De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  2. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  3. inmortalia mortali sermone notantes;
  4. quae procul usque adeo divino a numine distent
  5. inque deum numero quae sint indigna videri,
  6. notitiam potius praebere ut posse putentur
  7. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  8. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  9. posse animi natura putetur consiliumque.
  10. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  11. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  12. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  13. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  14. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  15. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  16. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  17. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  18. posset et innasci quavis in parte soleret,
  19. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  20. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  21. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  22. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  23. totum posse extra corpus formamque animalem
  24. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  25. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  26. haud igitur constant divino praedita sensu,
  27. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  28. Illud item non est ut possis credere, sedes
  29. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  30. tenvis enim natura deum longeque remota
  31. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  32. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  33. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  34. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  35. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  36. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  37. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  38. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  39. praeclaram mundi naturam proptereaque
  40. adlaudabile opus divom laudare decere
  41. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  42. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  43. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  44. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  45. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  46. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  47. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  48. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  49. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  50. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  51. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  52. nam gaudere novis rebus debere videtur
  53. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  54. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  55. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  56. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  57. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  58. donec diluxit rerum genitalis origo?
  59. natus enim debet qui cumque est velle manere
  60. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  61. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  62. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  63. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  64. notities hominum divis unde insita primum est,
  65. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  66. quove modost umquam vis cognita principiorum
  67. quidque inter sese permutato ordine possent.
  68. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  69. namque ita multa modis multis primordia rerum
  70. ex infinito iam tempore percita plagis
  71. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  72. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  73. quae cumque inter se possint congressa creare,
  74. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  75. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  76. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  77. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  78. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  79. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  80. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  81. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  82. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  83. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  84. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  85. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  86. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  87. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  88. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  89. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  90. vitai causa valido consueta bidenti
  91. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  92. si non fecundas vertentes vomere glebas
  93. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  94. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  95. et tamen inter dum magno quaesita labore
  96. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  97. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  98. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  99. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  100. praeterea genus horriferum natura ferarum
  101. humanae genti infestum terraque marique
  102. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  103. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  104. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  105. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  106. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  107. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  108. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  109. cui tantum in vita restet transire malorum.
  110. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  111. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  112. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  113. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  114. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  115. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  116. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  117. Principio quoniam terrai corpus et umor
  118. aurarumque leves animae calidique vapores,
  119. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  120. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  121. debet eodem omnis mundi natura putari.
  122. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  123. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  124. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  125. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  126. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  127. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  128. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  129. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  130. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  131. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  132. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  133. principio pars terrai non nulla, perusta
  134. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  135. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  136. quas validi toto dispergunt venti.
  137. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  138. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  139. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  140. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  141. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  142. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  143. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  144. semper abundare et latices manare perennis
  145. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  146. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  147. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  148. partim quod validi verrentes aequora venti
  149. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  150. partim quod supter per terras diditur omnis;
  151. percolatur enim virus retroque remanat
  152. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  153. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  154. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  155. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  156. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  157. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  158. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  159. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  160. omnia iam resoluta forent et in versa.
  161. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  162. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  163. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  164. inrigat adsidue caelum candore recenti
  165. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  166. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  167. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  168. quod simul ac primum nubes succedere soli
  169. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  170. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  171. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  172. ut noscas splendore novo res semper egere
  173. et primum iactum fulgoris quemque perire
  174. nec ratione alia res posse in sole videri,
  175. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.