De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tollebant nitido capti levique lepore,
  2. et simili formata videbant esse figura
  3. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  4. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  5. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  6. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  7. mucronum duci fastigia procudendo,
  8. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  9. materiemque dolare et levia radere tigna
  10. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  11. nec minus argento facere haec auroque parabant
  12. quam validi primum violentis viribus aeris,
  13. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  14. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  15. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  16. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  17. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  18. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  19. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  20. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  21. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  22. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  23. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  24. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  25. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  26. et lapides et item silvarum fragmina rami
  27. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  28. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  29. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  30. quo facilis magis est natura et copia maior.
  31. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  32. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  33. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  34. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  35. inde minutatim processit ferreus ensis
  36. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  37. et ferro coepere solum proscindere terrae
  38. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  39. et prius est armatum in equi conscendere costas
  40. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  41. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  42. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  43. et quam falciferos armatum escendere currus.
  44. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  45. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  46. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  47. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  48. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  49. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  50. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  51. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  52. et validos partim prae se misere leones
  53. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  54. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  55. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  56. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  57. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  58. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  59. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  60. inritata leae iaciebant corpora saltu
  61. undique et adversum venientibus ora patebant
  62. et nec opinantis a tergo deripiebant
  63. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  64. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  65. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  66. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  67. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  68. et validis socios caedebant dentibus apri
  69. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  70. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  71. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  72. nam transversa feros exibant dentis adactus
  73. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  74. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  75. concidere atque gravi terram consternere casu.
  76. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  77. effervescere cernebant in rebus agundis
  78. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  79. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  80. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  81. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  82. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  83. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  84. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  85. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  86. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  87. non quierint animo praesentire atque videre,
  88. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  89. et magis id possis factum contendere in omni
  90. in variis mundis varia ratione creatis,
  91. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  92. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  93. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  94. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  95. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  96. et facere ante viros lanam natura
  97. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  98. et sollertius est multo genus omne virile;
  99. agricolae donec vitio vertere severi,
  100. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  101. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  102. atque opere in duro durarent membra manusque.
  103. At specimen sationis et insitionis origo
  104. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  105. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  106. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  107. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  108. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  109. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  110. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  111. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  112. inque dies magis in montem succedere silvas
  113. cogebant infraque locum concedere cultis,
  114. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  115. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  116. caerula distinguens inter plaga currere posset
  117. per tumulos et convallis camposque profusa;
  118. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  119. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  120. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  121. At liquidas avium voces imitarier ore
  122. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  123. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  124. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  125. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  126. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  127. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  128. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  129. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  130. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  131. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  132. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  133. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  134. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  135. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.