De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  2. tum penuria deinde cibi languentia leto
  3. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  4. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  5. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  6. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  7. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  8. ---
  9. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  10. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  11. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  12. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  13. et Venus inminuit viris puerique parentum
  14. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  15. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  16. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  17. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  18. vocibus et gestu cum balbe significarent
  19. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  20. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  21. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  22. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  23. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  24. At varios linguae sonitus natura subegit
  25. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  26. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  27. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  28. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  29. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  30. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  31. illis iratus petit atque infestus inurget.
  32. at catuli pantherarum scymnique leonum
  33. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  34. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  35. alituum porro genus alis omne videmus
  36. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  37. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  38. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  39. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  40. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  41. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  42. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  43. inter se fuerant, unde insita notities est
  44. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  45. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  46. cogere item pluris unus victosque domare
  47. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  48. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  49. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  50. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  51. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  52. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  53. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  54. pro vario sensu varia res voce notaret?
  55. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  56. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  57. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  58. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  59. inritata canum cum primum magna Molossum
  60. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  61. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  62. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  63. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  64. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  65. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  66. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  67. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  68. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  69. denique non hinnitus item differre videtur,
  70. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  71. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  72. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  73. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  74. postremo genus alituum variaeque volucres,
  75. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  76. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  77. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  78. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  79. et partim mutant cum tempestatibus una
  80. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta