De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  2. sanctius et multo certa ratione magis quam
  3. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  4. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  5. religione refrenatus ne forte rearis
  6. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  7. corpore divino debere aeterna manere,
  8. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  9. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  10. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  11. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  12. inmortalia mortali sermone notantes;
  13. quae procul usque adeo divino a numine distent
  14. inque deum numero quae sint indigna videri,
  15. notitiam potius praebere ut posse putentur
  16. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  17. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  18. posse animi natura putetur consiliumque.
  19. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  20. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  21. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  22. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  23. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  24. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  25. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  26. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  27. posset et innasci quavis in parte soleret,
  28. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  29. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  30. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  31. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  32. totum posse extra corpus formamque animalem
  33. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  34. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  35. haud igitur constant divino praedita sensu,
  36. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  37. Illud item non est ut possis credere, sedes
  38. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  39. tenvis enim natura deum longeque remota
  40. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  41. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  42. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  43. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  44. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  45. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  46. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  47. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  48. praeclaram mundi naturam proptereaque
  49. adlaudabile opus divom laudare decere
  50. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  51. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  52. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  53. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  54. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  55. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  56. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  57. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  58. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  59. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  60. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  61. nam gaudere novis rebus debere videtur
  62. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  63. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  64. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  65. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  66. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  67. donec diluxit rerum genitalis origo?
  68. natus enim debet qui cumque est velle manere
  69. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  70. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  71. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  72. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  73. notities hominum divis unde insita primum est,
  74. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  75. quove modost umquam vis cognita principiorum
  76. quidque inter sese permutato ordine possent.
  77. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  78. namque ita multa modis multis primordia rerum
  79. ex infinito iam tempore percita plagis
  80. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  81. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  82. quae cumque inter se possint congressa creare,
  83. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  84. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  85. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  86. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  87. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  88. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  89. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  90. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  91. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  92. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  93. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  94. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  95. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  96. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  97. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  98. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  99. vitai causa valido consueta bidenti
  100. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  101. si non fecundas vertentes vomere glebas
  102. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  103. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  104. et tamen inter dum magno quaesita labore
  105. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  106. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  107. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  108. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  109. praeterea genus horriferum natura ferarum
  110. humanae genti infestum terraque marique
  111. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  112. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  113. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  114. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  115. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  116. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  117. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  118. cui tantum in vita restet transire malorum.
  119. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  120. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  121. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  122. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  123. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  124. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  125. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  126. Principio quoniam terrai corpus et umor
  127. aurarumque leves animae calidique vapores,
  128. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  129. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  130. debet eodem omnis mundi natura putari.
  131. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  132. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  133. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  134. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  135. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  136. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  137. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  138. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  139. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  140. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  141. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  142. principio pars terrai non nulla, perusta
  143. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  144. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  145. quas validi toto dispergunt venti.
  146. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  147. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  148. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  149. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  150. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  151. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  152. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  153. semper abundare et latices manare perennis
  154. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  155. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  156. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  157. partim quod validi verrentes aequora venti
  158. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  159. partim quod supter per terras diditur omnis;
  160. percolatur enim virus retroque remanat
  161. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  162. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  163. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  164. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  165. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  166. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  167. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  168. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  169. omnia iam resoluta forent et in versa.
  170. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  171. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  172. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  173. inrigat adsidue caelum candore recenti
  174. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  175. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  176. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  177. quod simul ac primum nubes succedere soli
  178. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  179. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  180. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  181. ut noscas splendore novo res semper egere
  182. et primum iactum fulgoris quemque perire
  183. nec ratione alia res posse in sole videri,
  184. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  185. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  186. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  187. fulguribus pingues multa caligine taedae
  188. consimili properant ratione, ardore ministro,
  189. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  190. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  191. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  192. exitium celeri celeratur origine flammae.
  193. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  194. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  195. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  196. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  197. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  198. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  199. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  200. nec sanctum numen fati protollere finis
  201. posse neque adversus naturae foedera niti?
  202. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  203. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  204. non ruere avolsos silices a montibus altis
  205. nec validas aevi vires perferre patique
  206. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  207. ex infinito quae tempore pertolerassent
  208. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  209. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  210. continet amplexu terram: si procreat ex se
  211. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  212. totum nativum mortali corpore constat.
  213. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  214. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  215. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  216. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  217. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  218. non alias alii quoque res cecinere ?
  219. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  220. aeternis famae monimentis insita florent?
  221. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  222. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  223. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  224. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  225. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  226. denique natura haec rerum ratioque repertast
  227. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  228. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  229. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  230. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  231. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  232. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  233. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  234. tanto quique magis victus fateare necessest
  235. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  236. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  237. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  238. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  239. nec ratione alia mortales esse videmur,
  240. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  241. atque illi quos a vita natura removit.
  242. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  243. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  244. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  245. dissociare intus partis, ut materiai
  246. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  247. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  248. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  249. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  250. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  251. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  252. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  253. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  254. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  255. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  256. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  257. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  258. ex infinito quae possint forte coorta
  259. corruere hanc rerum violento turbine summam
  260. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  261. nec porro natura loci spatiumque profundi
  262. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  263. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  264. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  265. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  266. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  267. quare etiam nativa necessumst confiteare
  268. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  269. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  270. inmensi validas aevi contemnere vires.
  271. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  272. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  273. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  274. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  275. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  276. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  277. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  278. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  279. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  280. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  281. et siccare prius confidunt omnia posse
  282. quam liquor incepti possit contingere finem.
  283. tantum spirantes aequo certamine bellum
  284. magnis inter se de rebus cernere certant,
  285. cum semel interea fuerit superantior ignis
  286. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  287. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  288. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  289. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  290. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  291. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  292. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  293. obvius aeternam succepit lampada mundi
  294. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  295. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  296. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  297. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  298. ignis enim superare potest ubi materiai
  299. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  300. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  301. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  302. umor item quondam coepit superare coortus,
  303. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  304. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  305. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  306. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  307. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  308. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  309. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  310. nam certe neque consilio primordia rerum
  311. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  312. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  313. sed quia multa modis multis primordia rerum
  314. ex infinito iam tempore percita plagis
  315. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  316. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  317. quae cumque inter se possent congressa creare,
  318. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  319. omnigenus coetus et motus experiundo
  320. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  321. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  322. terrai maris et caeli generisque animantum.
  323. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  324. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  325. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  326. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  327. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  328. diffugere inde loci partes coepere paresque
  329. cum paribus iungi res et discludere mundum
  330. membraque dividere et magnas disponere partes
  331. omnigenis e principiis, discordia quorum
  332. intervalla vias conexus pondera plagas
  333. concursus motus turbabat proelia miscens
  334. propter dissimilis formas variasque figuras,
  335. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  336. nec motus inter sese dare convenientis,
  337. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  338. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  339. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  340. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  341. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  342. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  343. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  344. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  345. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  346. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  347. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  348. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  349. partibus erumpens primus se sustulit aether
  350. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  351. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  352. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  353. matutina rubent radiati lumina solis
  354. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  355. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  356. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  357. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  358. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  359. corpore concreto circum datus undique saepsit
  360. et late diffusus in omnis undique partis
  361. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  362. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  363. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  364. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  365. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  366. nec levia ut possent per summas labier oras,
  367. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  368. versent et partes ut mundi totius extent;
  369. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  370. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  371. his igitur rebus retractis terra repente,
  372. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  373. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  374. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  375. et radii solis cogebant undique terram
  376. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  377. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  378. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  379. augebat mare manando camposque natantis,
  380. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  381. corpora multa vaporis et altaque caeli
  382. densabant procul a terris fulgentia templa.
  383. sidebant campi, crescebant montibus altis
  384. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  385. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  386. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  387. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  388. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  389. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  390. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  391. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  392. atque levissimus super influit auras
  393. nec liquidum corpus turbantibus auris
  394. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  395. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  396. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  397. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  398. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  399. unum labendi conservans usque tenorem.
  400. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  401. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  402. ex utraque polum parti premere nobis
  403. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  404. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  405. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  406. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  407. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  408. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  409. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  410. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  411. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  412. passim per caeli volvunt summania templa,
  413. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  414. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  415. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  416. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  417. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  418. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  419. in variis mundis varia ratione creatis,
  420. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  421. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  422. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  423. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  424. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  425. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  426. evanescere paulatim et decrescere pondus
  427. convenit atque aliam naturam supter habere
  428. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  429. partibus mundi, quibus insita vivit.
  430. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  431. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  432. nec caput est oneri collo nec denique totum
  433. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  434. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  435. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  436. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  437. sic igitur tellus non est aliena repente
  438. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  439. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  440. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  441. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  442. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  443. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  444. partibus mundi caeloque revincta;
  445. nam communibus inter se radicibus haerent
  446. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  447. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  448. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  449. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  450. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  451. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  452. iamne vides quantum tenuis natura valere
  453. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  454. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  455. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  456. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  457. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  458. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  459. nil magnis intervallis de corpore libant
  460. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  461. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  462. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  463. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  464. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  465. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  466. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  467. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  468. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  469. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  470. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  471. per multum, specie confusa videntur
  472. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  473. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  474. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  475. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  476. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  477. scire licet perquam pauxillo posse minores
  478. esse vel exigua maioris parte brevique.
  479. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  480. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  481. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  482. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  483. Illud item non est mirandum, qua ratione
  484. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  485. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  486. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  487. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  488. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  489. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  490. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  491. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  492. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  493. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  494. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  495. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  496. percipiat calidis fervoribus ardor,
  497. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  498. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  499. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  500. accidere ex una scintilla incendia passim.
  501. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  502. possideat multum caecis fervoribus ignem
  503. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  504. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  505. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  506. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  507. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  508. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  509. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  510. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  511. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  512. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  513. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  514. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  515. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  516. evanescere enim rapidas illius et acris
  517. imminui supter viris, ideoque relinqui
  518. paulatim solem cum posterioribus signis,
  519. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  520. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  521. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  522. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  523. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  524. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  525. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  526. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  527. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  528. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  529. alternis certo fluere alter tempore possit,
  530. qui queat aestivis solem detrudere signis
  531. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  532. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  533. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  534. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  535. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  536. posse alternis e partibus ire.
  537. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  538. diversas ire in partis inferna supernis?
  539. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  540. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  541. At nox obruit ingenti caligine terras,
  542. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  543. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  544. concussos itere et labefactos multo,
  545. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  546. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  547. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  548. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  549. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  550. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  551. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  552. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  553. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  554. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  555. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  556. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  557. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  558. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  559. semina confluere et solis reparare nitorem.
  560. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  561. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  562. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  563. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  564. tempore et inpubem molli pubescere veste
  565. et pariter mollem malis demittere barbam.
  566. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  567. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  568. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  569. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  570. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  571. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  572. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  573. aut quia sol idem sub terras atque superne
  574. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  575. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  576. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  577. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  578. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  579. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  580. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  581. distinet aequato caelum discrimine metas
  582. propter signiferi posituram totius orbis,
  583. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  584. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  585. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  586. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  587. aut quia crassior est certis in partibus ,
  588. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  589. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  590. propterea noctes hiberno tempore longae
  591. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  592. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  593. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  594. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  595. propterea fit uti videantur dicere verum.
  596. Luna potest solis radiis percussa nitere
  597. inque dies magis id lumen convertere nobis
  598. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  599. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  600. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  601. inde minutatim retro quasi condere lumen
  602. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  603. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  604. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  605. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  606. est etiam quare proprio cum lumine possit
  607. volvier et varias splendoris reddere formas;
  608. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  609. labitur omnimodis occursans officiensque,
  610. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  611. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  612. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  613. versandoque globum variantis edere formas,
  614. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  615. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  616. inde minutatim retro contorquet et aufert
  617. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  618. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  619. astrologorum artem contra convincere tendit,
  620. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  621. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  622. denique cur nequeat semper nova luna creari
  623. ordine formarum certo certisque figuris
  624. inque dies privos aborisci quaeque creata
  625. atque alia illius reparari in parte locoque,
  626. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  627. ordine cum videas tam certo multa creari.
  628. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  629. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  630. Flora quibus mater praespargens ante viai
  631. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  632. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  633. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  634. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  635. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  636. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  637. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  638. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  639. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  640. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  641. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  642. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  643. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  644. nam cur luna queat terram secludere solis
  645. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  646. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  647. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  648. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  649. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  650. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  651. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  652. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  653. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  654. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  655. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  656. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  657. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  658. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  659. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  660. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  661. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  662. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  663. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  664. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  665. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  666. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  667. quove modo possent offecto lumine obire
  668. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  669. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  670. omnia convisunt clara loca candida luce,
  671. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  672. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  673. tollere et incertis crerint committere ventis.
  674. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  675. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  676. florida fulserunt viridanti prata colore,
  677. arboribusque datumst variis exinde per auras
  678. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  679. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  680. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  681. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  682. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  683. multa modis multis varia ratione coorta.
  684. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  685. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  686. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  687. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  688. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  689. imbribus et calido solis concreta vapore;
  690. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  691. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  692. principio genus alituum variaeque volucres
  693. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  694. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  695. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  696. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  697. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  698. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  699. crescebant uteri terram radicibus apti;
  700. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  701. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  702. convertebat ibi natura foramina terrae
  703. et sucum venis cogebat fundere apertis
  704. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  705. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  706. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  707. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  708. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  709. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  710. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  711. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  712. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  713. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  714. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  715. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  716. simul volucres variantibus formis.
  717. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  718. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  719. mutat enim mundi naturam totius aetas
  720. ex alioque alius status excipere omnia debet
  721. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  722. omnia commutat natura et vertere cogit.
  723. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  724. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  725. sic igitur mundi naturam totius aetas
  726. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  727. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  728. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  729. conatast mira facie membrisque coorta,
  730. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  731. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  732. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  733. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  734. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  735. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  736. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  737. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  738. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  739. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  740. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  741. ut propagando possint procudere saecla;
  742. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  743. semina qua possint membris manare remissis,
  744. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  745. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  746. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  747. nec potuisse propagando procudere prolem.
  748. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  749. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  750. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  751. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  752. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  753. principio genus acre leonum saevaque saecla
  754. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  755. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  756. et genus omne quod est veterino semine partum
  757. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  758. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  759. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  760. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  761. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  762. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  763. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  764. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  765. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  766. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  767. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  768. donec ad interitum genus id natura redegit.
  769. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  770. esse queunt duplici natura et corpore bino
  771. ex alienigenis membris compacta, potestas
  772. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  773. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  774. principio circum tribus actis impiger annis
  775. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  776. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  777. post ubi equum validae vires aetate senecta
  778. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  779. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  780. officit et molli vestit lanugine malas;
  781. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  782. confieri credas Centauros posse neque esse,
  783. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  784. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  785. inter se quorum discordia membra videmus;
  786. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  787. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  788. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  789. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  790. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  791. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  792. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  793. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  794. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  795. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  796. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  797. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  798. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  799. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  800. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  801. multa licet simili ratione effutiat ore,
  802. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  803. fluxisse et gemmis florere arbusta
  804. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  805. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  806. et manibus totum circum se vertere caelum.
  807. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  808. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  809. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  810. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  811. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  812. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  813. non tamen inter se possunt complexa creari,
  814. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  815. foedere naturae certo discrimina servant.
  816. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  817. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  818. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  819. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  820. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  821. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  822. multaque per caelum solis volventia lustra
  823. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  824. nec robustus erat curvi moderator aratri
  825. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  826. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  827. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  828. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  829. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  830. glandiferas inter curabant corpora quercus
  831. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  832. arbita puniceo fieri matura colore,
  833. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  834. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  835. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  836. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  837. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  838. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  839. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  840. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  841. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  842. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  843. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  844. necdum res igni scibant tractare neque uti
  845. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  846. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  847. et frutices inter condebant squalida membra
  848. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  849. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  850. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  851. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  852. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  853. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  854. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  855. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  856. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  857. et manuum mira freti virtute pedumque
  858. consectabantur silvestria saecla ferarum
  859. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  860. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  861. saetigerisque pares subus silvestria membra
  862. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  863. circum se foliis ac frondibus involventes.
  864. nec plangore diem magno solemque per agros
  865. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  866. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  867. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  868. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  869. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  870. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  871. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  872. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  873. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  874. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  875. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  876. spumigeri suis adventu validique leonis
  877. atque intempesta cedebant nocte paventes
  878. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  879. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  880. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  881. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  882. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  883. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  884. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  885. at quos effugium servarat corpore adeso,
  886. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  887. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  888. donique eos vita privarant vermina saeva
  889. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  890. at non multa virum sub signis milia ducta
  891. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  892. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  893. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  894. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  895. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  896. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  897. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  898. tum penuria deinde cibi languentia leto
  899. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  900. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  901. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  902. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  903. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  904. ---
  905. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  906. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  907. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  908. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  909. et Venus inminuit viris puerique parentum
  910. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  911. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  912. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  913. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  914. vocibus et gestu cum balbe significarent
  915. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  916. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  917. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  918. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  919. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  920. At varios linguae sonitus natura subegit
  921. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  922. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  923. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  924. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  925. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  926. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  927. illis iratus petit atque infestus inurget.
  928. at catuli pantherarum scymnique leonum
  929. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  930. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  931. alituum porro genus alis omne videmus
  932. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  933. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  934. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  935. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  936. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  937. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  938. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  939. inter se fuerant, unde insita notities est
  940. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  941. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  942. cogere item pluris unus victosque domare
  943. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  944. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  945. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  946. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  947. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  948. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  949. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  950. pro vario sensu varia res voce notaret?
  951. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  952. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  953. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  954. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  955. inritata canum cum primum magna Molossum
  956. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  957. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  958. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  959. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  960. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  961. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  962. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  963. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  964. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  965. denique non hinnitus item differre videtur,
  966. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  967. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  968. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  969. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  970. postremo genus alituum variaeque volucres,
  971. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  972. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  973. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  974. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  975. et partim mutant cum tempestatibus una
  976. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  977. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  978. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  979. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  980. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  981. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  982. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  983. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  984. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  985. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  986. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  987. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  988. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  989. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  990. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  991. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  992. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  993. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  994. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  995. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  996. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  997. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  998. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  999. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  1000. condere coeperunt urbis arcemque locare
  1001. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  1002. et pecudes et agros divisere atque dedere
  1003. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  1004. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  1005. posterius res inventast aurumque repertum,
  1006. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  1007. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  1008. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  1009. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  1010. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  1011. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  1012. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  1013. ut fundamento stabili fortuna maneret
  1014. et placidam possent opulenti degere vitam,
  1015. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  1016. certantes iter infestum fecere viai,
  1017. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  1018. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  1019. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  1020. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  1021. ut satius multo iam sit parere quietum
  1022. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  1023. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  1024. angustum per iter luctantes ambitionis;
  1025. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  1026. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  1027. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  1028. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  1029. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  1030. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  1031. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  1032. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  1033. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  1034. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  1035. inde magistratum partim docuere creare
  1036. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  1037. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  1038. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  1039. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  1040. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  1041. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  1042. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  1043. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  1044. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  1045. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  1046. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  1047. qui violat factis communia foedera pacis.
  1048. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  1049. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  1050. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  1051. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  1052. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  1053. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  1054. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  1055. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  1056. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  1057. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  1058. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  1059. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  1060. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  1061. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  1062. egregias animo facies vigilante videbant
  1063. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  1064. his igitur sensum tribuebant propterea quod