De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  2. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  3. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  4. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  5. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  6. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  7. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  8. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  9. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  10. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  11. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  12. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  13. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  14. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  15. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  16. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  17. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  18. sive feras interficere et ditescere praeda;
  19. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  20. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  21. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  22. horribili sonitu silvas exederat altis
  23. a radicibus et terram percoxerat igni,
  24. manabat venis ferventibus in loca terrae
  25. concava conveniens argenti rivus et auri,
  26. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  27. posterius claro in terra splendere colore,
  28. tollebant nitido capti levique lepore,
  29. et simili formata videbant esse figura
  30. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  31. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  32. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  33. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  34. mucronum duci fastigia procudendo,
  35. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  36. materiemque dolare et levia radere tigna
  37. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  38. nec minus argento facere haec auroque parabant
  39. quam validi primum violentis viribus aeris,
  40. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  41. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  42. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  43. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  44. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  45. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  46. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  47. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  48. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  49. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  50. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  51. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  52. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  53. et lapides et item silvarum fragmina rami
  54. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  55. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  56. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  57. quo facilis magis est natura et copia maior.
  58. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  59. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  60. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  61. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  62. inde minutatim processit ferreus ensis
  63. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  64. et ferro coepere solum proscindere terrae
  65. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  66. et prius est armatum in equi conscendere costas
  67. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  68. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  69. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  70. et quam falciferos armatum escendere currus.
  71. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  72. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  73. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  74. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  75. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  76. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  77. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  78. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  79. et validos partim prae se misere leones
  80. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  81. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  82. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  83. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  84. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  85. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  86. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  87. inritata leae iaciebant corpora saltu
  88. undique et adversum venientibus ora patebant
  89. et nec opinantis a tergo deripiebant
  90. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  91. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  92. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  93. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  94. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  95. et validis socios caedebant dentibus apri
  96. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  97. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  98. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  99. nam transversa feros exibant dentis adactus
  100. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  101. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  102. concidere atque gravi terram consternere casu.
  103. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  104. effervescere cernebant in rebus agundis
  105. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  106. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  107. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  108. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  109. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  110. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  111. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  112. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  113. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  114. non quierint animo praesentire atque videre,
  115. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  116. et magis id possis factum contendere in omni
  117. in variis mundis varia ratione creatis,
  118. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  119. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  120. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  121. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  122. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  123. et facere ante viros lanam natura
  124. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  125. et sollertius est multo genus omne virile;
  126. agricolae donec vitio vertere severi,
  127. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  128. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  129. atque opere in duro durarent membra manusque.
  130. At specimen sationis et insitionis origo
  131. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  132. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  133. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  134. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  135. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  136. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  137. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  138. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  139. inque dies magis in montem succedere silvas
  140. cogebant infraque locum concedere cultis,
  141. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  142. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  143. caerula distinguens inter plaga currere posset
  144. per tumulos et convallis camposque profusa;
  145. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  146. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  147. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  148. At liquidas avium voces imitarier ore
  149. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  150. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  151. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  152. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  153. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  154. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  155. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  156. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  157. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  158. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  159. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  160. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  161. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  162. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  163. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  164. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  165. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  166. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  167. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  168. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  169. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  170. atque extra numerum procedere membra moventes
  171. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  172. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  173. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  174. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  175. ducere multimodis voces et flectere cantus
  176. et supera calamos unco percurrere labro;
  177. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  178. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  179. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  180. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  181. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  182. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  183. posteriorque fere melior res illa reperta
  184. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  185. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  186. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  187. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  188. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  189. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  190. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  191. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  192. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  193. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  194. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  195. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  196. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  197. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  198. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  199. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  200. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  201. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  202. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  203. idque minutatim vitam provexit in altum
  204. et belli magnos commovit funditus aestus.
  205. at vigiles mundi magnum versatile templum
  206. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  207. perdocuere homines annorum tempora verti
  208. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  209. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  210. et divisa colebatur discretaque tellus,
  211. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  212. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  213. carminibus cum res gestas coepere
  214. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  215. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  216. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.