De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  2. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  3. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  4. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  5. inmortalia mortali sermone notantes;
  6. quae procul usque adeo divino a numine distent
  7. inque deum numero quae sint indigna videri,
  8. notitiam potius praebere ut posse putentur
  9. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  10. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  11. posse animi natura putetur consiliumque.
  12. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  13. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  14. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  15. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  16. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  17. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  18. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  19. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  20. posset et innasci quavis in parte soleret,
  21. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  22. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  23. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  24. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  25. totum posse extra corpus formamque animalem
  26. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  27. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  28. haud igitur constant divino praedita sensu,
  29. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  30. Illud item non est ut possis credere, sedes
  31. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  32. tenvis enim natura deum longeque remota
  33. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  34. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  35. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  36. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  37. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  38. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  39. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  40. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  41. praeclaram mundi naturam proptereaque
  42. adlaudabile opus divom laudare decere
  43. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  44. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  45. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  46. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  47. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  48. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  49. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  50. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  51. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  52. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  53. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  54. nam gaudere novis rebus debere videtur
  55. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  56. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  57. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  58. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  59. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  60. donec diluxit rerum genitalis origo?
  61. natus enim debet qui cumque est velle manere
  62. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  63. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  64. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  65. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  66. notities hominum divis unde insita primum est,
  67. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  68. quove modost umquam vis cognita principiorum
  69. quidque inter sese permutato ordine possent.
  70. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  71. namque ita multa modis multis primordia rerum
  72. ex infinito iam tempore percita plagis
  73. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  74. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  75. quae cumque inter se possint congressa creare,
  76. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  77. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  78. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  79. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  80. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  81. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  82. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  83. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  84. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  85. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  86. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  87. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  88. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  89. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  90. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  91. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  92. vitai causa valido consueta bidenti
  93. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  94. si non fecundas vertentes vomere glebas
  95. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  96. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  97. et tamen inter dum magno quaesita labore
  98. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  99. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  100. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  101. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  102. praeterea genus horriferum natura ferarum
  103. humanae genti infestum terraque marique
  104. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  105. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  106. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  107. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  108. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  109. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  110. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  111. cui tantum in vita restet transire malorum.
  112. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  113. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  114. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  115. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  116. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  117. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  118. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  119. Principio quoniam terrai corpus et umor
  120. aurarumque leves animae calidique vapores,
  121. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  122. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  123. debet eodem omnis mundi natura putari.
  124. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  125. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  126. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  127. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  128. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  129. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  130. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  131. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  132. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  133. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  134. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  135. principio pars terrai non nulla, perusta
  136. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  137. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  138. quas validi toto dispergunt venti.
  139. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  140. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  141. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  142. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  143. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  144. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  145. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  146. semper abundare et latices manare perennis
  147. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  148. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  149. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  150. partim quod validi verrentes aequora venti
  151. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  152. partim quod supter per terras diditur omnis;
  153. percolatur enim virus retroque remanat
  154. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  155. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  156. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  157. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  158. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  159. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  160. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  161. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  162. omnia iam resoluta forent et in versa.
  163. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  164. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  165. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  166. inrigat adsidue caelum candore recenti
  167. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  168. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  169. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  170. quod simul ac primum nubes succedere soli
  171. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  172. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  173. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  174. ut noscas splendore novo res semper egere
  175. et primum iactum fulgoris quemque perire
  176. nec ratione alia res posse in sole videri,
  177. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  178. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  179. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  180. fulguribus pingues multa caligine taedae
  181. consimili properant ratione, ardore ministro,
  182. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  183. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  184. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  185. exitium celeri celeratur origine flammae.
  186. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  187. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  188. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  189. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  190. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  191. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  192. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  193. nec sanctum numen fati protollere finis
  194. posse neque adversus naturae foedera niti?
  195. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  196. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  197. non ruere avolsos silices a montibus altis
  198. nec validas aevi vires perferre patique
  199. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  200. ex infinito quae tempore pertolerassent
  201. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  202. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  203. continet amplexu terram: si procreat ex se
  204. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  205. totum nativum mortali corpore constat.
  206. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  207. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  208. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  209. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  210. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  211. non alias alii quoque res cecinere ?
  212. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  213. aeternis famae monimentis insita florent?
  214. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  215. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  216. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  217. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  218. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  219. denique natura haec rerum ratioque repertast
  220. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  221. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  222. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  223. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  224. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  225. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  226. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  227. tanto quique magis victus fateare necessest
  228. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  229. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  230. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  231. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  232. nec ratione alia mortales esse videmur,
  233. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  234. atque illi quos a vita natura removit.
  235. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  236. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  237. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  238. dissociare intus partis, ut materiai
  239. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  240. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  241. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  242. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  243. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  244. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  245. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  246. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  247. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  248. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  249. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  250. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  251. ex infinito quae possint forte coorta
  252. corruere hanc rerum violento turbine summam
  253. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  254. nec porro natura loci spatiumque profundi
  255. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  256. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  257. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  258. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  259. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  260. quare etiam nativa necessumst confiteare
  261. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  262. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  263. inmensi validas aevi contemnere vires.
