  1439. usus et impigrae simul experientia mentis
  1440. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  1441. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1442. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  1443. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  1444. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;