De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  2. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  3. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  4. exin imaginibus missis consistere eorum.
  5. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  6. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  7. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  8. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  9. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  10. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  11. nec ratione alia servari posse videntur,
  12. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  13. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  14. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  15. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  16. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  17. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  18. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  19. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  20. tertia pars nulla possit ratione videri.
  21. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  22. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  23. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  24. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  25. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  26. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  27. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  28. habrotonique graves et tristia centaurea,
  29. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  30. ---
  31. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  32. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  33. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  34. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  35. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  36. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  37. quae multis formata modis sublime feruntur,
  38. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  39. cernimus et mundi speciem violare serenam
  40. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  41. ora volare videntur et umbram ducere late,
  42. inter dum magni montes avolsaque saxa
  43. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  44. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  45. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  46. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  47. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  48. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  49. ---
  50. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  51. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  52. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  53. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  54. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  55. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  56. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  57. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  58. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  59. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  60. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  61. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  62. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  63. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  64. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  65. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  66. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  67. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  68. sic ab rebus item simili ratione necessest
  69. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  70. multa modis multis in cunctas undique partis;
  71. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  72. res ibi respondent simili forma atque colore.
  73. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  74. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  75. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  76. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  77. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  78. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  79. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  80. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  81. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  82. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  83. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  84. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  85. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  86. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  87. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  88. Principio persaepe levis res atque minutis
  89. corporibus factas celeris licet esse videre.
  90. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  91. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  92. quae quasi cuduntur perque intervallum
  93. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  94. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  95. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  96. qua propter simulacra pari ratione necessest
  97. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  98. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  99. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  100. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  101. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  102. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  103. et quasi permanare per intervallum.
  104. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  105. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  106. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  107. per totum caeli spatium diffundere sese
  108. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  109. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  110. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  111. quone vides citius debere et longius ire
  112. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  113. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  114. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  115. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  116. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  117. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  118. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  119. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  120. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  121. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  122. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  123. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  124. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  125. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  126. nec variae cessant voces volitare per auras.
  127. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  128. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  129. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  130. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  131. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  132. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  133. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  134. cernere odorari licet et sentire sonare.
  135. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  136. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  137. cernitur in luce et claro candore, necessest
  138. consimili causa tactum visumque moveri.
  139. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  140. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  141. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  142. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  143. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  144. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  145. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  146. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  147. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  148. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  149. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  150. efficit ut videamus et internoscere curat;
  151. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  152. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  153. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  154. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  155. propterea fit uti videamus quam procul absit
  156. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  157. et nostros oculos perterget longior aura,
  158. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  159. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  160. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  161. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  162. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  163. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  164. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  165. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  166. particulam venti sentire et frigoris eius,
  167. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  168. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  169. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  170. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  171. tangimus extremum saxi summumque colorem
  172. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  173. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  174. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  175. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  176. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  177. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  178. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  179. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  180. primus enim citra postes tum cernitur ,
  181. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  182. post extraria lux oculos perterget et
  183. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  184. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  185. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  186. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  187. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  188. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  189. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  190. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  191. atque alium prae se propellens volvit,
  192. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  193. distare ab speculo tantum semota videtur.
  194. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  195. ---
  196. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  197. binis quoniam res confit utraque.
  198. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  199. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  200. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  201. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  202. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  203. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  204. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  205. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  206. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  207. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  208. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  209. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  210. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  211. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  212. omnia per flexos aditus educta licebit
  213. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  214. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  215. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  216. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  217. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  218. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  219. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  220. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  221. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  222. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  223. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  224. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  225. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  226. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  227. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  228. omnia quandoquidem cogit natura referri
  229. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  230. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  231. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  232. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  233. per purum simulacra feruntur
  234. et feriunt oculos turbantia composituras.
  235. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  236. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  237. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  238. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  239. arquati, quia luroris de corpore eorum
  240. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  241. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  242. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  243. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  244. propterea quia, cum propior caliginis
  245. ater init oculos prior et possedit apertos,
  246. insequitur candens confestim lucidus ,
  247. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  248. illius; nam multis partibus hic est
  249. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  250. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  251. atque pate fecit, quas ante obsederat
  252. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  253. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  254. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  255. propterea quia posterior caliginis
  256. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  257. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  258. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  259. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  260. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  261. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  262. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  263. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  264. per multum quia dum simulacra feruntur,
  265. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  266. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  267. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  268. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  269. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  270. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  271. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  272. si credis privatum lumine posse
  273. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  274. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  275. id quod nos umbram perhibere .
  276. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  277. lumine privatur solis qua cumque meantes
  278. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  279. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  280. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  281. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  282. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  283. propterea facile et spoliatur lumine terra
  284. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  285. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  286. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  287. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  288. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  289. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  290. hoc animi demum ratio discernere debet,
  291. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  292. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  293. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  294. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  295. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  296. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  297. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  298. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  299. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  300. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  301. solque pari ratione manere et luna videtur
  302. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  303. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  304. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  305. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  306. atria versari et circum cursare columnae
  307. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  308. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  309. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  310. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  311. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  312. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  313. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  314. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  315. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  316. inter eos solemque iacent immania ponti
  317. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  318. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  319. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  320. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  321. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  322. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  323. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  324. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  325. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  326. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  327. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  328. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  329. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  330. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  331. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  332. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  333. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  334. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  335. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  336. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  337. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  338. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  339. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  340. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  341. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  342. at maris ignaris in portu clauda videntur
  343. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  344. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  345. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  346. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  347. omnia converti sursumque supina reverti
  348. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  349. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  350. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  351. labier adversum nimbos atque ire superne
  352. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  353. At si forte oculo manus uni subdita supter
  354. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  355. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  356. bina lucernarum florentia lumina flammis
  357. binaque per totas aedis geminare supellex
  358. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  359. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  360. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  361. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  362. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  363. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  364. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  365. mutare et campos pedibus transire videmur,
  366. et sonitus audire, severa silentia noctis
  367. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  368. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  369. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  370. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  371. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  372. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  373. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  374. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  375. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  376. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  377. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  378. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  379. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  380. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  381. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  382. notitiam veri quae res falsique crearit
  383. et dubium certo quae res differre probarit.
  384. invenies primis ab sensibus esse creatam
  385. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  386. nam maiore fide debet reperirier illud,
  387. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  388. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  389. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  390. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  391. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  392. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  393. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  394. an confutabunt nares oculive revincent?
  395. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  396. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  397. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  398. et seorsum varios rerum sentire colores
  399. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  400. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  401. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  402. non possint alios alii convincere sensus.
  403. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  404. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  405. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  406. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  407. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  408. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  409. reddere mendose causas utriusque figurae,
  410. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  411. et violare fidem primam et convellere tota
  412. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  413. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  414. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  415. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  416. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  417. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  418. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  419. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  420. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  421. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  422. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  423. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  424. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  425. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  426. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  427. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  428. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  429. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  430. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  431. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  432. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  433. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  434. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  435. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  436. quippe per angustum turba maiore coorta
  437. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  438. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  439. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  440. corporeis e principiis, ut laedere possint.