De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  2. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  3. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  4. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  5. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  6. posset et innasci quavis in parte soleret,
  7. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  8. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  9. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  10. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  11. totum posse extra corpus formamque animalem
  12. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  13. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  14. haud igitur constant divino praedita sensu,
  15. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  16. Illud item non est ut possis credere, sedes
  17. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  18. tenvis enim natura deum longeque remota
  19. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  20. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  21. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  22. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  23. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  24. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  25. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  26. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  27. praeclaram mundi naturam proptereaque
  28. adlaudabile opus divom laudare decere
  29. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  30. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  31. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  32. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  33. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  34. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  35. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  36. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  37. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  38. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  39. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  40. nam gaudere novis rebus debere videtur
  41. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  42. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  43. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  44. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  45. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  46. donec diluxit rerum genitalis origo?
  47. natus enim debet qui cumque est velle manere
  48. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  49. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  50. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  51. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  52. notities hominum divis unde insita primum est,
  53. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  54. quove modost umquam vis cognita principiorum
  55. quidque inter sese permutato ordine possent.
  56. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  57. namque ita multa modis multis primordia rerum
  58. ex infinito iam tempore percita plagis
  59. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  60. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  61. quae cumque inter se possint congressa creare,
  62. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  63. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  64. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  65. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  66. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  67. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  68. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  69. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  70. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  71. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  72. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  73. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  74. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  75. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  76. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  77. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  78. vitai causa valido consueta bidenti
  79. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  80. si non fecundas vertentes vomere glebas
  81. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  82. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  83. et tamen inter dum magno quaesita labore
  84. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  85. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  86. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  87. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  88. praeterea genus horriferum natura ferarum
  89. humanae genti infestum terraque marique
  90. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  91. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  92. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  93. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  94. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  95. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  96. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  97. cui tantum in vita restet transire malorum.
  98. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  99. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  100. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  101. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  102. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  103. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  104. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  105. Principio quoniam terrai corpus et umor
  106. aurarumque leves animae calidique vapores,
  107. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  108. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  109. debet eodem omnis mundi natura putari.
  110. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  111. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  112. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  113. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  114. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  115. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  116. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  117. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  118. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  119. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  120. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  121. principio pars terrai non nulla, perusta
  122. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  123. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  124. quas validi toto dispergunt venti.
  125. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  126. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  127. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  128. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  129. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  130. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  131. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  132. semper abundare et latices manare perennis
  133. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  134. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  135. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  136. partim quod validi verrentes aequora venti
  137. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  138. partim quod supter per terras diditur omnis;
  139. percolatur enim virus retroque remanat
  140. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  141. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  142. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  143. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  144. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  145. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  146. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  147. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  148. omnia iam resoluta forent et in versa.
  149. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  150. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  151. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  152. inrigat adsidue caelum candore recenti
  153. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  154. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  155. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  156. quod simul ac primum nubes succedere soli
  157. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  158. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  159. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  160. ut noscas splendore novo res semper egere
  161. et primum iactum fulgoris quemque perire
  162. nec ratione alia res posse in sole videri,
  163. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  164. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  165. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  166. fulguribus pingues multa caligine taedae
  167. consimili properant ratione, ardore ministro,
  168. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  169. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  170. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  171. exitium celeri celeratur origine flammae.
  172. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  173. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  174. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  175. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  176. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  177. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  178. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  179. nec sanctum numen fati protollere finis
  180. posse neque adversus naturae foedera niti?
  181. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  182. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  183. non ruere avolsos silices a montibus altis
  184. nec validas aevi vires perferre patique
  185. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  186. ex infinito quae tempore pertolerassent
  187. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  188. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  189. continet amplexu terram: si procreat ex se
  190. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  191. totum nativum mortali corpore constat.
  192. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  193. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  194. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  195. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  196. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  197. non alias alii quoque res cecinere ?
  198. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  199. aeternis famae monimentis insita florent?
  200. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  201. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  202. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  203. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  204. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  205. denique natura haec rerum ratioque repertast
  206. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  207. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  208. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  209. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  210. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  211. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  212. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  213. tanto quique magis victus fateare necessest
  214. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  215. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  216. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  217. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  218. nec ratione alia mortales esse videmur,
  219. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  220. atque illi quos a vita natura removit.
  221. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  222. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  223. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  224. dissociare intus partis, ut materiai
  225. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  226. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  227. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  228. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  229. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  230. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  231. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  232. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  233. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  234. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  235. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  236. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  237. ex infinito quae possint forte coorta
  238. corruere hanc rerum violento turbine summam
  239. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  240. nec porro natura loci spatiumque profundi
  241. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  242. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  243. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  244. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  245. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  246. quare etiam nativa necessumst confiteare
  247. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  248. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  249. inmensi validas aevi contemnere vires.
  250. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  251. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  252. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  253. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  254. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  255. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  256. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  257. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  258. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  259. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  260. et siccare prius confidunt omnia posse
  261. quam liquor incepti possit contingere finem.