  264. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  265. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  266. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  267. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  268. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  269. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  270. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  271. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  272. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  273. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  274. et siccare prius confidunt omnia posse
  275. quam liquor incepti possit contingere finem.
  276. tantum spirantes aequo certamine bellum
  277. magnis inter se de rebus cernere certant,
  278. cum semel interea fuerit superantior ignis
  279. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  280. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  281. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  282. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  283. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  284. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  285. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  286. obvius aeternam succepit lampada mundi
  287. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  288. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  289. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  290. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  291. ignis enim superare potest ubi materiai
  292. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  293. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  294. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  295. umor item quondam coepit superare coortus,
  296. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  297. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  298. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  299. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  300. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  301. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  302. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  303. nam certe neque consilio primordia rerum
  304. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  305. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  306. sed quia multa modis multis primordia rerum
  307. ex infinito iam tempore percita plagis
  308. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  309. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  310. quae cumque inter se possent congressa creare,
  311. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  312. omnigenus coetus et motus experiundo
  313. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  314. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  315. terrai maris et caeli generisque animantum.
  316. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  317. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  318. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  319. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  320. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  321. diffugere inde loci partes coepere paresque
  322. cum paribus iungi res et discludere mundum
  323. membraque dividere et magnas disponere partes
  324. omnigenis e principiis, discordia quorum
  325. intervalla vias conexus pondera plagas
  326. concursus motus turbabat proelia miscens
  327. propter dissimilis formas variasque figuras,
  328. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  329. nec motus inter sese dare convenientis,
  330. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  331. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  332. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  333. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  334. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  335. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  336. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  337. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  338. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  339. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  340. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  341. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  342. partibus erumpens primus se sustulit aether
  343. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  344. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  345. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  346. matutina rubent radiati lumina solis
  347. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  348. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  349. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  350. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  351. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  352. corpore concreto circum datus undique saepsit
  353. et late diffusus in omnis undique partis
  354. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  355. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  356. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  357. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  358. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  359. nec levia ut possent per summas labier oras,
  360. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  361. versent et partes ut mundi totius extent;
  362. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  363. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  364. his igitur rebus retractis terra repente,
  365. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  366. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  367. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  368. et radii solis cogebant undique terram
  369. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  370. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  371. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  372. augebat mare manando camposque natantis,
  373. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  374. corpora multa vaporis et altaque caeli
  375. densabant procul a terris fulgentia templa.
  376. sidebant campi, crescebant montibus altis
  377. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  378. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  379. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  380. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  381. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  382. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  383. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  384. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  385. atque levissimus super influit auras
  386. nec liquidum corpus turbantibus auris
  387. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  388. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  389. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  390. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  391. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  392. unum labendi conservans usque tenorem.
  393. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  394. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  395. ex utraque polum parti premere nobis
  396. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  397. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  398. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  399. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  400. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  401. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  402. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  403. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  404. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  405. passim per caeli volvunt summania templa,
  406. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  407. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  408. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  409. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  410. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  411. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  412. in variis mundis varia ratione creatis,
  413. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  414. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  415. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  416. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  417. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  418. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  419. evanescere paulatim et decrescere pondus
  420. convenit atque aliam naturam supter habere
  421. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  422. partibus mundi, quibus insita vivit.
  423. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  424. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  425. nec caput est oneri collo nec denique totum
  426. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  427. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  428. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  429. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  430. sic igitur tellus non est aliena repente
  431. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  432. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  433. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  434. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  435. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  436. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  437. partibus mundi caeloque revincta;
  438. nam communibus inter se radicibus haerent
  439. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  440. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  441. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  442. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  443. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  444. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  445. iamne vides quantum tenuis natura valere
  446. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  447. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  448. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  449. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  450. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  451. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  452. nil magnis intervallis de corpore libant
  453. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  454. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  455. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  456. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  457. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  458. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  459. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  460. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  461. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  462. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  463. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  464. per multum, specie confusa videntur
  465. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  466. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  467. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  468. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  469. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  470. scire licet perquam pauxillo posse minores
  471. esse vel exigua maioris parte brevique.
  472. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  473. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  474. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  475. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  476. Illud item non est mirandum, qua ratione
  477. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  478. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  479. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  480. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  481. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  482. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  483. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  484. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  485. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  486. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  487. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  488. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  489. percipiat calidis fervoribus ardor,
  490. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  491. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  492. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  493. accidere ex una scintilla incendia passim.
  494. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  495. possideat multum caecis fervoribus ignem
  496. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  497. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  498. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  499. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  500. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  501. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  502. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  503. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  504. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  505. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  506. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  507. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  508. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  509. evanescere enim rapidas illius et acris
  510. imminui supter viris, ideoque relinqui
  511. paulatim solem cum posterioribus signis,
  512. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  513. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  514. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  515. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  516. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  517. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  518. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  519. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  520. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  521. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  522. alternis certo fluere alter tempore possit,
  523. qui queat aestivis solem detrudere signis
  524. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  525. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  526. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  527. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  528. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  529. posse alternis e partibus ire.
