De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  2. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  3. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  4. praeterea caeli rationes ordine certo
  5. et varia annorum cernebant tempora verti
  6. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  7. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  8. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  9. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  10. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  11. luna dies et nox et noctis signa severa
  12. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  13. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  14. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  15. O genus infelix humanum, talia divis
  16. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  17. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  18. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  19. nec pietas ullast velatum saepe videri
  20. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  21. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  22. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  23. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  24. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  25. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  26. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  27. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  28. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  29. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  30. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  31. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  32. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  33. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  34. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  35. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  36. an divinitus aeterna donata salute
  37. perpetuo possint aevi labentia tractu
  38. inmensi validas aevi contemnere viris.
  39. praeterea cui non animus formidine divum
  40. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  41. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  42. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  43. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  44. corripiunt divum percussi membra timore,
  45. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  46. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  47. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  48. induperatorem classis super aequora verrit
  49. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  50. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  51. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  52. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  53. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  54. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  55. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  56. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  57. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  58. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  59. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  60. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  61. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  62. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  63. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  64. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  65. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  66. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  67. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  68. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  69. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  70. sive feras interficere et ditescere praeda;
  71. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  72. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  73. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  74. horribili sonitu silvas exederat altis
  75. a radicibus et terram percoxerat igni,
  76. manabat venis ferventibus in loca terrae
  77. concava conveniens argenti rivus et auri,
  78. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  79. posterius claro in terra splendere colore,
  80. tollebant nitido capti levique lepore,
  81. et simili formata videbant esse figura
  82. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  83. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  84. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  85. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  86. mucronum duci fastigia procudendo,
  87. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  88. materiemque dolare et levia radere tigna
  89. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  90. nec minus argento facere haec auroque parabant
  91. quam validi primum violentis viribus aeris,
  92. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  93. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  94. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  95. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  96. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  97. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  98. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  99. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  100. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  101. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  102. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  103. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  104. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  105. et lapides et item silvarum fragmina rami
  106. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  107. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  108. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  109. quo facilis magis est natura et copia maior.
  110. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  111. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  112. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  113. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  114. inde minutatim processit ferreus ensis
  115. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  116. et ferro coepere solum proscindere terrae
  117. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  118. et prius est armatum in equi conscendere costas
  119. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  120. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  121. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  122. et quam falciferos armatum escendere currus.