  262. tantum spirantes aequo certamine bellum
  263. magnis inter se de rebus cernere certant,
  264. cum semel interea fuerit superantior ignis
  265. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  266. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  267. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  268. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  269. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  270. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  271. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  272. obvius aeternam succepit lampada mundi
  273. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  274. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  275. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  276. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  277. ignis enim superare potest ubi materiai
  278. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  279. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  280. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  281. umor item quondam coepit superare coortus,
  282. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  283. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  284. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  285. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  286. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  287. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  288. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  289. nam certe neque consilio primordia rerum
  290. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  291. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  292. sed quia multa modis multis primordia rerum
  293. ex infinito iam tempore percita plagis
  294. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  295. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  296. quae cumque inter se possent congressa creare,
  297. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  298. omnigenus coetus et motus experiundo
  299. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  300. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  301. terrai maris et caeli generisque animantum.
  302. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  303. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  304. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  305. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  306. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  307. diffugere inde loci partes coepere paresque
  308. cum paribus iungi res et discludere mundum
  309. membraque dividere et magnas disponere partes
  310. omnigenis e principiis, discordia quorum
  311. intervalla vias conexus pondera plagas
  312. concursus motus turbabat proelia miscens
  313. propter dissimilis formas variasque figuras,
  314. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  315. nec motus inter sese dare convenientis,
  316. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  317. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  318. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  319. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  320. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  321. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  322. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  323. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  324. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  325. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  326. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  327. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  328. partibus erumpens primus se sustulit aether
  329. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  330. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  331. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  332. matutina rubent radiati lumina solis
  333. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  334. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  335. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  336. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  337. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  338. corpore concreto circum datus undique saepsit
  339. et late diffusus in omnis undique partis
  340. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  341. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  342. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  343. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  344. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  345. nec levia ut possent per summas labier oras,
  346. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  347. versent et partes ut mundi totius extent;
  348. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  349. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  350. his igitur rebus retractis terra repente,
  351. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  352. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  353. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  354. et radii solis cogebant undique terram
  355. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  356. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  357. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  358. augebat mare manando camposque natantis,
  359. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  360. corpora multa vaporis et altaque caeli
  361. densabant procul a terris fulgentia templa.
  362. sidebant campi, crescebant montibus altis
  363. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  364. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  365. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  366. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  367. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  368. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  369. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  370. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  371. atque levissimus super influit auras
  372. nec liquidum corpus turbantibus auris
  373. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  374. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  375. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  376. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  377. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  378. unum labendi conservans usque tenorem.
  379. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  380. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  381. ex utraque polum parti premere nobis
  382. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  383. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  384. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  385. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  386. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  387. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  388. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  389. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  390. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  391. passim per caeli volvunt summania templa,
  392. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  393. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  394. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  395. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  396. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  397. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  398. in variis mundis varia ratione creatis,
  399. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  400. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  401. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  402. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  403. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  404. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  405. evanescere paulatim et decrescere pondus
  406. convenit atque aliam naturam supter habere
  407. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  408. partibus mundi, quibus insita vivit.
  409. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  410. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  411. nec caput est oneri collo nec denique totum
  412. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  413. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  414. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  415. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  416. sic igitur tellus non est aliena repente
  417. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  418. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  419. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  420. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  421. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  422. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  423. partibus mundi caeloque revincta;
  424. nam communibus inter se radicibus haerent
  425. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  426. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  427. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  428. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  429. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  430. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  431. iamne vides quantum tenuis natura valere
  432. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  433. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  434. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  435. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  436. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  437. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  438. nil magnis intervallis de corpore libant
  439. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  440. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  441. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  442. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  443. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  444. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  445. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  446. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  447. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  448. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  449. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  450. per multum, specie confusa videntur
  451. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  452. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  453. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  454. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  455. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  456. scire licet perquam pauxillo posse minores
  457. esse vel exigua maioris parte brevique.
  458. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  459. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  460. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  461. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  462. Illud item non est mirandum, qua ratione
  463. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  464. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  465. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  466. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  467. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  468. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  469. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  470. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  471. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  472. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  473. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  474. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  475. percipiat calidis fervoribus ardor,
  476. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  477. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  478. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  479. accidere ex una scintilla incendia passim.
  480. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  481. possideat multum caecis fervoribus ignem
  482. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  483. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  484. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  485. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  486. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  487. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  488. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  489. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  490. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  491. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  492. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  493. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  494. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  495. evanescere enim rapidas illius et acris
  496. imminui supter viris, ideoque relinqui
  497. paulatim solem cum posterioribus signis,
  498. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  499. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  500. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  501. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  502. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  503. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  504. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  505. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  506. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  507. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  508. alternis certo fluere alter tempore possit,
  509. qui queat aestivis solem detrudere signis
  510. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  511. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  512. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  513. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  514. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  515. posse alternis e partibus ire.
  516. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  517. diversas ire in partis inferna supernis?
  518. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  519. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  520. At nox obruit ingenti caligine terras,
  521. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  522. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  523. concussos itere et labefactos multo,
  524. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  525. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  526. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  527. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  528. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  529. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  530. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  531. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  532. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  533. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  534. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  535. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.