De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut satius multo iam sit parere quietum
  2. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  3. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  4. angustum per iter luctantes ambitionis;
  5. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  6. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  7. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  8. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  9. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  10. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  11. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  12. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  13. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  14. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  15. inde magistratum partim docuere creare
  16. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  17. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  18. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  19. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  20. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  21. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  22. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  23. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  24. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  25. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  26. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  27. qui violat factis communia foedera pacis.
  28. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  29. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  30. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  31. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  32. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  33. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  34. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  35. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  36. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  37. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  38. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  39. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  40. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  41. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  42. egregias animo facies vigilante videbant
  43. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  44. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  45. membra movere videbantur vocesque superbas
  46. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  47. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  48. subpeditabatur facies et forma manebat,
  49. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  50. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  51. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  52. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  53. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  54. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  55. praeterea caeli rationes ordine certo
  56. et varia annorum cernebant tempora verti
  57. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  58. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  59. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  60. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  61. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  62. luna dies et nox et noctis signa severa
  63. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  64. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  65. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  66. O genus infelix humanum, talia divis
  67. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  68. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  69. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  70. nec pietas ullast velatum saepe videri
  71. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  72. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  73. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  74. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  75. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  76. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  77. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  78. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  79. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  80. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  81. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  82. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  83. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  84. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  85. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  86. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  87. an divinitus aeterna donata salute
  88. perpetuo possint aevi labentia tractu
  89. inmensi validas aevi contemnere viris.
  90. praeterea cui non animus formidine divum
  91. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  92. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  93. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  94. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  95. corripiunt divum percussi membra timore,
  96. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  97. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  98. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  99. induperatorem classis super aequora verrit
  100. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  101. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  102. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  103. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  104. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  105. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  106. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  107. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  108. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  109. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  110. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  111. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  112. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  113. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  114. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  115. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  116. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  117. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  118. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  119. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  120. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  121. sive feras interficere et ditescere praeda;
  122. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  123. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  124. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  125. horribili sonitu silvas exederat altis
  126. a radicibus et terram percoxerat igni,
  127. manabat venis ferventibus in loca terrae
  128. concava conveniens argenti rivus et auri,
  129. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  130. posterius claro in terra splendere colore,
  131. tollebant nitido capti levique lepore,
  132. et simili formata videbant esse figura
  133. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  134. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  135. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,