De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi de palma summas contendere viris
  2. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  3. venantumque canes in molli saepe quiete
  4. iactant crura tamen subito vocisque repente
  5. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  6. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  7. expergefactique secuntur inania saepe
  8. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  9. donec discussis redeant erroribus ad se.
  10. at consueta domi catulorum blanda propago
  11. discutere et corpus de terra corripere instant,
  12. iactant crura tamen subito vocisque repente
  13. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  14. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  15. expergefactique secuntur inania saepe
  16. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  17. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  18. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  19. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  20. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  21. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  22. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  23. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  24. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  25. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  26. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  27. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  28. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  29. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  30. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  31. indicioque sui facti persaepe fuere.
  32. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  33. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  34. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  35. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  36. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  37. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  38. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  39. somno devincti credunt se extollere vestem,
  40. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  41. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  42. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  43. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  44. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  45. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  46. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  47. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  48. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  49. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  50. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  51. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  52. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  53. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  54. per membra atque artus decedit corpore toto,
  55. in loca conveniens nervorum certa cietque
  56. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  57. inritata tument loca semine fitque voluntas
  58. eicere id quo se contendit dira lubido,
  59. incitat inritans loca turgida semine multo
  60. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  61. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  62. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  63. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  64. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  65. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  66. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  67. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  68. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  69. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  70. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  71. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  72. stillavit gutta et successit frigida cura;
  73. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  74. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  75. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  76. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  77. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  78. nec retinere semel conversum unius amore
  79. et servare sibi curam certumque dolorem;
  80. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  81. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  82. si non prima novis conturbes volnera plagis
  83. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  84. aut alio possis animi traducere motus.
  85. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  86. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  87. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  88. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  89. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  90. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  91. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  92. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  93. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  94. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  95. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  96. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  97. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  98. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  99. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  100. quod fieri contra totum natura repugnat;
  101. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  102. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  103. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  104. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  105. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  106. ex hominis vero facie pulchroque colore
  107. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  108. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  109. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  110. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  111. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  112. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  113. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  114. nec satiare queunt spectando corpora coram
  115. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  116. possunt errantes incerti corpore toto.
  117. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  118. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  119. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  120. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  121. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  122. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  123. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  124. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  125. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  126. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  127. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  128. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  129. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  130. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  131. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  132. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  133. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  134. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  135. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  136. labitur interea res et Babylonia fiunt
  137. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  138. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  139. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  140. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  141. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  142. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  143. eximia veste et victu convivia, ludi,
  144. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  145. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  146. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  147. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  148. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  149. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  150. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  151. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  152. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  153. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  154. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  155. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  156. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  157. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  158. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  159. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  160. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  161. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  162. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  163. et praetermittas animi vitia omnia primum
  164. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  165. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  166. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  167. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  168. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  169. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  170. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  171. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  172. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  173. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  174. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  175. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  176. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  177. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  178. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  179. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  180. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  181. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  182. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  183. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  184. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  185. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  186. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  187. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  188. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  189. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  190. floribus et sertis operit postisque superbos
  191. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  192. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  193. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  194. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  195. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  196. plus videat quam mortali concedere par est.
  197. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  198. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  199. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  200. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  201. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  202. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  203. praetermittere et humanis concedere rebus.
  204. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  205. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  206. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  207. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  208. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  209. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  210. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  211. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  212. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  213. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  214. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  215. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  216. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  217. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  218. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  219. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  220. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  221. Et commiscendo quom semine forte virilem
  222. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  223. tum similes matrum materno semine fiunt,
  224. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  225. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  226. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  227. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  228. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  229. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  230. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  231. possint et referant proavorum saepe figuras,
  232. propterea quia multa modis primordia multis
  233. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  234. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.