De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  2. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  3. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  4. qui violat factis communia foedera pacis.
  5. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  6. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  7. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  8. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  9. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  10. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  11. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  12. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  13. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  14. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  15. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  16. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  17. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  18. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  19. egregias animo facies vigilante videbant
  20. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  21. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  22. membra movere videbantur vocesque superbas
  23. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  24. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  25. subpeditabatur facies et forma manebat,
  26. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  27. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  28. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  29. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  30. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  31. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  32. praeterea caeli rationes ordine certo
  33. et varia annorum cernebant tempora verti
  34. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  35. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  36. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  37. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  38. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  39. luna dies et nox et noctis signa severa
  40. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  41. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  42. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  43. O genus infelix humanum, talia divis
  44. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  45. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  46. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  47. nec pietas ullast velatum saepe videri
  48. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  49. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  50. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  51. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  52. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  53. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  54. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  55. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  56. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  57. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  58. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  59. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  60. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  61. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  62. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  63. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  64. an divinitus aeterna donata salute
  65. perpetuo possint aevi labentia tractu
  66. inmensi validas aevi contemnere viris.
  67. praeterea cui non animus formidine divum
  68. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  69. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  70. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  71. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  72. corripiunt divum percussi membra timore,
  73. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  74. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  75. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  76. induperatorem classis super aequora verrit
  77. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  78. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  79. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  80. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  81. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  82. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  83. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  84. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  85. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  86. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  87. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  88. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  89. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  90. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  91. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  92. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  93. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  94. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  95. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  96. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  97. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  98. sive feras interficere et ditescere praeda;
  99. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  100. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  101. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  102. horribili sonitu silvas exederat altis
  103. a radicibus et terram percoxerat igni,
  104. manabat venis ferventibus in loca terrae
  105. concava conveniens argenti rivus et auri,
  106. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  107. posterius claro in terra splendere colore,
  108. tollebant nitido capti levique lepore,
  109. et simili formata videbant esse figura
  110. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  111. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  112. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  113. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  114. mucronum duci fastigia procudendo,
  115. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  116. materiemque dolare et levia radere tigna
  117. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  118. nec minus argento facere haec auroque parabant
  119. quam validi primum violentis viribus aeris,
  120. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  121. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  122. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  123. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  124. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  125. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  126. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  127. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  128. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  129. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  130. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  131. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  132. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  133. et lapides et item silvarum fragmina rami
  134. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  135. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  136. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  137. quo facilis magis est natura et copia maior.
  138. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  139. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  140. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  141. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  142. inde minutatim processit ferreus ensis
  143. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  144. et ferro coepere solum proscindere terrae
  145. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  146. et prius est armatum in equi conscendere costas
  147. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  148. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  149. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  150. et quam falciferos armatum escendere currus.
  151. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  152. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  153. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  154. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  155. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  156. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  157. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  158. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  159. et validos partim prae se misere leones
  160. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  161. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  162. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  163. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  164. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  165. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  166. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  167. inritata leae iaciebant corpora saltu
  168. undique et adversum venientibus ora patebant
  169. et nec opinantis a tergo deripiebant
  170. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  171. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  172. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  173. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  174. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  175. et validis socios caedebant dentibus apri
  176. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  177. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  178. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  179. nam transversa feros exibant dentis adactus
  180. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  181. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  182. concidere atque gravi terram consternere casu.
  183. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  184. effervescere cernebant in rebus agundis
  185. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  186. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  187. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  188. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  189. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  190. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  191. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  192. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  193. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  194. non quierint animo praesentire atque videre,
  195. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  196. et magis id possis factum contendere in omni
  197. in variis mundis varia ratione creatis,
  198. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  199. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.