De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique et adversum venientibus ora patebant
  2. et nec opinantis a tergo deripiebant
  3. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  4. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  5. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  6. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  7. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  8. et validis socios caedebant dentibus apri
  9. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  10. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  11. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  12. nam transversa feros exibant dentis adactus
  13. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  14. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  15. concidere atque gravi terram consternere casu.
  16. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  17. effervescere cernebant in rebus agundis
  18. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  19. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  20. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  21. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  22. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  23. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  24. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  25. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  26. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  27. non quierint animo praesentire atque videre,
  28. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  29. et magis id possis factum contendere in omni
  30. in variis mundis varia ratione creatis,
  31. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  32. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  33. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  34. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  35. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  36. et facere ante viros lanam natura
  37. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  38. et sollertius est multo genus omne virile;
  39. agricolae donec vitio vertere severi,
  40. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  41. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  42. atque opere in duro durarent membra manusque.
  43. At specimen sationis et insitionis origo
  44. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  45. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  46. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  47. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  48. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  49. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  50. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  51. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  52. inque dies magis in montem succedere silvas
  53. cogebant infraque locum concedere cultis,
  54. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  55. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  56. caerula distinguens inter plaga currere posset
  57. per tumulos et convallis camposque profusa;
  58. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  59. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  60. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  61. At liquidas avium voces imitarier ore
  62. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  63. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  64. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  65. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  66. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  67. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  68. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  69. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  70. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  71. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  72. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  73. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  74. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  75. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.