De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  2. egregias animo facies vigilante videbant
  3. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  4. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  5. membra movere videbantur vocesque superbas
  6. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  7. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  8. subpeditabatur facies et forma manebat,
  9. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  10. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  11. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  12. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  13. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  14. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  15. praeterea caeli rationes ordine certo
  16. et varia annorum cernebant tempora verti
  17. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  18. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  19. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  20. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  21. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  22. luna dies et nox et noctis signa severa
  23. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  24. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  25. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  26. O genus infelix humanum, talia divis
  27. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  28. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  29. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  30. nec pietas ullast velatum saepe videri
  31. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  32. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  33. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  34. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  35. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  36. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  37. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  38. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  39. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  40. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  41. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  42. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  43. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  44. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  45. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  46. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  47. an divinitus aeterna donata salute
  48. perpetuo possint aevi labentia tractu
  49. inmensi validas aevi contemnere viris.
  50. praeterea cui non animus formidine divum
  51. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  52. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  53. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  54. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  55. corripiunt divum percussi membra timore,
  56. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  57. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  58. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  59. induperatorem classis super aequora verrit
  60. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  61. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  62. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  63. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  64. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  65. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  66. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  67. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  68. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  69. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  70. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  71. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  72. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  73. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  74. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  75. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  76. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  77. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  78. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  79. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  80. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  81. sive feras interficere et ditescere praeda;
  82. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  83. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  84. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  85. horribili sonitu silvas exederat altis
  86. a radicibus et terram percoxerat igni,
  87. manabat venis ferventibus in loca terrae
  88. concava conveniens argenti rivus et auri,
  89. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  90. posterius claro in terra splendere colore,
  91. tollebant nitido capti levique lepore,
  92. et simili formata videbant esse figura
  93. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  94. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  95. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  96. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  97. mucronum duci fastigia procudendo,
  98. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  99. materiemque dolare et levia radere tigna
  100. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  101. nec minus argento facere haec auroque parabant
  102. quam validi primum violentis viribus aeris,
  103. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  104. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  105. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  106. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  107. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  108. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  109. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  110. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  111. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  112. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  113. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  114. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  115. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  116. et lapides et item silvarum fragmina rami
  117. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  118. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  119. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  120. quo facilis magis est natura et copia maior.
  121. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  122. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  123. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  124. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  125. inde minutatim processit ferreus ensis
  126. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  127. et ferro coepere solum proscindere terrae
  128. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  129. et prius est armatum in equi conscendere costas
  130. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  131. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  132. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  133. et quam falciferos armatum escendere currus.
  134. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  135. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  136. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  137. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  138. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  139. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  140. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  141. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  142. et validos partim prae se misere leones
  143. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  144. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  145. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  146. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  147. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  148. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  149. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  150. inritata leae iaciebant corpora saltu
  151. undique et adversum venientibus ora patebant
  152. et nec opinantis a tergo deripiebant
  153. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  154. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  155. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  156. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  157. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  158. et validis socios caedebant dentibus apri
  159. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  160. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  161. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  162. nam transversa feros exibant dentis adactus
  163. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  164. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  165. concidere atque gravi terram consternere casu.
  166. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  167. effervescere cernebant in rebus agundis
  168. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  169. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  170. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  171. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  172. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  173. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  174. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  175. qui numero diffidebant armisque vacabant,