De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  2. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  3. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  4. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  5. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  6. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  7. idque minutatim vitam provexit in altum
  8. et belli magnos commovit funditus aestus.
  9. at vigiles mundi magnum versatile templum
  10. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  11. perdocuere homines annorum tempora verti
  12. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  13. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  14. et divisa colebatur discretaque tellus,
  15. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  16. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  17. carminibus cum res gestas coepere
  18. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  19. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  20. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  21. Navigia atque agri culturas moenia leges
  22. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  23. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  24. carmina, picturas et daedala signa polita
  25. usus et impigrae simul experientia mentis
  26. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  27. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  28. in medium ratioque in luminis erigit oras;