De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  2. Illud item non est ut possis credere, sedes
  3. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  4. tenvis enim natura deum longeque remota
  5. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  6. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  7. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  8. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  9. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  10. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  11. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  12. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  13. praeclaram mundi naturam proptereaque
  14. adlaudabile opus divom laudare decere
  15. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  16. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  17. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  18. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  19. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  20. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  21. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  22. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  23. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  24. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  25. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  26. nam gaudere novis rebus debere videtur
  27. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  28. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  29. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  30. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  31. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  32. donec diluxit rerum genitalis origo?
  33. natus enim debet qui cumque est velle manere
  34. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  35. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  36. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  37. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  38. notities hominum divis unde insita primum est,
  39. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  40. quove modost umquam vis cognita principiorum
  41. quidque inter sese permutato ordine possent.
  42. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  43. namque ita multa modis multis primordia rerum
  44. ex infinito iam tempore percita plagis
  45. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  46. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  47. quae cumque inter se possint congressa creare,
  48. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  49. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  50. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  51. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  52. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  53. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  54. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  55. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  56. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  57. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  58. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  59. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  60. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  61. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  62. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  63. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  64. vitai causa valido consueta bidenti
  65. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  66. si non fecundas vertentes vomere glebas
  67. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  68. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  69. et tamen inter dum magno quaesita labore
  70. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  71. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  72. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  73. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  74. praeterea genus horriferum natura ferarum
  75. humanae genti infestum terraque marique
  76. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  77. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  78. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  79. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  80. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  81. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  82. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  83. cui tantum in vita restet transire malorum.
  84. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  85. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  86. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  87. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  88. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  89. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  90. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  91. Principio quoniam terrai corpus et umor
  92. aurarumque leves animae calidique vapores,
  93. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  94. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  95. debet eodem omnis mundi natura putari.
  96. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  97. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  98. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  99. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  100. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  101. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  102. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  103. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  104. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  105. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  106. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  107. principio pars terrai non nulla, perusta
  108. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  109. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  110. quas validi toto dispergunt venti.
  111. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  112. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  113. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  114. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  115. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  116. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  117. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  118. semper abundare et latices manare perennis
  119. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  120. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  121. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  122. partim quod validi verrentes aequora venti
  123. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  124. partim quod supter per terras diditur omnis;
  125. percolatur enim virus retroque remanat
  126. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  127. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  128. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  129. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  130. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  131. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  132. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  133. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  134. omnia iam resoluta forent et in versa.
  135. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  136. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  137. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  138. inrigat adsidue caelum candore recenti
  139. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  140. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  141. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  142. quod simul ac primum nubes succedere soli
  143. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  144. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  145. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  146. ut noscas splendore novo res semper egere
  147. et primum iactum fulgoris quemque perire
  148. nec ratione alia res posse in sole videri,
  149. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  150. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  151. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  152. fulguribus pingues multa caligine taedae
  153. consimili properant ratione, ardore ministro,
  154. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  155. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  156. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  157. exitium celeri celeratur origine flammae.
  158. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  159. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  160. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  161. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  162. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  163. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  164. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  165. nec sanctum numen fati protollere finis
  166. posse neque adversus naturae foedera niti?
  167. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  168. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  169. non ruere avolsos silices a montibus altis
  170. nec validas aevi vires perferre patique
  171. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  172. ex infinito quae tempore pertolerassent
  173. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  174. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  175. continet amplexu terram: si procreat ex se
  176. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  177. totum nativum mortali corpore constat.
  178. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  179. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  180. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  181. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  182. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  183. non alias alii quoque res cecinere ?
  184. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  185. aeternis famae monimentis insita florent?
  186. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  187. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  188. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  189. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  190. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  191. denique natura haec rerum ratioque repertast
  192. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  193. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  194. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  195. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  196. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  197. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  198. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  199. tanto quique magis victus fateare necessest
  200. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  201. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  202. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  203. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  204. nec ratione alia mortales esse videmur,
  205. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  206. atque illi quos a vita natura removit.