  530. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  531. diversas ire in partis inferna supernis?
  532. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  533. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  534. At nox obruit ingenti caligine terras,
  535. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  536. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  537. concussos itere et labefactos multo,
  538. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  539. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  540. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  541. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  542. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  543. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  544. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  545. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  546. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  547. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  548. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  549. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  550. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  551. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  552. semina confluere et solis reparare nitorem.
  553. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  554. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  555. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  556. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  557. tempore et inpubem molli pubescere veste
  558. et pariter mollem malis demittere barbam.
  559. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  560. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  561. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  562. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  563. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  564. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  565. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  566. aut quia sol idem sub terras atque superne
  567. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  568. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  569. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  570. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  571. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  572. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  573. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  574. distinet aequato caelum discrimine metas
  575. propter signiferi posituram totius orbis,
  576. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  577. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  578. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  579. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  580. aut quia crassior est certis in partibus ,
  581. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  582. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  583. propterea noctes hiberno tempore longae
  584. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  585. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  586. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  587. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  588. propterea fit uti videantur dicere verum.
  589. Luna potest solis radiis percussa nitere
  590. inque dies magis id lumen convertere nobis
  591. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  592. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  593. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  594. inde minutatim retro quasi condere lumen
  595. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  596. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  597. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  598. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  599. est etiam quare proprio cum lumine possit
  600. volvier et varias splendoris reddere formas;
  601. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  602. labitur omnimodis occursans officiensque,
  603. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  604. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  605. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  606. versandoque globum variantis edere formas,
  607. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  608. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  609. inde minutatim retro contorquet et aufert
  610. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  611. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  612. astrologorum artem contra convincere tendit,
  613. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  614. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  615. denique cur nequeat semper nova luna creari
  616. ordine formarum certo certisque figuris
  617. inque dies privos aborisci quaeque creata
  618. atque alia illius reparari in parte locoque,
  619. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  620. ordine cum videas tam certo multa creari.
  621. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  622. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  623. Flora quibus mater praespargens ante viai
  624. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  625. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  626. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  627. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  628. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  629. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  630. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  631. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  632. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  633. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  634. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  635. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  636. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  637. nam cur luna queat terram secludere solis
  638. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  639. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  640. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  641. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  642. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  643. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  644. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  645. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  646. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  647. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  648. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  649. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  650. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  651. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  652. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  653. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  654. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  655. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  656. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  657. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  658. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  659. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  660. quove modo possent offecto lumine obire
  661. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  662. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  663. omnia convisunt clara loca candida luce,
  664. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  665. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  666. tollere et incertis crerint committere ventis.
  667. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  668. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  669. florida fulserunt viridanti prata colore,
  670. arboribusque datumst variis exinde per auras
  671. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  672. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  673. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  674. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  675. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  676. multa modis multis varia ratione coorta.
  677. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  678. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  679. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  680. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  681. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  682. imbribus et calido solis concreta vapore;
  683. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  684. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  685. principio genus alituum variaeque volucres
  686. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  687. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  688. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  689. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  690. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  691. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  692. crescebant uteri terram radicibus apti;
  693. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  694. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  695. convertebat ibi natura foramina terrae
  696. et sucum venis cogebat fundere apertis
  697. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  698. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  699. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  700. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  701. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  702. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  703. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  704. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  705. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  706. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  707. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  708. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  709. simul volucres variantibus formis.
  710. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  711. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  712. mutat enim mundi naturam totius aetas
  713. ex alioque alius status excipere omnia debet
  714. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  715. omnia commutat natura et vertere cogit.
  716. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  717. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  718. sic igitur mundi naturam totius aetas
  719. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  720. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  721. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  722. conatast mira facie membrisque coorta,
  723. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  724. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  725. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  726. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  727. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  728. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  729. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  730. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  731. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  732. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  733. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  734. ut propagando possint procudere saecla;
  735. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  736. semina qua possint membris manare remissis,
  737. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  738. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  739. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  740. nec potuisse propagando procudere prolem.
  741. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  742. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  743. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  744. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  745. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  746. principio genus acre leonum saevaque saecla
  747. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  748. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  749. et genus omne quod est veterino semine partum
  750. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  751. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  752. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  753. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  754. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  755. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  756. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  757. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  758. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  759. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  760. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  761. donec ad interitum genus id natura redegit.
  762. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  763. esse queunt duplici natura et corpore bino
  764. ex alienigenis membris compacta, potestas
  765. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  766. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  767. principio circum tribus actis impiger annis
  768. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  769. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  770. post ubi equum validae vires aetate senecta
  771. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  772. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  773. officit et molli vestit lanugine malas;
  774. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  775. confieri credas Centauros posse neque esse,
  776. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  777. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  778. inter se quorum discordia membra videmus;
  779. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  780. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  781. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  782. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  783. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  784. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  785. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  786. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  787. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  788. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  789. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  790. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  791. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  792. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  793. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  794. multa licet simili ratione effutiat ore,
  795. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  796. fluxisse et gemmis florere arbusta
  797. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  798. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  799. et manibus totum circum se vertere caelum.