De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  2. atque opere in duro durarent membra manusque.
  3. At specimen sationis et insitionis origo
  4. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  5. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  6. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  7. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  8. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  9. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  10. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  11. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  12. inque dies magis in montem succedere silvas
  13. cogebant infraque locum concedere cultis,
  14. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  15. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  16. caerula distinguens inter plaga currere posset
  17. per tumulos et convallis camposque profusa;
  18. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  19. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  20. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  21. At liquidas avium voces imitarier ore
  22. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  23. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  24. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  25. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  26. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  27. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  28. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  29. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  30. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  31. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  32. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  33. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  34. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  35. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  36. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  37. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  38. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  39. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  40. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  41. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  42. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  43. atque extra numerum procedere membra moventes
  44. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  45. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  46. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  47. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  48. ducere multimodis voces et flectere cantus
  49. et supera calamos unco percurrere labro;
  50. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  51. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  52. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  53. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  54. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  55. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  56. posteriorque fere melior res illa reperta
  57. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  58. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  59. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  60. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  61. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  62. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  63. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  64. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  65. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  66. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  67. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  68. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  69. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  70. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  71. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  72. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  73. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  74. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  75. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  76. idque minutatim vitam provexit in altum
  77. et belli magnos commovit funditus aestus.
  78. at vigiles mundi magnum versatile templum
  79. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  80. perdocuere homines annorum tempora verti
  81. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  82. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  83. et divisa colebatur discretaque tellus,
  84. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  85. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  86. carminibus cum res gestas coepere
  87. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  88. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  89. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  90. Navigia atque agri culturas moenia leges
  91. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  92. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  93. carmina, picturas et daedala signa polita
  94. usus et impigrae simul experientia mentis
  95. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  96. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  97. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  98. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  99. artibus ad summum donec venere cacumen.