De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corripiunt divum percussi membra timore,
  2. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  3. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  4. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  5. induperatorem classis super aequora verrit
  6. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  7. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  8. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  9. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  10. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  11. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  12. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  13. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  14. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  15. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  16. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  17. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  18. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  19. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  20. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  21. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  22. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  23. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  24. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  25. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  26. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  27. sive feras interficere et ditescere praeda;
  28. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  29. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  30. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  31. horribili sonitu silvas exederat altis
  32. a radicibus et terram percoxerat igni,
  33. manabat venis ferventibus in loca terrae
  34. concava conveniens argenti rivus et auri,
  35. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  36. posterius claro in terra splendere colore,
  37. tollebant nitido capti levique lepore,
  38. et simili formata videbant esse figura
  39. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  40. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  41. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  42. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  43. mucronum duci fastigia procudendo,
  44. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  45. materiemque dolare et levia radere tigna
  46. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  47. nec minus argento facere haec auroque parabant
  48. quam validi primum violentis viribus aeris,
  49. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  50. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  51. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  52. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  53. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  54. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  55. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  56. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  57. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  58. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  59. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  60. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  61. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  62. et lapides et item silvarum fragmina rami
  63. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  64. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  65. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  66. quo facilis magis est natura et copia maior.
  67. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  68. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  69. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  70. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  71. inde minutatim processit ferreus ensis
  72. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  73. et ferro coepere solum proscindere terrae
  74. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  75. et prius est armatum in equi conscendere costas
  76. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  77. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  78. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  79. et quam falciferos armatum escendere currus.
  80. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  81. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  82. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  83. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  84. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  85. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  86. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  87. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  88. et validos partim prae se misere leones
  89. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  90. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  91. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  92. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  93. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  94. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  95. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  96. inritata leae iaciebant corpora saltu
  97. undique et adversum venientibus ora patebant
  98. et nec opinantis a tergo deripiebant
  99. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  100. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  101. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  102. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  103. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  104. et validis socios caedebant dentibus apri
  105. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  106. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  107. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  108. nam transversa feros exibant dentis adactus
  109. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  110. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  111. concidere atque gravi terram consternere casu.
  112. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  113. effervescere cernebant in rebus agundis
  114. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  115. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  116. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  117. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  118. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  119. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  120. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  121. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  122. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  123. non quierint animo praesentire atque videre,
  124. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  125. et magis id possis factum contendere in omni
  126. in variis mundis varia ratione creatis,
  127. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  128. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  129. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  130. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  131. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  132. et facere ante viros lanam natura
  133. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  134. et sollertius est multo genus omne virile;
  135. agricolae donec vitio vertere severi,
  136. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  137. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  138. atque opere in duro durarent membra manusque.
  139. At specimen sationis et insitionis origo
  140. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  141. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  142. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  143. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  144. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  145. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  146. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  147. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  148. inque dies magis in montem succedere silvas
  149. cogebant infraque locum concedere cultis,
  150. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  151. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  152. caerula distinguens inter plaga currere posset
  153. per tumulos et convallis camposque profusa;
  154. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  155. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  156. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  157. At liquidas avium voces imitarier ore
  158. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  159. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  160. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  161. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  162. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  163. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  164. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  165. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  166. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  167. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  168. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  169. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.