De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at catuli pantherarum scymnique leonum
  2. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  3. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  4. alituum porro genus alis omne videmus
  5. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  6. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  7. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  8. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  9. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  10. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  11. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  12. inter se fuerant, unde insita notities est
  13. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  14. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  15. cogere item pluris unus victosque domare
  16. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  17. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  18. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  19. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  20. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  21. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  22. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  23. pro vario sensu varia res voce notaret?
  24. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  25. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  26. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  27. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  28. inritata canum cum primum magna Molossum
  29. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  30. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  31. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  32. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  33. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  34. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  35. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  36. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  37. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  38. denique non hinnitus item differre videtur,
  39. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  40. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  41. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  42. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  43. postremo genus alituum variaeque volucres,
  44. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  45. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  46. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  47. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  48. et partim mutant cum tempestatibus una
  49. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  50. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  51. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  52. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  53. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  54. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  55. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  56. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  57. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  58. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  59. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  60. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  61. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  62. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  63. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  64. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  65. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  66. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  67. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  68. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  69. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  70. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  71. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  72. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  73. condere coeperunt urbis arcemque locare
  74. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  75. et pecudes et agros divisere atque dedere
  76. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  77. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  78. posterius res inventast aurumque repertum,
  79. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  80. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  81. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  82. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  83. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  84. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  85. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  86. ut fundamento stabili fortuna maneret
  87. et placidam possent opulenti degere vitam,
  88. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  89. certantes iter infestum fecere viai,
  90. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  91. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  92. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  93. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  94. ut satius multo iam sit parere quietum
  95. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  96. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  97. angustum per iter luctantes ambitionis;
  98. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  99. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  100. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  101. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  102. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  103. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  104. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  105. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  106. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  107. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  108. inde magistratum partim docuere creare
  109. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  110. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  111. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  112. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  113. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  114. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  115. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  116. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  117. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  118. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  119. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  120. qui violat factis communia foedera pacis.
  121. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  122. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  123. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  124. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  125. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  126. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  127. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  128. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  129. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  130. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  131. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  132. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  133. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  134. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  135. egregias animo facies vigilante videbant
  136. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  137. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  138. membra movere videbantur vocesque superbas
  139. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  140. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  141. subpeditabatur facies et forma manebat,
  142. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  143. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  144. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  145. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  146. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  147. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  148. praeterea caeli rationes ordine certo
  149. et varia annorum cernebant tempora verti
  150. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  151. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  152. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  153. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  154. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  155. luna dies et nox et noctis signa severa
  156. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  157. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  158. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  159. O genus infelix humanum, talia divis
  160. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  161. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  162. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  163. nec pietas ullast velatum saepe videri
  164. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  165. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  166. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  167. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  168. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  169. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  170. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  171. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  172. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  173. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  174. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  175. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  176. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  177. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  178. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  179. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  180. an divinitus aeterna donata salute
  181. perpetuo possint aevi labentia tractu
  182. inmensi validas aevi contemnere viris.
  183. praeterea cui non animus formidine divum
  184. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  185. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  186. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  187. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  188. corripiunt divum percussi membra timore,
  189. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  190. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  191. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  192. induperatorem classis super aequora verrit
  193. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  194. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  195. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  196. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  197. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  198. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  199. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  200. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  201. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  202. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  203. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  204. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  205. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  206. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  207. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  208. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  209. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  210. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  211. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  212. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  213. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  214. sive feras interficere et ditescere praeda;
  215. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  216. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  217. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  218. horribili sonitu silvas exederat altis
  219. a radicibus et terram percoxerat igni,
  220. manabat venis ferventibus in loca terrae
  221. concava conveniens argenti rivus et auri,
  222. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  223. posterius claro in terra splendere colore,
  224. tollebant nitido capti levique lepore,
  225. et simili formata videbant esse figura
  226. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  227. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  228. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  229. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  230. mucronum duci fastigia procudendo,
  231. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  232. materiemque dolare et levia radere tigna
  233. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  234. nec minus argento facere haec auroque parabant
  235. quam validi primum violentis viribus aeris,
  236. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  237. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  238. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  239. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  240. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  241. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  242. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  243. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  244. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  245. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  246. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  247. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  248. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  249. et lapides et item silvarum fragmina rami
  250. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  251. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  252. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  253. quo facilis magis est natura et copia maior.
  254. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  255. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  256. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  257. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  258. inde minutatim processit ferreus ensis
  259. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  260. et ferro coepere solum proscindere terrae
  261. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  262. et prius est armatum in equi conscendere costas
  263. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  264. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  265. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  266. et quam falciferos armatum escendere currus.
  267. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  268. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  269. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  270. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  271. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  272. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  273. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  274. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  275. et validos partim prae se misere leones
  276. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  277. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  278. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  279. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  280. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  281. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  282. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  283. inritata leae iaciebant corpora saltu
  284. undique et adversum venientibus ora patebant
  285. et nec opinantis a tergo deripiebant
  286. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  287. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  288. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  289. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  290. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  291. et validis socios caedebant dentibus apri
  292. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  293. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  294. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  295. nam transversa feros exibant dentis adactus
  296. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  297. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  298. concidere atque gravi terram consternere casu.
  299. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  300. effervescere cernebant in rebus agundis
  301. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  302. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  303. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  304. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  305. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  306. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  307. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  308. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  309. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  310. non quierint animo praesentire atque videre,
  311. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  312. et magis id possis factum contendere in omni
  313. in variis mundis varia ratione creatis,
  314. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  315. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  316. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  317. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  318. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  319. et facere ante viros lanam natura
  320. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  321. et sollertius est multo genus omne virile;
  322. agricolae donec vitio vertere severi,
  323. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  324. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  325. atque opere in duro durarent membra manusque.
  326. At specimen sationis et insitionis origo
  327. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  328. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  329. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  330. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  331. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  332. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  333. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  334. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  335. inque dies magis in montem succedere silvas
  336. cogebant infraque locum concedere cultis,
  337. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  338. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  339. caerula distinguens inter plaga currere posset
  340. per tumulos et convallis camposque profusa;
  341. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  342. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  343. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  344. At liquidas avium voces imitarier ore
  345. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  346. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  347. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  348. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  349. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  350. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  351. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  352. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  353. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  354. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  355. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  356. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  357. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli