De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. religione refrenatus ne forte rearis
  2. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  3. corpore divino debere aeterna manere,
  4. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  5. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  6. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  7. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  8. inmortalia mortali sermone notantes;
  9. quae procul usque adeo divino a numine distent
  10. inque deum numero quae sint indigna videri,
  11. notitiam potius praebere ut posse putentur
  12. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  13. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  14. posse animi natura putetur consiliumque.
  15. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  16. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  17. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  18. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  19. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  20. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  21. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  22. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  23. posset et innasci quavis in parte soleret,
  24. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  25. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  26. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  27. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  28. totum posse extra corpus formamque animalem
  29. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  30. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  31. haud igitur constant divino praedita sensu,
  32. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  33. Illud item non est ut possis credere, sedes
  34. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  35. tenvis enim natura deum longeque remota
  36. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  37. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  38. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  39. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  40. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  41. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  42. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  43. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  44. praeclaram mundi naturam proptereaque
  45. adlaudabile opus divom laudare decere
  46. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  47. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  48. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  49. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  50. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  51. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  52. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  53. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  54. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  55. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  56. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  57. nam gaudere novis rebus debere videtur
  58. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  59. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  60. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  61. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  62. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  63. donec diluxit rerum genitalis origo?
  64. natus enim debet qui cumque est velle manere
  65. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  66. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  67. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  68. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  69. notities hominum divis unde insita primum est,
  70. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  71. quove modost umquam vis cognita principiorum
  72. quidque inter sese permutato ordine possent.
  73. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  74. namque ita multa modis multis primordia rerum
  75. ex infinito iam tempore percita plagis
  76. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  77. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  78. quae cumque inter se possint congressa creare,
  79. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  80. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  81. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  82. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  83. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  84. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  85. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  86. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  87. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  88. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  89. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  90. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  91. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  92. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  93. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  94. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  95. vitai causa valido consueta bidenti
  96. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  97. si non fecundas vertentes vomere glebas
  98. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  99. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  100. et tamen inter dum magno quaesita labore
  101. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  102. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  103. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  104. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  105. praeterea genus horriferum natura ferarum
  106. humanae genti infestum terraque marique
  107. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  108. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  109. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  110. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  111. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  112. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  113. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  114. cui tantum in vita restet transire malorum.
  115. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  116. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  117. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  118. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  119. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  120. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  121. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  122. Principio quoniam terrai corpus et umor
  123. aurarumque leves animae calidique vapores,
  124. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  125. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  126. debet eodem omnis mundi natura putari.
  127. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  128. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  129. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  130. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  131. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  132. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  133. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  134. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  135. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  136. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  137. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  138. principio pars terrai non nulla, perusta
  139. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  140. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  141. quas validi toto dispergunt venti.
  142. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  143. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  144. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  145. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  146. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  147. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  148. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  149. semper abundare et latices manare perennis
  150. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  151. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  152. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  153. partim quod validi verrentes aequora venti
  154. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  155. partim quod supter per terras diditur omnis;
  156. percolatur enim virus retroque remanat
  157. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  158. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  159. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  160. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  161. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  162. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  163. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  164. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  165. omnia iam resoluta forent et in versa.
  166. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  167. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  168. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  169. inrigat adsidue caelum candore recenti
  170. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  171. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  172. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  173. quod simul ac primum nubes succedere soli
  174. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  175. extemplo inferior pars horum disperit omnis