De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  2. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  3. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  4. vocibus et gestu cum balbe significarent
  5. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  6. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  7. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  8. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  9. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  10. At varios linguae sonitus natura subegit
  11. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  12. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  13. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  14. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  15. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  16. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  17. illis iratus petit atque infestus inurget.
  18. at catuli pantherarum scymnique leonum
  19. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  20. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  21. alituum porro genus alis omne videmus
  22. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  23. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  24. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  25. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  26. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  27. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  28. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  29. inter se fuerant, unde insita notities est
  30. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  31. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  32. cogere item pluris unus victosque domare
  33. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  34. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  35. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  36. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  37. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  38. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  39. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  40. pro vario sensu varia res voce notaret?
  41. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  42. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  43. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  44. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  45. inritata canum cum primum magna Molossum
  46. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  47. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  48. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  49. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  50. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  51. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  52. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  53. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  54. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  55. denique non hinnitus item differre videtur,
  56. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  57. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  58. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  59. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  60. postremo genus alituum variaeque volucres,
  61. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  62. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  63. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  64. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  65. et partim mutant cum tempestatibus una
  66. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  67. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  68. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  69. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  70. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  71. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  72. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  73. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  74. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  75. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  76. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  77. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  78. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  79. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  80. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  81. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  82. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  83. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  84. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  85. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  86. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  87. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  88. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  89. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  90. condere coeperunt urbis arcemque locare
  91. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  92. et pecudes et agros divisere atque dedere
  93. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  94. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  95. posterius res inventast aurumque repertum,
  96. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  97. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  98. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  99. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  100. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  101. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  102. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  103. ut fundamento stabili fortuna maneret
  104. et placidam possent opulenti degere vitam,
  105. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  106. certantes iter infestum fecere viai,
  107. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  108. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  109. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  110. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  111. ut satius multo iam sit parere quietum
  112. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  113. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  114. angustum per iter luctantes ambitionis;
  115. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  116. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  117. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  118. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  119. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  120. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  121. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  122. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  123. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  124. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  125. inde magistratum partim docuere creare
  126. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  127. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  128. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  129. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  130. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  131. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  132. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  133. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  134. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  135. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  136. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  137. qui violat factis communia foedera pacis.
  138. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  139. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  140. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  141. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  142. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  143. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  144. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  145. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  146. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  147. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  148. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  149. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  150. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  151. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  152. egregias animo facies vigilante videbant
  153. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  154. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  155. membra movere videbantur vocesque superbas
  156. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  157. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  158. subpeditabatur facies et forma manebat,
  159. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  160. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  161. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  162. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  163. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  164. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  165. praeterea caeli rationes ordine certo
  166. et varia annorum cernebant tempora verti
  167. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  168. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  169. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  170. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  171. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  172. luna dies et nox et noctis signa severa
  173. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  174. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  175. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.