De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  2. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  3. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  4. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  5. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  6. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  7. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  8. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  9. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  10. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  11. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  12. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  13. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  14. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  15. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  16. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  17. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  18. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  19. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  20. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  21. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  22. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  23. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  24. condere coeperunt urbis arcemque locare
  25. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  26. et pecudes et agros divisere atque dedere
  27. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  28. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  29. posterius res inventast aurumque repertum,
  30. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  31. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  32. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  33. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  34. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  35. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  36. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  37. ut fundamento stabili fortuna maneret
  38. et placidam possent opulenti degere vitam,
  39. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  40. certantes iter infestum fecere viai,
  41. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  42. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  43. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  44. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  45. ut satius multo iam sit parere quietum
  46. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  47. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  48. angustum per iter luctantes ambitionis;
  49. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  50. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  51. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  52. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  53. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  54. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  55. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  56. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  57. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  58. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  59. inde magistratum partim docuere creare
  60. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  61. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  62. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  63. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  64. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  65. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  66. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  67. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  68. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  69. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  70. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  71. qui violat factis communia foedera pacis.
  72. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  73. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  74. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  75. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  76. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  77. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  78. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  79. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  80. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  81. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  82. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  83. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  84. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  85. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  86. egregias animo facies vigilante videbant
  87. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  88. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  89. membra movere videbantur vocesque superbas
  90. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  91. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  92. subpeditabatur facies et forma manebat,
  93. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  94. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  95. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  96. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  97. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  98. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  99. praeterea caeli rationes ordine certo
  100. et varia annorum cernebant tempora verti
  101. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  102. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  103. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  104. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  105. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  106. luna dies et nox et noctis signa severa
  107. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  108. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  109. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  110. O genus infelix humanum, talia divis
  111. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  112. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  113. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  114. nec pietas ullast velatum saepe videri
  115. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  116. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  117. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  118. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  119. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  120. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  121. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  122. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  123. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  124. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  125. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  126. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  127. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  128. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  129. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  130. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  131. an divinitus aeterna donata salute
  132. perpetuo possint aevi labentia tractu
  133. inmensi validas aevi contemnere viris.
  134. praeterea cui non animus formidine divum
  135. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  136. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  137. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  138. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  139. corripiunt divum percussi membra timore,
  140. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  141. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  142. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  143. induperatorem classis super aequora verrit
  144. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  145. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  146. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  147. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  148. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  149. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  150. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  151. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  152. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  153. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  154. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  155. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  156. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  157. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  158. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  159. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  160. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  161. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  162. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  163. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  164. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  165. sive feras interficere et ditescere praeda;
  166. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  167. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  168. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  169. horribili sonitu silvas exederat altis
  170. a radicibus et terram percoxerat igni,
  171. manabat venis ferventibus in loca terrae
  172. concava conveniens argenti rivus et auri,
  173. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  174. posterius claro in terra splendere colore,
  175. tollebant nitido capti levique lepore,
  176. et simili formata videbant esse figura
  177. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  178. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  179. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  180. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  181. mucronum duci fastigia procudendo,
  182. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  183. materiemque dolare et levia radere tigna
  184. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  185. nec minus argento facere haec auroque parabant
  186. quam validi primum violentis viribus aeris,
  187. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  188. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  189. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  190. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  191. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  192. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  193. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  194. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  195. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  196. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  197. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  198. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  199. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  200. et lapides et item silvarum fragmina rami
  201. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  202. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  203. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  204. quo facilis magis est natura et copia maior.
  205. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  206. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  207. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  208. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  209. inde minutatim processit ferreus ensis
  210. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  211. et ferro coepere solum proscindere terrae
  212. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  213. et prius est armatum in equi conscendere costas
  214. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  215. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  216. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  217. et quam falciferos armatum escendere currus.
  218. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  219. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  220. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  221. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  222. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  223. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  224. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  225. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  226. et validos partim prae se misere leones
  227. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  228. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  229. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  230. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  231. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  232. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  233. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  234. inritata leae iaciebant corpora saltu
  235. undique et adversum venientibus ora patebant
  236. et nec opinantis a tergo deripiebant
  237. deplexaeque dabant in terram volnere victos,