De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  2. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  3. inmortalia mortali sermone notantes;
  4. quae procul usque adeo divino a numine distent
  5. inque deum numero quae sint indigna videri,
  6. notitiam potius praebere ut posse putentur
  7. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  8. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  9. posse animi natura putetur consiliumque.
  10. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  11. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  12. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  13. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  14. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  15. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  16. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  17. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  18. posset et innasci quavis in parte soleret,
  19. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  20. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  21. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  22. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  23. totum posse extra corpus formamque animalem
  24. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  25. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  26. haud igitur constant divino praedita sensu,
  27. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  28. Illud item non est ut possis credere, sedes
  29. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  30. tenvis enim natura deum longeque remota
  31. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  32. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  33. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  34. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  35. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  36. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  37. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  38. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  39. praeclaram mundi naturam proptereaque
  40. adlaudabile opus divom laudare decere
  41. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  42. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  43. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  44. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  45. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  46. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  47. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  48. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  49. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  50. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  51. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  52. nam gaudere novis rebus debere videtur
  53. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  54. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  55. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  56. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  57. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  58. donec diluxit rerum genitalis origo?
  59. natus enim debet qui cumque est velle manere
  60. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  61. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  62. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  63. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  64. notities hominum divis unde insita primum est,
  65. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  66. quove modost umquam vis cognita principiorum
  67. quidque inter sese permutato ordine possent.
  68. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  69. namque ita multa modis multis primordia rerum
  70. ex infinito iam tempore percita plagis
  71. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  72. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  73. quae cumque inter se possint congressa creare,
  74. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  75. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  76. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  77. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  78. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  79. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  80. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  81. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  82. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  83. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  84. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  85. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  86. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  87. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  88. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  89. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  90. vitai causa valido consueta bidenti
  91. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  92. si non fecundas vertentes vomere glebas
  93. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  94. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  95. et tamen inter dum magno quaesita labore
  96. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  97. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  98. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  99. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  100. praeterea genus horriferum natura ferarum
  101. humanae genti infestum terraque marique
  102. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  103. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  104. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  105. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  106. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  107. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  108. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  109. cui tantum in vita restet transire malorum.
  110. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  111. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  112. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  113. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  114. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  115. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  116. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  117. Principio quoniam terrai corpus et umor
  118. aurarumque leves animae calidique vapores,
  119. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  120. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  121. debet eodem omnis mundi natura putari.
  122. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  123. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  124. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  125. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  126. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  127. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  128. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  129. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  130. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  131. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  132. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  133. principio pars terrai non nulla, perusta
  134. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  135. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  136. quas validi toto dispergunt venti.
  137. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  138. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  139. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  140. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  141. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  142. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  143. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  144. semper abundare et latices manare perennis
  145. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  146. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  147. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  148. partim quod validi verrentes aequora venti
  149. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  150. partim quod supter per terras diditur omnis;
  151. percolatur enim virus retroque remanat
  152. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  153. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  154. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  155. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  156. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  157. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  158. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  159. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  160. omnia iam resoluta forent et in versa.
  161. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  162. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  163. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  164. inrigat adsidue caelum candore recenti
  165. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  166. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  167. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  168. quod simul ac primum nubes succedere soli
  169. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  170. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  171. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  172. ut noscas splendore novo res semper egere
  173. et primum iactum fulgoris quemque perire
  174. nec ratione alia res posse in sole videri,
  175. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  176. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  177. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  178. fulguribus pingues multa caligine taedae
  179. consimili properant ratione, ardore ministro,
  180. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  181. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  182. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  183. exitium celeri celeratur origine flammae.
  184. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  185. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  186. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  187. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  188. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  189. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  190. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  191. nec sanctum numen fati protollere finis
  192. posse neque adversus naturae foedera niti?
  193. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  194. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  195. non ruere avolsos silices a montibus altis
  196. nec validas aevi vires perferre patique
  197. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  198. ex infinito quae tempore pertolerassent
  199. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  200. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  201. continet amplexu terram: si procreat ex se
  202. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  203. totum nativum mortali corpore constat.
  204. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  205. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  206. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  207. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  208. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  209. non alias alii quoque res cecinere ?
  210. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  211. aeternis famae monimentis insita florent?
  212. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  213. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  214. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  215. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  216. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  217. denique natura haec rerum ratioque repertast
  218. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  219. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  220. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  221. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  222. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  223. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  224. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  225. tanto quique magis victus fateare necessest
  226. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  227. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  228. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  229. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  230. nec ratione alia mortales esse videmur,
  231. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  232. atque illi quos a vita natura removit.
  233. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  234. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  235. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  236. dissociare intus partis, ut materiai
  237. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  238. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  239. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  240. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  241. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  242. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  243. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  244. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  245. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  246. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  247. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  248. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  249. ex infinito quae possint forte coorta
  250. corruere hanc rerum violento turbine summam
  251. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  252. nec porro natura loci spatiumque profundi
  253. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  254. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  255. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  256. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  257. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  258. quare etiam nativa necessumst confiteare
  259. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  260. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  261. inmensi validas aevi contemnere vires.
  262. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  263. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  264. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  265. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  266. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  267. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  268. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  269. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  270. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  271. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  272. et siccare prius confidunt omnia posse
  273. quam liquor incepti possit contingere finem.
  274. tantum spirantes aequo certamine bellum
  275. magnis inter se de rebus cernere certant,
  276. cum semel interea fuerit superantior ignis
  277. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  278. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  279. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  280. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  281. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  282. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  283. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  284. obvius aeternam succepit lampada mundi
  285. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  286. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  287. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  288. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  289. ignis enim superare potest ubi materiai
  290. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  291. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  292. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  293. umor item quondam coepit superare coortus,
  294. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  295. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  296. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  297. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  298. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  299. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  300. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  301. nam certe neque consilio primordia rerum
  302. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  303. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  304. sed quia multa modis multis primordia rerum
  305. ex infinito iam tempore percita plagis
  306. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  307. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  308. quae cumque inter se possent congressa creare,
  309. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  310. omnigenus coetus et motus experiundo
  311. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  312. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  313. terrai maris et caeli generisque animantum.
  314. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  315. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  316. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  317. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  318. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  319. diffugere inde loci partes coepere paresque
  320. cum paribus iungi res et discludere mundum
  321. membraque dividere et magnas disponere partes
  322. omnigenis e principiis, discordia quorum
  323. intervalla vias conexus pondera plagas
  324. concursus motus turbabat proelia miscens
  325. propter dissimilis formas variasque figuras,
  326. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  327. nec motus inter sese dare convenientis,
  328. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  329. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  330. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  331. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  332. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  333. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  334. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  335. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  336. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  337. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  338. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  339. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  340. partibus erumpens primus se sustulit aether
  341. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  342. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  343. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  344. matutina rubent radiati lumina solis
  345. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  346. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  347. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  348. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  349. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  350. corpore concreto circum datus undique saepsit
  351. et late diffusus in omnis undique partis
  352. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  353. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  354. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  355. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  356. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  357. nec levia ut possent per summas labier oras,
  358. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  359. versent et partes ut mundi totius extent;
  360. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  361. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  362. his igitur rebus retractis terra repente,
  363. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  364. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  365. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  366. et radii solis cogebant undique terram
  367. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  368. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  369. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  370. augebat mare manando camposque natantis,
  371. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  372. corpora multa vaporis et altaque caeli
  373. densabant procul a terris fulgentia templa.
  374. sidebant campi, crescebant montibus altis
  375. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa