De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  2. corpore divino debere aeterna manere,
  3. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  4. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  5. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  6. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  7. inmortalia mortali sermone notantes;
  8. quae procul usque adeo divino a numine distent
  9. inque deum numero quae sint indigna videri,
  10. notitiam potius praebere ut posse putentur
  11. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  12. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  13. posse animi natura putetur consiliumque.
  14. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  15. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  16. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  17. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  18. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  19. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  20. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  21. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  22. posset et innasci quavis in parte soleret,
  23. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  24. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  25. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  26. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  27. totum posse extra corpus formamque animalem
  28. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  29. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  30. haud igitur constant divino praedita sensu,
  31. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  32. Illud item non est ut possis credere, sedes
  33. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  34. tenvis enim natura deum longeque remota
  35. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  36. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  37. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  38. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  39. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  40. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  41. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  42. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  43. praeclaram mundi naturam proptereaque
  44. adlaudabile opus divom laudare decere
  45. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  46. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  47. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  48. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  49. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  50. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  51. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  52. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  53. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  54. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  55. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  56. nam gaudere novis rebus debere videtur
  57. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  58. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  59. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  60. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  61. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  62. donec diluxit rerum genitalis origo?
  63. natus enim debet qui cumque est velle manere
  64. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  65. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  66. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  67. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  68. notities hominum divis unde insita primum est,
  69. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  70. quove modost umquam vis cognita principiorum
  71. quidque inter sese permutato ordine possent.
  72. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  73. namque ita multa modis multis primordia rerum
  74. ex infinito iam tempore percita plagis
  75. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  76. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  77. quae cumque inter se possint congressa creare,
  78. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  79. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  80. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  81. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  82. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  83. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  84. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  85. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  86. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  87. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  88. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  89. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  90. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  91. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  92. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  93. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  94. vitai causa valido consueta bidenti
  95. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  96. si non fecundas vertentes vomere glebas
  97. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  98. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  99. et tamen inter dum magno quaesita labore
  100. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  101. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  102. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  103. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  104. praeterea genus horriferum natura ferarum
  105. humanae genti infestum terraque marique
  106. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  107. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  108. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  109. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  110. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  111. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  112. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  113. cui tantum in vita restet transire malorum.
  114. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  115. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  116. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  117. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  118. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  119. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  120. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  121. Principio quoniam terrai corpus et umor
  122. aurarumque leves animae calidique vapores,
  123. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  124. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  125. debet eodem omnis mundi natura putari.
  126. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  127. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  128. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  129. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  130. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  131. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  132. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  133. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  134. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  135. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  136. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  137. principio pars terrai non nulla, perusta
  138. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  139. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  140. quas validi toto dispergunt venti.
  141. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  142. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  143. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  144. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  145. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  146. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  147. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  148. semper abundare et latices manare perennis
  149. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  150. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  151. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  152. partim quod validi verrentes aequora venti
  153. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  154. partim quod supter per terras diditur omnis;
  155. percolatur enim virus retroque remanat
  156. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  157. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  158. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  159. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  160. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  161. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  162. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  163. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  164. omnia iam resoluta forent et in versa.
  165. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  166. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  167. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  168. inrigat adsidue caelum candore recenti
  169. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  170. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  171. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  172. quod simul ac primum nubes succedere soli
  173. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  174. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  175. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  176. ut noscas splendore novo res semper egere
  177. et primum iactum fulgoris quemque perire
  178. nec ratione alia res posse in sole videri,
  179. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  180. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  181. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  182. fulguribus pingues multa caligine taedae
  183. consimili properant ratione, ardore ministro,
  184. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  185. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  186. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  187. exitium celeri celeratur origine flammae.
  188. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  189. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  190. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  191. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  192. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  193. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  194. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  195. nec sanctum numen fati protollere finis
  196. posse neque adversus naturae foedera niti?
  197. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  198. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  199. non ruere avolsos silices a montibus altis
  200. nec validas aevi vires perferre patique
  201. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  202. ex infinito quae tempore pertolerassent
  203. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  204. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  205. continet amplexu terram: si procreat ex se
  206. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  207. totum nativum mortali corpore constat.
  208. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  209. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  210. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  211. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  212. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  213. non alias alii quoque res cecinere ?
  214. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  215. aeternis famae monimentis insita florent?
  216. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  217. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  218. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  219. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  220. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  221. denique natura haec rerum ratioque repertast
  222. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  223. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  224. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  225. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  226. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  227. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  228. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  229. tanto quique magis victus fateare necessest
  230. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  231. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  232. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  233. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  234. nec ratione alia mortales esse videmur,
  235. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  236. atque illi quos a vita natura removit.
  237. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  238. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  239. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  240. dissociare intus partis, ut materiai
  241. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  242. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  243. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  244. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  245. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  246. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  247. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  248. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  249. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  250. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  251. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  252. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  253. ex infinito quae possint forte coorta
  254. corruere hanc rerum violento turbine summam
  255. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  256. nec porro natura loci spatiumque profundi
  257. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  258. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  259. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  260. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  261. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  262. quare etiam nativa necessumst confiteare
  263. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  264. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  265. inmensi validas aevi contemnere vires.
  266. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  267. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  268. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  269. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  270. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  271. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  272. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  273. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  274. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  275. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  276. et siccare prius confidunt omnia posse
  277. quam liquor incepti possit contingere finem.
  278. tantum spirantes aequo certamine bellum
  279. magnis inter se de rebus cernere certant,
  280. cum semel interea fuerit superantior ignis
  281. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  282. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  283. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  284. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  285. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  286. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  287. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  288. obvius aeternam succepit lampada mundi
  289. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  290. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  291. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  292. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  293. ignis enim superare potest ubi materiai
  294. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  295. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  296. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  297. umor item quondam coepit superare coortus,
  298. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  299. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  300. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  301. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  302. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  303. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  304. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  305. nam certe neque consilio primordia rerum
  306. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  307. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  308. sed quia multa modis multis primordia rerum
  309. ex infinito iam tempore percita plagis
  310. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  311. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  312. quae cumque inter se possent congressa creare,
  313. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  314. omnigenus coetus et motus experiundo
  315. tandem conveniant ea quae coniecta repente