De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  2. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  3. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  4. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  5. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  6. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  7. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  8. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  9. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  10. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  11. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  12. sanctius et multo certa ratione magis quam
  13. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  14. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  15. religione refrenatus ne forte rearis
  16. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  17. corpore divino debere aeterna manere,
  18. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  19. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  20. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  21. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  22. inmortalia mortali sermone notantes;
  23. quae procul usque adeo divino a numine distent
  24. inque deum numero quae sint indigna videri,
  25. notitiam potius praebere ut posse putentur
  26. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  27. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  28. posse animi natura putetur consiliumque.
  29. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  30. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  31. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  32. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  33. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  34. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  35. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  36. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  37. posset et innasci quavis in parte soleret,
  38. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  39. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  40. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  41. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  42. totum posse extra corpus formamque animalem
  43. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  44. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  45. haud igitur constant divino praedita sensu,
  46. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  47. Illud item non est ut possis credere, sedes
  48. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  49. tenvis enim natura deum longeque remota
  50. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  51. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  52. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  53. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  54. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  55. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  56. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  57. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  58. praeclaram mundi naturam proptereaque
  59. adlaudabile opus divom laudare decere
  60. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  61. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  62. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  63. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  64. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  65. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  66. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  67. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  68. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  69. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  70. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  71. nam gaudere novis rebus debere videtur
  72. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  73. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  74. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  75. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  76. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  77. donec diluxit rerum genitalis origo?
  78. natus enim debet qui cumque est velle manere
  79. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  80. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  81. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  82. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  83. notities hominum divis unde insita primum est,
  84. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  85. quove modost umquam vis cognita principiorum
  86. quidque inter sese permutato ordine possent.
  87. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  88. namque ita multa modis multis primordia rerum
  89. ex infinito iam tempore percita plagis
  90. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  91. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  92. quae cumque inter se possint congressa creare,
  93. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  94. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  95. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  96. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  97. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  98. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  99. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  100. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  101. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  102. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  103. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  104. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  105. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  106. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  107. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  108. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  109. vitai causa valido consueta bidenti
  110. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  111. si non fecundas vertentes vomere glebas
  112. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  113. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  114. et tamen inter dum magno quaesita labore
  115. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  116. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  117. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  118. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  119. praeterea genus horriferum natura ferarum
  120. humanae genti infestum terraque marique
  121. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  122. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  123. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  124. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  125. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  126. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  127. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  128. cui tantum in vita restet transire malorum.
  129. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  130. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  131. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  132. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  133. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  134. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  135. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  136. Principio quoniam terrai corpus et umor
  137. aurarumque leves animae calidique vapores,
  138. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  139. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  140. debet eodem omnis mundi natura putari.
  141. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  142. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  143. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  144. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  145. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  146. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  147. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  148. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  149. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  150. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  151. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  152. principio pars terrai non nulla, perusta
  153. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  154. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  155. quas validi toto dispergunt venti.
  156. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  157. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  158. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  159. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  160. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  161. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  162. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  163. semper abundare et latices manare perennis
  164. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  165. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  166. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  167. partim quod validi verrentes aequora venti
  168. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  169. partim quod supter per terras diditur omnis;
  170. percolatur enim virus retroque remanat
  171. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  172. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  173. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  174. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  175. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  176. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  177. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  178. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  179. omnia iam resoluta forent et in versa.
  180. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  181. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  182. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  183. inrigat adsidue caelum candore recenti
  184. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  185. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  186. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  187. quod simul ac primum nubes succedere soli
  188. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  189. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  190. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  191. ut noscas splendore novo res semper egere
  192. et primum iactum fulgoris quemque perire
  193. nec ratione alia res posse in sole videri,
  194. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  195. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  196. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  197. fulguribus pingues multa caligine taedae
  198. consimili properant ratione, ardore ministro,
  199. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,