De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  2. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  3. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  4. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  5. luna dies et nox et noctis signa severa
  6. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  7. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  8. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  9. O genus infelix humanum, talia divis
  10. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  11. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  12. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  13. nec pietas ullast velatum saepe videri
  14. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  15. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  16. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  17. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  18. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  19. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  20. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  21. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  22. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  23. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  24. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  25. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  26. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  27. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  28. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  29. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  30. an divinitus aeterna donata salute
  31. perpetuo possint aevi labentia tractu
  32. inmensi validas aevi contemnere viris.
  33. praeterea cui non animus formidine divum
  34. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  35. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  36. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  37. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  38. corripiunt divum percussi membra timore,
  39. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  40. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  41. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  42. induperatorem classis super aequora verrit
  43. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  44. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  45. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  46. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  47. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  48. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  49. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  50. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  51. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  52. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  53. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  54. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  55. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  56. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  57. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  58. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  59. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  60. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  61. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  62. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  63. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  64. sive feras interficere et ditescere praeda;
  65. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  66. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  67. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  68. horribili sonitu silvas exederat altis
  69. a radicibus et terram percoxerat igni,
  70. manabat venis ferventibus in loca terrae
  71. concava conveniens argenti rivus et auri,
  72. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  73. posterius claro in terra splendere colore,
  74. tollebant nitido capti levique lepore,
  75. et simili formata videbant esse figura
  76. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  77. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  78. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  79. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  80. mucronum duci fastigia procudendo,
  81. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  82. materiemque dolare et levia radere tigna
  83. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  84. nec minus argento facere haec auroque parabant
  85. quam validi primum violentis viribus aeris,
  86. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  87. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  88. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  89. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  90. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  91. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  92. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  93. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  94. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  95. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  96. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  97. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  98. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  99. et lapides et item silvarum fragmina rami
  100. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  101. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  102. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  103. quo facilis magis est natura et copia maior.
  104. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  105. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  106. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  107. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  108. inde minutatim processit ferreus ensis
  109. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  110. et ferro coepere solum proscindere terrae
  111. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  112. et prius est armatum in equi conscendere costas
  113. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  114. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  115. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  116. et quam falciferos armatum escendere currus.
  117. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  118. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  119. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  120. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  121. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  122. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  123. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  124. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  125. et validos partim prae se misere leones
  126. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  127. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  128. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  129. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  130. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  131. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  132. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  133. inritata leae iaciebant corpora saltu
  134. undique et adversum venientibus ora patebant
  135. et nec opinantis a tergo deripiebant
  136. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  137. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  138. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  139. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  140. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  141. et validis socios caedebant dentibus apri
  142. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  143. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  144. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  145. nam transversa feros exibant dentis adactus
  146. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  147. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  148. concidere atque gravi terram consternere casu.
  149. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  150. effervescere cernebant in rebus agundis
  151. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  152. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  153. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  154. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  155. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  156. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  157. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  158. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  159. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  160. non quierint animo praesentire atque videre,
  161. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  162. et magis id possis factum contendere in omni
  163. in variis mundis varia ratione creatis,
  164. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.