De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  2. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  3. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  4. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  5. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  6. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  7. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  8. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  9. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  10. cernere saltantis et mollia membra moventis
  11. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  12. auribus accipere et consessum cernere eundem
  13. scenaique simul varios splendere decores.
  14. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  15. et quibus in rebus consuerint esse operati
  16. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  17. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  18. in somnis sudare tamen spirareque semper
  19. et quasi de palma summas contendere viris
  20. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  21. venantumque canes in molli saepe quiete
  22. iactant crura tamen subito vocisque repente
  23. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  24. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  25. expergefactique secuntur inania saepe
  26. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  27. donec discussis redeant erroribus ad se.
  28. at consueta domi catulorum blanda propago
  29. discutere et corpus de terra corripere instant,
  30. iactant crura tamen subito vocisque repente
  31. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  32. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  33. expergefactique secuntur inania saepe
  34. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  35. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  36. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  37. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  38. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  39. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  40. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  41. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  42. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  43. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  44. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  45. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  46. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  47. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  48. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  49. indicioque sui facti persaepe fuere.
  50. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  51. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  52. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  53. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  54. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  55. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  56. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  57. somno devincti credunt se extollere vestem,
  58. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  59. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  60. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  61. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  62. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  63. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  64. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  65. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  66. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  67. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  68. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  69. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  70. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  71. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  72. per membra atque artus decedit corpore toto,
  73. in loca conveniens nervorum certa cietque
  74. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  75. inritata tument loca semine fitque voluntas
  76. eicere id quo se contendit dira lubido,
  77. incitat inritans loca turgida semine multo
  78. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  79. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  80. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  81. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  82. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  83. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  84. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  85. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  86. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  87. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  88. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  89. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  90. stillavit gutta et successit frigida cura;
  91. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  92. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  93. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  94. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  95. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  96. nec retinere semel conversum unius amore
  97. et servare sibi curam certumque dolorem;
  98. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  99. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  100. si non prima novis conturbes volnera plagis
  101. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  102. aut alio possis animi traducere motus.
  103. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  104. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  105. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  106. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  107. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  108. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  109. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  110. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  111. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  112. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  113. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  114. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  115. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  116. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  117. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  118. quod fieri contra totum natura repugnat;
  119. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  120. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  121. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  122. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  123. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  124. ex hominis vero facie pulchroque colore
  125. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  126. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  127. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  128. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  129. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  130. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  131. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  132. nec satiare queunt spectando corpora coram
  133. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  134. possunt errantes incerti corpore toto.
  135. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  136. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  137. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  138. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  139. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  140. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  141. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  142. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  143. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  144. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  145. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  146. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  147. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  148. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  149. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  150. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  151. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  152. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  153. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  154. labitur interea res et Babylonia fiunt
  155. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  156. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  157. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  158. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  159. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  160. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  161. eximia veste et victu convivia, ludi,
  162. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  163. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  164. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  165. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  166. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  167. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  168. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  169. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  170. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  171. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  172. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  173. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  174. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  175. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  176. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  177. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  178. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  179. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  180. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  181. et praetermittas animi vitia omnia primum
  182. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  183. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  184. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  185. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  186. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  187. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  188. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  189. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  190. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  191. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  192. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  193. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  194. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  195. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  196. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  197. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  198. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  199. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.