De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  2. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  3. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  4. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  5. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  6. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  7. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  8. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  9. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  10. egregias animo facies vigilante videbant
  11. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  12. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  13. membra movere videbantur vocesque superbas
  14. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  15. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  16. subpeditabatur facies et forma manebat,
  17. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  18. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  19. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  20. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  21. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  22. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  23. praeterea caeli rationes ordine certo
  24. et varia annorum cernebant tempora verti
  25. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  26. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  27. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  28. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  29. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  30. luna dies et nox et noctis signa severa
  31. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  32. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  33. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  34. O genus infelix humanum, talia divis
  35. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  36. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  37. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  38. nec pietas ullast velatum saepe videri
  39. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  40. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  41. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  42. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  43. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  44. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  45. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  46. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  47. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  48. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  49. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  50. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  51. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  52. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  53. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  54. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  55. an divinitus aeterna donata salute
  56. perpetuo possint aevi labentia tractu
  57. inmensi validas aevi contemnere viris.
  58. praeterea cui non animus formidine divum
  59. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  60. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  61. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  62. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  63. corripiunt divum percussi membra timore,
  64. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  65. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  66. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  67. induperatorem classis super aequora verrit
  68. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  69. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  70. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  71. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  72. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  73. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  74. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  75. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  76. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  77. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  78. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  79. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  80. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  81. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  82. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  83. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  84. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  85. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  86. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  87. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  88. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  89. sive feras interficere et ditescere praeda;
  90. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  91. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  92. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  93. horribili sonitu silvas exederat altis
  94. a radicibus et terram percoxerat igni,
  95. manabat venis ferventibus in loca terrae
  96. concava conveniens argenti rivus et auri,
  97. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  98. posterius claro in terra splendere colore,
  99. tollebant nitido capti levique lepore,