De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  2. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  3. vocibus et gestu cum balbe significarent
  4. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  5. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  6. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  7. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  8. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  9. At varios linguae sonitus natura subegit
  10. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  11. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  12. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  13. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  14. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  15. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  16. illis iratus petit atque infestus inurget.
  17. at catuli pantherarum scymnique leonum
  18. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  19. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  20. alituum porro genus alis omne videmus
  21. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  22. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  23. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  24. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  25. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  26. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  27. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  28. inter se fuerant, unde insita notities est
  29. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  30. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  31. cogere item pluris unus victosque domare
  32. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  33. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  34. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  35. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  36. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  37. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  38. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  39. pro vario sensu varia res voce notaret?
  40. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  41. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  42. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  43. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  44. inritata canum cum primum magna Molossum
  45. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  46. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  47. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  48. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  49. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  50. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  51. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  52. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  53. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  54. denique non hinnitus item differre videtur,
  55. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  56. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  57. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  58. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  59. postremo genus alituum variaeque volucres,
  60. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  61. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  62. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  63. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  64. et partim mutant cum tempestatibus una
  65. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  66. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  67. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  68. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  69. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  70. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  71. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  72. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  73. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  74. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  75. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  76. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  77. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  78. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  79. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  80. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  81. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  82. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  83. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  84. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  85. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  86. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  87. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  88. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  89. condere coeperunt urbis arcemque locare
  90. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  91. et pecudes et agros divisere atque dedere
  92. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  93. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  94. posterius res inventast aurumque repertum,
  95. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  96. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  97. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  98. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  99. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  100. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  101. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  102. ut fundamento stabili fortuna maneret
  103. et placidam possent opulenti degere vitam,
  104. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  105. certantes iter infestum fecere viai,
  106. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  107. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  108. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  109. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  110. ut satius multo iam sit parere quietum
  111. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  112. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  113. angustum per iter luctantes ambitionis;
  114. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  115. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  116. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  117. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  118. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  119. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  120. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  121. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  122. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  123. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  124. inde magistratum partim docuere creare
  125. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  126. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  127. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  128. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  129. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  130. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  131. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  132. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  133. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  134. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  135. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  136. qui violat factis communia foedera pacis.
  137. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  138. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  139. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  140. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  141. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  142. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  143. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  144. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  145. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  146. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  147. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  148. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  149. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  150. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  151. egregias animo facies vigilante videbant
  152. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  153. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  154. membra movere videbantur vocesque superbas
  155. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  156. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  157. subpeditabatur facies et forma manebat,
  158. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  159. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  160. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  161. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  162. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  163. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  164. praeterea caeli rationes ordine certo
  165. et varia annorum cernebant tempora verti
  166. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  167. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  168. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  169. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  170. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  171. luna dies et nox et noctis signa severa
  172. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  173. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  174. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  175. O genus infelix humanum, talia divis
  176. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  177. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  178. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  179. nec pietas ullast velatum saepe videri
  180. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  181. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  182. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  183. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  184. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  185. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  186. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  187. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  188. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  189. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  190. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  191. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  192. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  193. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  194. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  195. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  196. an divinitus aeterna donata salute
  197. perpetuo possint aevi labentia tractu
  198. inmensi validas aevi contemnere viris.
  199. praeterea cui non animus formidine divum
  200. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  201. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  202. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  203. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  204. corripiunt divum percussi membra timore,
  205. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  206. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  207. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  208. induperatorem classis super aequora verrit
  209. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  210. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  211. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  212. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  213. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  214. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  215. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  216. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  217. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  218. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  219. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  220. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  221. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  222. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  223. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  224. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  225. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  226. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  227. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  228. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  229. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  230. sive feras interficere et ditescere praeda;
  231. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  232. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  233. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  234. horribili sonitu silvas exederat altis
  235. a radicibus et terram percoxerat igni,
  236. manabat venis ferventibus in loca terrae
  237. concava conveniens argenti rivus et auri,
  238. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  239. posterius claro in terra splendere colore,
  240. tollebant nitido capti levique lepore,
  241. et simili formata videbant esse figura
  242. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  243. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  244. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  245. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  246. mucronum duci fastigia procudendo,
  247. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  248. materiemque dolare et levia radere tigna
  249. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  250. nec minus argento facere haec auroque parabant
  251. quam validi primum violentis viribus aeris,
  252. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  253. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  254. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  255. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  256. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  257. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  258. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  259. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  260. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  261. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  262. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  263. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  264. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  265. et lapides et item silvarum fragmina rami
  266. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  267. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  268. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  269. quo facilis magis est natura et copia maior.
  270. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  271. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  272. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  273. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  274. inde minutatim processit ferreus ensis
  275. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  276. et ferro coepere solum proscindere terrae
  277. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  278. et prius est armatum in equi conscendere costas
  279. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  280. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  281. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  282. et quam falciferos armatum escendere currus.
  283. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  284. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  285. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  286. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  287. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  288. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  289. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  290. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  291. et validos partim prae se misere leones
  292. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  293. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  294. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  295. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  296. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  297. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  298. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  299. inritata leae iaciebant corpora saltu
  300. undique et adversum venientibus ora patebant
  301. et nec opinantis a tergo deripiebant
  302. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  303. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  304. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  305. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  306. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  307. et validis socios caedebant dentibus apri
  308. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  309. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  310. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  311. nam transversa feros exibant dentis adactus
  312. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  313. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  314. concidere atque gravi terram consternere casu.
  315. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  316. effervescere cernebant in rebus agundis
  317. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  318. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  319. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  320. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  321. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  322. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  323. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  324. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  325. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  326. non quierint animo praesentire atque videre,
  327. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  328. et magis id possis factum contendere in omni
  329. in variis mundis varia ratione creatis,
  330. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  331. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  332. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  333. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  334. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  335. et facere ante viros lanam natura
  336. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  337. et sollertius est multo genus omne virile;
  338. agricolae donec vitio vertere severi,
  339. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  340. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  341. atque opere in duro durarent membra manusque.
  342. At specimen sationis et insitionis origo
  343. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  344. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  345. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  346. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  347. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  348. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  349. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  350. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  351. inque dies magis in montem succedere silvas
  352. cogebant infraque locum concedere cultis,
  353. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  354. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  355. caerula distinguens inter plaga currere posset
  356. per tumulos et convallis camposque profusa;
  357. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  358. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  359. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  360. At liquidas avium voces imitarier ore
  361. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  362. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  363. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  364. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  365. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  366. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  367. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  368. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  369. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  370. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  371. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  372. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  373. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  374. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  375. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  376. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  377. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  378. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  379. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  380. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  381. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  382. atque extra numerum procedere membra moventes
  383. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  384. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  385. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  386. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  387. ducere multimodis voces et flectere cantus
  388. et supera calamos unco percurrere labro;
  389. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  390. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  391. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  392. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  393. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  394. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  395. posteriorque fere melior res illa reperta
  396. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  397. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  398. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  399. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  400. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  401. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  402. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  403. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  404. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  405. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  406. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  407. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  408. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  409. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  410. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  411. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  412. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  413. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  414. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  415. idque minutatim vitam provexit in altum
  416. et belli magnos commovit funditus aestus.
  417. at vigiles mundi magnum versatile templum
  418. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  419. perdocuere homines annorum tempora verti
  420. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  421. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  422. et divisa colebatur discretaque tellus,
  423. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  424. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  425. carminibus cum res gestas coepere
  426. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  427. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  428. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  429. Navigia atque agri culturas moenia leges
  430. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  431. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,