De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  2. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  3. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  4. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  5. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  6. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  7. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  8. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  9. condere coeperunt urbis arcemque locare
  10. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  11. et pecudes et agros divisere atque dedere
  12. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  13. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  14. posterius res inventast aurumque repertum,
  15. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  16. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  17. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  18. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  19. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  20. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  21. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  22. ut fundamento stabili fortuna maneret
  23. et placidam possent opulenti degere vitam,
  24. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  25. certantes iter infestum fecere viai,
  26. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  27. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  28. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  29. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  30. ut satius multo iam sit parere quietum
  31. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  32. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  33. angustum per iter luctantes ambitionis;
  34. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  35. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  36. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  37. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  38. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  39. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  40. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  41. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  42. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  43. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  44. inde magistratum partim docuere creare
  45. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  46. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  47. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  48. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  49. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  50. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  51. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  52. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  53. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  54. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  55. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  56. qui violat factis communia foedera pacis.
  57. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  58. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  59. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  60. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  61. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  62. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  63. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  64. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  65. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  66. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  67. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  68. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  69. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  70. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  71. egregias animo facies vigilante videbant
  72. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  73. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  74. membra movere videbantur vocesque superbas
  75. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  76. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  77. subpeditabatur facies et forma manebat,
  78. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  79. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  80. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  81. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  82. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  83. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  84. praeterea caeli rationes ordine certo
  85. et varia annorum cernebant tempora verti
  86. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  87. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  88. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  89. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  90. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  91. luna dies et nox et noctis signa severa
  92. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  93. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  94. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  95. O genus infelix humanum, talia divis
  96. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  97. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  98. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  99. nec pietas ullast velatum saepe videri
  100. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  101. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  102. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  103. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  104. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  105. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  106. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  107. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  108. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  109. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  110. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  111. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  112. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  113. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  114. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  115. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  116. an divinitus aeterna donata salute
  117. perpetuo possint aevi labentia tractu
  118. inmensi validas aevi contemnere viris.
  119. praeterea cui non animus formidine divum
  120. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  121. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  122. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  123. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  124. corripiunt divum percussi membra timore,
  125. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  126. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  127. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  128. induperatorem classis super aequora verrit
  129. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  130. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  131. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  132. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  133. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  134. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  135. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  136. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  137. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat