De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  2. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  3. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  4. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  5. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  6. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  7. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  8. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  9. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  10. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  11. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  12. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  13. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  14. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  15. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  16. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  17. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  18. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  19. condere coeperunt urbis arcemque locare
  20. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  21. et pecudes et agros divisere atque dedere
  22. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  23. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  24. posterius res inventast aurumque repertum,
  25. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  26. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  27. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  28. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  29. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  30. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  31. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  32. ut fundamento stabili fortuna maneret
  33. et placidam possent opulenti degere vitam,
  34. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  35. certantes iter infestum fecere viai,
  36. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  37. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  38. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  39. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  40. ut satius multo iam sit parere quietum
  41. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  42. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  43. angustum per iter luctantes ambitionis;
  44. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  45. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  46. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  47. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  48. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  49. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  50. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  51. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  52. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  53. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  54. inde magistratum partim docuere creare
  55. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  56. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  57. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  58. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  59. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  60. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  61. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  62. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  63. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  64. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  65. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  66. qui violat factis communia foedera pacis.
  67. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  68. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  69. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  70. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  71. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  72. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  73. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  74. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  75. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  76. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  77. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  78. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  79. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  80. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  81. egregias animo facies vigilante videbant
  82. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  83. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  84. membra movere videbantur vocesque superbas
  85. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  86. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  87. subpeditabatur facies et forma manebat,
  88. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  89. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  90. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  91. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  92. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  93. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  94. praeterea caeli rationes ordine certo
  95. et varia annorum cernebant tempora verti
  96. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  97. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  98. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  99. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  100. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  101. luna dies et nox et noctis signa severa
  102. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  103. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  104. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  105. O genus infelix humanum, talia divis
  106. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  107. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  108. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  109. nec pietas ullast velatum saepe videri
  110. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  111. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  112. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  113. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  114. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  115. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  116. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  117. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  118. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  119. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  120. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  121. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  122. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  123. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  124. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  125. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  126. an divinitus aeterna donata salute
  127. perpetuo possint aevi labentia tractu
  128. inmensi validas aevi contemnere viris.
  129. praeterea cui non animus formidine divum
  130. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  131. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  132. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  133. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  134. corripiunt divum percussi membra timore,
  135. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  136. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  137. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  138. induperatorem classis super aequora verrit
  139. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  140. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  141. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  142. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  143. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  144. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  145. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  146. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  147. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  148. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  149. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  150. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  151. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  152. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  153. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  154. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  155. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  156. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  157. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  158. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  159. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  160. sive feras interficere et ditescere praeda;
  161. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  162. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  163. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  164. horribili sonitu silvas exederat altis
  165. a radicibus et terram percoxerat igni,
  166. manabat venis ferventibus in loca terrae
  167. concava conveniens argenti rivus et auri,
  168. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  169. posterius claro in terra splendere colore,
  170. tollebant nitido capti levique lepore,
  171. et simili formata videbant esse figura
  172. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  173. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  174. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  175. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  176. mucronum duci fastigia procudendo,
  177. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  178. materiemque dolare et levia radere tigna
  179. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  180. nec minus argento facere haec auroque parabant
  181. quam validi primum violentis viribus aeris,
  182. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  183. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  184. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  185. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  186. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.