De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  2. At varios linguae sonitus natura subegit
  3. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  4. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  5. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  6. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  7. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  8. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  9. illis iratus petit atque infestus inurget.
  10. at catuli pantherarum scymnique leonum
  11. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  12. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  13. alituum porro genus alis omne videmus
  14. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  15. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  16. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  17. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  18. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  19. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  20. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  21. inter se fuerant, unde insita notities est
  22. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  23. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  24. cogere item pluris unus victosque domare
  25. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  26. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  27. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  28. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  29. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  30. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  31. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  32. pro vario sensu varia res voce notaret?
  33. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  34. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  35. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  36. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  37. inritata canum cum primum magna Molossum
  38. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  39. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  40. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  41. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  42. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  43. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  44. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  45. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  46. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  47. denique non hinnitus item differre videtur,
  48. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  49. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  50. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  51. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  52. postremo genus alituum variaeque volucres,
  53. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  54. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  55. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  56. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  57. et partim mutant cum tempestatibus una
  58. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  59. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  60. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  61. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  62. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  63. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  64. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  65. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  66. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  67. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  68. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  69. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  70. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  71. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  72. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  73. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  74. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  75. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  76. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  77. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  78. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  79. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  80. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  81. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  82. condere coeperunt urbis arcemque locare
  83. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  84. et pecudes et agros divisere atque dedere
  85. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  86. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  87. posterius res inventast aurumque repertum,
  88. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  89. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  90. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  91. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  92. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  93. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  94. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  95. ut fundamento stabili fortuna maneret
  96. et placidam possent opulenti degere vitam,
  97. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  98. certantes iter infestum fecere viai,
  99. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  100. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  101. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  102. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  103. ut satius multo iam sit parere quietum
  104. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  105. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  106. angustum per iter luctantes ambitionis;
  107. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  108. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  109. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  110. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  111. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  112. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  113. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  114. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  115. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  116. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  117. inde magistratum partim docuere creare
  118. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  119. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  120. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  121. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  122. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  123. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  124. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  125. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  126. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  127. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  128. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  129. qui violat factis communia foedera pacis.
  130. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  131. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  132. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  133. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  134. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  135. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  136. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  137. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  138. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  139. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  140. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  141. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  142. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  143. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  144. egregias animo facies vigilante videbant
  145. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  146. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  147. membra movere videbantur vocesque superbas
  148. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  149. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  150. subpeditabatur facies et forma manebat,
  151. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  152. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  153. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  154. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  155. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  156. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  157. praeterea caeli rationes ordine certo
  158. et varia annorum cernebant tempora verti
  159. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  160. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  161. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  162. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  163. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  164. luna dies et nox et noctis signa severa
  165. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  166. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  167. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  168. O genus infelix humanum, talia divis
  169. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  170. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  171. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  172. nec pietas ullast velatum saepe videri
  173. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  174. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  175. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  176. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  177. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  178. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  179. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  180. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  181. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  182. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  183. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  184. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  185. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  186. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  187. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  188. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  189. an divinitus aeterna donata salute
  190. perpetuo possint aevi labentia tractu
  191. inmensi validas aevi contemnere viris.
  192. praeterea cui non animus formidine divum
  193. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  194. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  195. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  196. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  197. corripiunt divum percussi membra timore,
  198. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  199. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  200. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  201. induperatorem classis super aequora verrit
  202. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  203. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  204. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  205. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  206. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  207. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  208. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  209. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  210. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  211. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  212. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  213. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  214. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  215. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  216. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  217. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  218. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  219. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  220. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  221. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  222. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  223. sive feras interficere et ditescere praeda;
  224. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  225. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  226. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  227. horribili sonitu silvas exederat altis
  228. a radicibus et terram percoxerat igni,
  229. manabat venis ferventibus in loca terrae
  230. concava conveniens argenti rivus et auri,
  231. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  232. posterius claro in terra splendere colore,
  233. tollebant nitido capti levique lepore,
  234. et simili formata videbant esse figura
  235. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  236. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  237. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  238. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  239. mucronum duci fastigia procudendo,
  240. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  241. materiemque dolare et levia radere tigna
  242. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  243. nec minus argento facere haec auroque parabant
  244. quam validi primum violentis viribus aeris,
  245. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  246. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  247. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  248. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  249. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  250. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  251. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  252. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  253. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  254. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  255. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  256. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  257. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt