De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  2. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  3. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  4. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  5. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  6. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  7. egregias animo facies vigilante videbant
  8. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  9. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  10. membra movere videbantur vocesque superbas
  11. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  12. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  13. subpeditabatur facies et forma manebat,
  14. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  15. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  16. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  17. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  18. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  19. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  20. praeterea caeli rationes ordine certo
  21. et varia annorum cernebant tempora verti
  22. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  23. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  24. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  25. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  26. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  27. luna dies et nox et noctis signa severa
  28. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  29. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  30. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  31. O genus infelix humanum, talia divis
  32. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  33. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  34. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  35. nec pietas ullast velatum saepe videri
  36. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  37. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  38. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  39. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  40. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  41. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  42. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  43. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  44. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  45. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  46. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  47. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  48. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  49. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  50. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  51. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  52. an divinitus aeterna donata salute
  53. perpetuo possint aevi labentia tractu
  54. inmensi validas aevi contemnere viris.
  55. praeterea cui non animus formidine divum
  56. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  57. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  58. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  59. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  60. corripiunt divum percussi membra timore,
  61. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  62. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  63. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  64. induperatorem classis super aequora verrit
  65. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  66. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  67. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  68. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  69. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  70. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  71. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  72. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  73. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  74. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  75. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  76. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  77. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  78. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  79. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  80. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  81. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  82. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  83. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  84. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  85. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  86. sive feras interficere et ditescere praeda;
  87. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  88. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  89. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  90. horribili sonitu silvas exederat altis
  91. a radicibus et terram percoxerat igni,
  92. manabat venis ferventibus in loca terrae
  93. concava conveniens argenti rivus et auri,
  94. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  95. posterius claro in terra splendere colore,
  96. tollebant nitido capti levique lepore,
  97. et simili formata videbant esse figura
  98. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  99. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  100. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  101. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  102. mucronum duci fastigia procudendo,
  103. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  104. materiemque dolare et levia radere tigna
  105. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  106. nec minus argento facere haec auroque parabant
  107. quam validi primum violentis viribus aeris,
  108. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  109. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  110. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  111. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  112. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  113. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  114. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  115. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  116. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  117. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  118. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  119. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  120. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  121. et lapides et item silvarum fragmina rami
  122. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  123. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  124. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  125. quo facilis magis est natura et copia maior.
  126. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  127. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  128. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  129. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  130. inde minutatim processit ferreus ensis
  131. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  132. et ferro coepere solum proscindere terrae
  133. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  134. et prius est armatum in equi conscendere costas
  135. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  136. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  137. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  138. et quam falciferos armatum escendere currus.
  139. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  140. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  141. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  142. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  143. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  144. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  145. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  146. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  147. et validos partim prae se misere leones
  148. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  149. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  150. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  151. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  152. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  153. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  154. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  155. inritata leae iaciebant corpora saltu
  156. undique et adversum venientibus ora patebant
  157. et nec opinantis a tergo deripiebant
  158. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  159. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  160. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  161. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  162. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  163. et validis socios caedebant dentibus apri
  164. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  165. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  166. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  167. nam transversa feros exibant dentis adactus
  168. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  169. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  170. concidere atque gravi terram consternere casu.
  171. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  172. effervescere cernebant in rebus agundis
  173. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  174. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  175. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,