De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et nec opinantis a tergo deripiebant
  2. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  3. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  4. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  5. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  6. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  7. et validis socios caedebant dentibus apri
  8. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  9. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  10. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  11. nam transversa feros exibant dentis adactus
  12. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  13. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  14. concidere atque gravi terram consternere casu.
  15. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  16. effervescere cernebant in rebus agundis
  17. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  18. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  19. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  20. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  21. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  22. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  23. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  24. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  25. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  26. non quierint animo praesentire atque videre,
  27. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  28. et magis id possis factum contendere in omni
  29. in variis mundis varia ratione creatis,
  30. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  31. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  32. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  33. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  34. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  35. et facere ante viros lanam natura
  36. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  37. et sollertius est multo genus omne virile;
  38. agricolae donec vitio vertere severi,
  39. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  40. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  41. atque opere in duro durarent membra manusque.
  42. At specimen sationis et insitionis origo
  43. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  44. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  45. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  46. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  47. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  48. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  49. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  50. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  51. inque dies magis in montem succedere silvas
  52. cogebant infraque locum concedere cultis,
  53. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  54. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  55. caerula distinguens inter plaga currere posset
  56. per tumulos et convallis camposque profusa;
  57. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  58. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  59. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  60. At liquidas avium voces imitarier ore
  61. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  62. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  63. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  64. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  65. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  66. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  67. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  68. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  69. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  70. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  71. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  72. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  73. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  74. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  75. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  76. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  77. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  78. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  79. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  80. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  81. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  82. atque extra numerum procedere membra moventes
  83. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  84. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  85. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  86. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  87. ducere multimodis voces et flectere cantus
  88. et supera calamos unco percurrere labro;
  89. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.