De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quibus in rebus consuerint esse operati
  2. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  3. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  4. in somnis sudare tamen spirareque semper
  5. et quasi de palma summas contendere viris
  6. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  7. venantumque canes in molli saepe quiete
  8. iactant crura tamen subito vocisque repente
  9. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  10. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  11. expergefactique secuntur inania saepe
  12. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  13. donec discussis redeant erroribus ad se.
  14. at consueta domi catulorum blanda propago
  15. discutere et corpus de terra corripere instant,
  16. iactant crura tamen subito vocisque repente
  17. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  18. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  19. expergefactique secuntur inania saepe
  20. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  21. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  22. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  23. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  24. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  25. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  26. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  27. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  28. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  29. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  30. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  31. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  32. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  33. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  34. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  35. indicioque sui facti persaepe fuere.
  36. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  37. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  38. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  39. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  40. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  41. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  42. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  43. somno devincti credunt se extollere vestem,
  44. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  45. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  46. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  47. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  48. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  49. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  50. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  51. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  52. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  53. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  54. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  55. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  56. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  57. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  58. per membra atque artus decedit corpore toto,
  59. in loca conveniens nervorum certa cietque
  60. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  61. inritata tument loca semine fitque voluntas
  62. eicere id quo se contendit dira lubido,
  63. incitat inritans loca turgida semine multo
  64. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  65. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  66. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  67. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  68. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  69. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  70. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  71. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  72. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  73. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  74. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  75. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  76. stillavit gutta et successit frigida cura;
  77. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  78. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  79. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  80. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  81. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  82. nec retinere semel conversum unius amore
  83. et servare sibi curam certumque dolorem;
  84. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  85. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  86. si non prima novis conturbes volnera plagis
  87. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  88. aut alio possis animi traducere motus.
  89. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  90. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  91. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  92. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  93. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  94. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  95. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  96. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  97. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  98. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  99. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  100. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  101. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  102. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  103. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  104. quod fieri contra totum natura repugnat;
  105. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  106. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  107. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  108. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  109. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  110. ex hominis vero facie pulchroque colore
  111. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  112. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  113. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  114. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  115. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  116. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  117. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  118. nec satiare queunt spectando corpora coram
  119. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  120. possunt errantes incerti corpore toto.
  121. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  122. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  123. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  124. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  125. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  126. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  127. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  128. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  129. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  130. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  131. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  132. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  133. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  134. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  135. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  136. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  137. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  138. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  139. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  140. labitur interea res et Babylonia fiunt
  141. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  142. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  143. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  144. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  145. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  146. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  147. eximia veste et victu convivia, ludi,
  148. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  149. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  150. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  151. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  152. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  153. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  154. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  155. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  156. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  157. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  158. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  159. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  160. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  161. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  162. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  163. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  164. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  165. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  166. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  167. et praetermittas animi vitia omnia primum
  168. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  169. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  170. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  171. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  172. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  173. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  174. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  175. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  176. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  177. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  178. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  179. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  180. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  181. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  182. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  183. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  184. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  185. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  186. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  187. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  188. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  189. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  190. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  191. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  192. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  193. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  194. floribus et sertis operit postisque superbos
  195. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  196. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  197. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  198. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  199. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  200. plus videat quam mortali concedere par est.
  201. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  202. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  203. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  204. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  205. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  206. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  207. praetermittere et humanis concedere rebus.
  208. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  209. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  210. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  211. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  212. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  213. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  214. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  215. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  216. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  217. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  218. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  219. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  220. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  221. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  222. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  223. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  224. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  225. Et commiscendo quom semine forte virilem
  226. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  227. tum similes matrum materno semine fiunt,
  228. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  229. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  230. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  231. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  232. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  233. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  234. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  235. possint et referant proavorum saepe figuras,
  236. propterea quia multa modis primordia multis
  237. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  238. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  239. inde Venus varia producit sorte figuras,
  240. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  241. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  242. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  243. et muliebre oritur patrio de semine saeclum