De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  2. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  3. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  4. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  5. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  6. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  7. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  8. ut fundamento stabili fortuna maneret
  9. et placidam possent opulenti degere vitam,
  10. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  11. certantes iter infestum fecere viai,
  12. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  13. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  14. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  15. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  16. ut satius multo iam sit parere quietum
  17. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  18. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  19. angustum per iter luctantes ambitionis;
  20. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  21. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  22. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  23. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  24. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  25. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  26. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  27. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  28. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  29. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  30. inde magistratum partim docuere creare
  31. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  32. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  33. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  34. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  35. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  36. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  37. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  38. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  39. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  40. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  41. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  42. qui violat factis communia foedera pacis.
  43. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  44. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  45. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  46. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  47. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  48. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  49. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  50. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  51. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  52. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  53. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  54. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  55. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  56. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  57. egregias animo facies vigilante videbant
  58. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  59. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  60. membra movere videbantur vocesque superbas
  61. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  62. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  63. subpeditabatur facies et forma manebat,
  64. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  65. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  66. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  67. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  68. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  69. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  70. praeterea caeli rationes ordine certo
  71. et varia annorum cernebant tempora verti
  72. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  73. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  74. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  75. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  76. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  77. luna dies et nox et noctis signa severa
  78. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  79. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  80. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  81. O genus infelix humanum, talia divis
  82. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  83. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  84. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  85. nec pietas ullast velatum saepe videri
  86. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  87. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  88. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  89. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  90. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  91. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  92. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  93. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  94. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  95. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  96. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  97. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  98. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  99. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  100. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  101. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  102. an divinitus aeterna donata salute
  103. perpetuo possint aevi labentia tractu
  104. inmensi validas aevi contemnere viris.
  105. praeterea cui non animus formidine divum
  106. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  107. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  108. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  109. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  110. corripiunt divum percussi membra timore,
  111. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  112. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  113. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  114. induperatorem classis super aequora verrit
  115. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  116. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  117. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  118. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  119. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  120. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  121. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  122. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  123. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  124. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  125. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  126. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  127. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  128. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  129. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  130. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  131. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  132. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  133. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  134. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  135. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  136. sive feras interficere et ditescere praeda;
  137. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  138. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  139. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  140. horribili sonitu silvas exederat altis
  141. a radicibus et terram percoxerat igni,
  142. manabat venis ferventibus in loca terrae
  143. concava conveniens argenti rivus et auri,
  144. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  145. posterius claro in terra splendere colore,
  146. tollebant nitido capti levique lepore,
  147. et simili formata videbant esse figura
  148. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  149. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  150. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  151. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  152. mucronum duci fastigia procudendo,
  153. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  154. materiemque dolare et levia radere tigna
  155. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  156. nec minus argento facere haec auroque parabant
  157. quam validi primum violentis viribus aeris,
  158. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  159. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  160. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  161. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  162. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  163. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.