De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  2. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  3. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  4. et lapides et item silvarum fragmina rami
  5. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  6. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  7. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  8. quo facilis magis est natura et copia maior.
  9. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  10. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  11. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  12. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  13. inde minutatim processit ferreus ensis
  14. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  15. et ferro coepere solum proscindere terrae
  16. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  17. et prius est armatum in equi conscendere costas
  18. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  19. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  20. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  21. et quam falciferos armatum escendere currus.
  22. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  23. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  24. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  25. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  26. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  27. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  28. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  29. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  30. et validos partim prae se misere leones
  31. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  32. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  33. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  34. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  35. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  36. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  37. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  38. inritata leae iaciebant corpora saltu
  39. undique et adversum venientibus ora patebant
  40. et nec opinantis a tergo deripiebant
  41. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  42. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  43. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  44. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  45. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  46. et validis socios caedebant dentibus apri
  47. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  48. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  49. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  50. nam transversa feros exibant dentis adactus
  51. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  52. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  53. concidere atque gravi terram consternere casu.
  54. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  55. effervescere cernebant in rebus agundis
  56. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  57. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  58. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  59. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  60. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  61. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  62. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  63. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  64. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  65. non quierint animo praesentire atque videre,
  66. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  67. et magis id possis factum contendere in omni
  68. in variis mundis varia ratione creatis,
  69. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  70. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  71. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  72. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  73. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  74. et facere ante viros lanam natura
  75. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  76. et sollertius est multo genus omne virile;
  77. agricolae donec vitio vertere severi,
  78. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  79. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  80. atque opere in duro durarent membra manusque.
  81. At specimen sationis et insitionis origo
  82. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  83. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  84. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  85. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  86. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  87. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  88. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  89. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  90. inque dies magis in montem succedere silvas
  91. cogebant infraque locum concedere cultis,
  92. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  93. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  94. caerula distinguens inter plaga currere posset
  95. per tumulos et convallis camposque profusa;
  96. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  97. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  98. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  99. At liquidas avium voces imitarier ore
  100. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  101. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  102. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  103. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  104. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  105. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  106. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  107. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  108. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  109. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  110. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  111. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  112. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  113. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  114. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  115. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  116. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  117. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  118. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  119. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  120. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  121. atque extra numerum procedere membra moventes
  122. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  123. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  124. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  125. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  126. ducere multimodis voces et flectere cantus
  127. et supera calamos unco percurrere labro;
  128. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  129. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  130. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  131. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  132. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  133. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  134. posteriorque fere melior res illa reperta
  135. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  136. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  137. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  138. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  139. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  140. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  141. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  142. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  143. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  144. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  145. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  146. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  147. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  148. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  149. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  150. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  151. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  152. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  153. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  154. idque minutatim vitam provexit in altum
  155. et belli magnos commovit funditus aestus.
  156. at vigiles mundi magnum versatile templum
  157. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  158. perdocuere homines annorum tempora verti
  159. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  160. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  161. et divisa colebatur discretaque tellus,