  207. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  208. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  209. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  210. dissociare intus partis, ut materiai
  211. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  212. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  213. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  214. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  215. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  216. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  217. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  218. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  219. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  220. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  221. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  222. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  223. ex infinito quae possint forte coorta
  224. corruere hanc rerum violento turbine summam
  225. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  226. nec porro natura loci spatiumque profundi
  227. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  228. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  229. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  230. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  231. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  232. quare etiam nativa necessumst confiteare
  233. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  234. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  235. inmensi validas aevi contemnere vires.
  236. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  237. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  238. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  239. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  240. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  241. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  242. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  243. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  244. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  245. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  246. et siccare prius confidunt omnia posse
  247. quam liquor incepti possit contingere finem.
  248. tantum spirantes aequo certamine bellum
  249. magnis inter se de rebus cernere certant,
  250. cum semel interea fuerit superantior ignis
  251. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  252. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  253. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  254. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  255. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  256. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  257. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  258. obvius aeternam succepit lampada mundi
  259. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  260. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  261. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  262. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  263. ignis enim superare potest ubi materiai
  264. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  265. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  266. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  267. umor item quondam coepit superare coortus,
  268. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  269. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  270. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  271. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  272. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  273. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  274. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  275. nam certe neque consilio primordia rerum
  276. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  277. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  278. sed quia multa modis multis primordia rerum
  279. ex infinito iam tempore percita plagis
  280. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  281. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  282. quae cumque inter se possent congressa creare,
  283. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  284. omnigenus coetus et motus experiundo
  285. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  286. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  287. terrai maris et caeli generisque animantum.
  288. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  289. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  290. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  291. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  292. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  293. diffugere inde loci partes coepere paresque
  294. cum paribus iungi res et discludere mundum
  295. membraque dividere et magnas disponere partes
  296. omnigenis e principiis, discordia quorum
  297. intervalla vias conexus pondera plagas
  298. concursus motus turbabat proelia miscens
  299. propter dissimilis formas variasque figuras,
  300. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  301. nec motus inter sese dare convenientis,
  302. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  303. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  304. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  305. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  306. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  307. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  308. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  309. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  310. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  311. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  312. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  313. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  314. partibus erumpens primus se sustulit aether
  315. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  316. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  317. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  318. matutina rubent radiati lumina solis
  319. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  320. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  321. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  322. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  323. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  324. corpore concreto circum datus undique saepsit
  325. et late diffusus in omnis undique partis
  326. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  327. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  328. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  329. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  330. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  331. nec levia ut possent per summas labier oras,
  332. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  333. versent et partes ut mundi totius extent;
  334. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  335. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  336. his igitur rebus retractis terra repente,
  337. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  338. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  339. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  340. et radii solis cogebant undique terram
  341. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  342. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  343. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  344. augebat mare manando camposque natantis,
  345. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  346. corpora multa vaporis et altaque caeli
  347. densabant procul a terris fulgentia templa.
  348. sidebant campi, crescebant montibus altis
  349. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  350. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  351. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  352. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  353. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  354. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  355. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  356. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  357. atque levissimus super influit auras
  358. nec liquidum corpus turbantibus auris
  359. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  360. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  361. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  362. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  363. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  364. unum labendi conservans usque tenorem.
  365. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  366. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  367. ex utraque polum parti premere nobis
  368. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  369. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  370. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  371. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  372. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  373. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  374. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  375. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  376. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  377. passim per caeli volvunt summania templa,
  378. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  379. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  380. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  381. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  382. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  383. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  384. in variis mundis varia ratione creatis,
  385. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  386. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  387. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  388. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  389. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  390. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  391. evanescere paulatim et decrescere pondus
  392. convenit atque aliam naturam supter habere
  393. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  394. partibus mundi, quibus insita vivit.
  395. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  396. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  397. nec caput est oneri collo nec denique totum
  398. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  399. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  400. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  401. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  402. sic igitur tellus non est aliena repente
  403. allata atque auris aliunde obiecta alienis,