De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  2. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  3. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  4. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  5. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  6. condere coeperunt urbis arcemque locare
  7. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  8. et pecudes et agros divisere atque dedere
  9. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  10. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  11. posterius res inventast aurumque repertum,
  12. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  13. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  14. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  15. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  16. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  17. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  18. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  19. ut fundamento stabili fortuna maneret
  20. et placidam possent opulenti degere vitam,
  21. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  22. certantes iter infestum fecere viai,
  23. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  24. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  25. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  26. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  27. ut satius multo iam sit parere quietum
  28. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  29. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  30. angustum per iter luctantes ambitionis;
  31. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  32. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  33. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  34. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  35. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  36. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  37. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  38. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  39. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  40. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  41. inde magistratum partim docuere creare
  42. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  43. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  44. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  45. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  46. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  47. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  48. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  49. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  50. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  51. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  52. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  53. qui violat factis communia foedera pacis.
  54. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  55. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  56. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  57. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  58. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  59. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  60. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  61. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  62. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  63. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  64. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  65. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  66. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  67. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  68. egregias animo facies vigilante videbant
  69. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  70. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  71. membra movere videbantur vocesque superbas
  72. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  73. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  74. subpeditabatur facies et forma manebat,
  75. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  76. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  77. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  78. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  79. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  80. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  81. praeterea caeli rationes ordine certo
  82. et varia annorum cernebant tempora verti
  83. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  84. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  85. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  86. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  87. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  88. luna dies et nox et noctis signa severa
  89. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  90. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  91. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  92. O genus infelix humanum, talia divis
  93. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  94. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  95. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  96. nec pietas ullast velatum saepe videri
  97. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  98. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  99. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  100. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  101. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  102. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  103. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  104. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  105. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  106. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  107. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  108. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  109. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  110. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  111. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  112. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  113. an divinitus aeterna donata salute
  114. perpetuo possint aevi labentia tractu
  115. inmensi validas aevi contemnere viris.
  116. praeterea cui non animus formidine divum
  117. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  118. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  119. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  120. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  121. corripiunt divum percussi membra timore,
  122. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  123. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  124. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  125. induperatorem classis super aequora verrit
  126. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  127. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  128. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  129. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  130. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  131. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  132. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  133. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  134. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  135. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  136. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  137. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  138. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  139. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  140. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  141. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  142. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  143. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  144. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  145. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  146. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  147. sive feras interficere et ditescere praeda;
  148. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  149. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  150. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  151. horribili sonitu silvas exederat altis
  152. a radicibus et terram percoxerat igni,
  153. manabat venis ferventibus in loca terrae
  154. concava conveniens argenti rivus et auri,
  155. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  156. posterius claro in terra splendere colore,
  157. tollebant nitido capti levique lepore,
  158. et simili formata videbant esse figura
  159. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  160. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  161. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  162. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  163. mucronum duci fastigia procudendo,
  164. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  165. materiemque dolare et levia radere tigna
  166. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  167. nec minus argento facere haec auroque parabant
  168. quam validi primum violentis viribus aeris,
  169. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  170. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  171. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  172. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  173. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  174. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  175. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  176. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  177. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  178. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  179. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  180. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  181. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  182. et lapides et item silvarum fragmina rami
  183. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  184. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  185. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  186. quo facilis magis est natura et copia maior.
  187. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  188. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  189. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  190. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  191. inde minutatim processit ferreus ensis
  192. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  193. et ferro coepere solum proscindere terrae
  194. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  195. et prius est armatum in equi conscendere costas
  196. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  197. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  198. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  199. et quam falciferos armatum escendere currus.
  200. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  201. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  202. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  203. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  204. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  205. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  206. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  207. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  208. et validos partim prae se misere leones
  209. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  210. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  211. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  212. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  213. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  214. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  215. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  216. inritata leae iaciebant corpora saltu
  217. undique et adversum venientibus ora patebant
  218. et nec opinantis a tergo deripiebant
  219. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  220. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  221. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  222. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  223. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  224. et validis socios caedebant dentibus apri
  225. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  226. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  227. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  228. nam transversa feros exibant dentis adactus
  229. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  230. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  231. concidere atque gravi terram consternere casu.
  232. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  233. effervescere cernebant in rebus agundis
  234. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  235. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  236. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  237. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  238. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  239. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  240. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  241. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  242. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  243. non quierint animo praesentire atque videre,
  244. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  245. et magis id possis factum contendere in omni
  246. in variis mundis varia ratione creatis,
  247. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  248. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  249. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  250. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  251. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  252. et facere ante viros lanam natura
  253. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  254. et sollertius est multo genus omne virile;
  255. agricolae donec vitio vertere severi,
  256. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  257. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  258. atque opere in duro durarent membra manusque.
  259. At specimen sationis et insitionis origo
  260. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  261. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  262. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  263. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  264. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  265. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  266. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  267. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  268. inque dies magis in montem succedere silvas
  269. cogebant infraque locum concedere cultis,
  270. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  271. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  272. caerula distinguens inter plaga currere posset
  273. per tumulos et convallis camposque profusa;
  274. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  275. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  276. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  277. At liquidas avium voces imitarier ore
  278. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  279. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  280. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  281. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  282. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  283. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  284. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  285. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  286. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  287. in medium ratioque in luminis eruit oras.