De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  2. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  3. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  4. tum penuria deinde cibi languentia leto
  5. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  6. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  7. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  8. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  9. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  10. ---
  11. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  12. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  13. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  14. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  15. et Venus inminuit viris puerique parentum
  16. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  17. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  18. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  19. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  20. vocibus et gestu cum balbe significarent
  21. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  22. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  23. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  24. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  25. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  26. At varios linguae sonitus natura subegit
  27. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  28. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  29. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  30. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  31. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  32. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  33. illis iratus petit atque infestus inurget.
  34. at catuli pantherarum scymnique leonum
  35. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  36. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  37. alituum porro genus alis omne videmus
  38. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  39. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  40. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  41. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  42. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  43. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  44. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  45. inter se fuerant, unde insita notities est
  46. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  47. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  48. cogere item pluris unus victosque domare
  49. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  50. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  51. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  52. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  53. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  54. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  55. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  56. pro vario sensu varia res voce notaret?
  57. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  58. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  59. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  60. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  61. inritata canum cum primum magna Molossum
  62. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  63. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  64. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  65. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  66. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  67. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  68. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  69. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  70. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  71. denique non hinnitus item differre videtur,
  72. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  73. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  74. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  75. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  76. postremo genus alituum variaeque volucres,
  77. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  78. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  79. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  80. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  81. et partim mutant cum tempestatibus una
  82. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  83. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  84. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  85. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  86. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  87. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  88. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  89. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  90. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  91. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  92. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  93. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  94. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  95. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  96. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  97. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  98. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  99. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  100. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  101. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  102. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  103. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  104. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  105. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  106. condere coeperunt urbis arcemque locare
  107. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  108. et pecudes et agros divisere atque dedere
  109. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  110. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  111. posterius res inventast aurumque repertum,
  112. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  113. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  114. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  115. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  116. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  117. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  118. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  119. ut fundamento stabili fortuna maneret
  120. et placidam possent opulenti degere vitam,
  121. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  122. certantes iter infestum fecere viai,
  123. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  124. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  125. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  126. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  127. ut satius multo iam sit parere quietum
  128. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  129. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  130. angustum per iter luctantes ambitionis;
  131. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  132. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  133. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  134. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  135. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  136. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  137. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  138. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  139. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  140. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  141. inde magistratum partim docuere creare
  142. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  143. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  144. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  145. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  146. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  147. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  148. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  149. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  150. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  151. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  152. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  153. qui violat factis communia foedera pacis.
  154. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  155. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  156. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  157. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  158. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  159. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  160. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  161. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  162. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  163. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  164. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  165. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  166. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  167. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  168. egregias animo facies vigilante videbant
  169. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  170. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  171. membra movere videbantur vocesque superbas
  172. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  173. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  174. subpeditabatur facies et forma manebat,
  175. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  176. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  177. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  178. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  179. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  180. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  181. praeterea caeli rationes ordine certo
  182. et varia annorum cernebant tempora verti
  183. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  184. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  185. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  186. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  187. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  188. luna dies et nox et noctis signa severa
  189. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  190. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  191. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  192. O genus infelix humanum, talia divis
  193. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  194. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  195. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  196. nec pietas ullast velatum saepe videri
  197. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  198. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  199. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  200. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  201. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  202. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  203. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  204. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  205. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  206. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  207. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  208. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  209. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  210. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  211. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  212. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  213. an divinitus aeterna donata salute
  214. perpetuo possint aevi labentia tractu
  215. inmensi validas aevi contemnere viris.
  216. praeterea cui non animus formidine divum
  217. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  218. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  219. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  220. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  221. corripiunt divum percussi membra timore,
  222. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  223. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  224. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  225. induperatorem classis super aequora verrit
  226. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  227. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  228. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  229. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  230. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  231. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  232. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  233. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  234. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  235. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  236. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  237. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  238. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  239. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  240. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  241. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  242. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  243. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  244. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  245. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  246. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  247. sive feras interficere et ditescere praeda;
  248. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  249. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  250. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  251. horribili sonitu silvas exederat altis
  252. a radicibus et terram percoxerat igni,
  253. manabat venis ferventibus in loca terrae
  254. concava conveniens argenti rivus et auri,
  255. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  256. posterius claro in terra splendere colore,
  257. tollebant nitido capti levique lepore,
  258. et simili formata videbant esse figura
  259. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  260. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  261. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  262. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  263. mucronum duci fastigia procudendo,
  264. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  265. materiemque dolare et levia radere tigna
  266. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  267. nec minus argento facere haec auroque parabant
  268. quam validi primum violentis viribus aeris,
  269. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  270. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  271. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  272. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  273. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  274. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  275. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  276. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  277. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  278. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  279. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  280. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  281. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  282. et lapides et item silvarum fragmina rami
  283. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  284. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  285. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  286. quo facilis magis est natura et copia maior.
  287. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  288. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  289. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  290. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  291. inde minutatim processit ferreus ensis