De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  2. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  3. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  4. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  5. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  6. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  7. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  8. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  9. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  10. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  11. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  12. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  13. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  14. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  15. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  16. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  17. an divinitus aeterna donata salute
  18. perpetuo possint aevi labentia tractu
  19. inmensi validas aevi contemnere viris.
  20. praeterea cui non animus formidine divum
  21. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  22. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  23. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  24. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  25. corripiunt divum percussi membra timore,
  26. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  27. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  28. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  29. induperatorem classis super aequora verrit
  30. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  31. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  32. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  33. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  34. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  35. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  36. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  37. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  38. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  39. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  40. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  41. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  42. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  43. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  44. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  45. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  46. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  47. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  48. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  49. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  50. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  51. sive feras interficere et ditescere praeda;
  52. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  53. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  54. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  55. horribili sonitu silvas exederat altis
  56. a radicibus et terram percoxerat igni,
  57. manabat venis ferventibus in loca terrae
  58. concava conveniens argenti rivus et auri,
  59. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  60. posterius claro in terra splendere colore,
  61. tollebant nitido capti levique lepore,
  62. et simili formata videbant esse figura
  63. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  64. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  65. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  66. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  67. mucronum duci fastigia procudendo,
  68. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  69. materiemque dolare et levia radere tigna
  70. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  71. nec minus argento facere haec auroque parabant
  72. quam validi primum violentis viribus aeris,
  73. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  74. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  75. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  76. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  77. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  78. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  79. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  80. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  81. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  82. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  83. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  84. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  85. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  86. et lapides et item silvarum fragmina rami
  87. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  88. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  89. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  90. quo facilis magis est natura et copia maior.
  91. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  92. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  93. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  94. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  95. inde minutatim processit ferreus ensis
  96. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  97. et ferro coepere solum proscindere terrae
  98. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  99. et prius est armatum in equi conscendere costas
  100. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  101. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  102. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  103. et quam falciferos armatum escendere currus.
  104. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  105. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  106. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  107. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  108. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  109. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  110. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  111. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  112. et validos partim prae se misere leones
  113. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  114. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  115. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  116. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  117. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  118. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  119. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  120. inritata leae iaciebant corpora saltu
  121. undique et adversum venientibus ora patebant
  122. et nec opinantis a tergo deripiebant
  123. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  124. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  125. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  126. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  127. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  128. et validis socios caedebant dentibus apri
  129. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  130. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  131. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  132. nam transversa feros exibant dentis adactus
  133. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  134. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  135. concidere atque gravi terram consternere casu.
  136. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  137. effervescere cernebant in rebus agundis
  138. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  139. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  140. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  141. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  142. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  143. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  144. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  145. qui numero diffidebant armisque vacabant,