De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  2. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  3. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  4. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  5. exin imaginibus missis consistere eorum.
  6. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  7. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  8. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  9. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  10. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  11. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  12. nec ratione alia servari posse videntur,
  13. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  14. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  15. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  16. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  17. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  18. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  19. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  20. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  21. tertia pars nulla possit ratione videri.
  22. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  23. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  24. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  25. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  26. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  27. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  28. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  29. habrotonique graves et tristia centaurea,
  30. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  31. ---
  32. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  33. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  34. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  35. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  36. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  37. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  38. quae multis formata modis sublime feruntur,
  39. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  40. cernimus et mundi speciem violare serenam
  41. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  42. ora volare videntur et umbram ducere late,
  43. inter dum magni montes avolsaque saxa
  44. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  45. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  46. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  47. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  48. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  49. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  50. ---
  51. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  52. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  53. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  54. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  55. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  56. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  57. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  58. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  59. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  60. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  61. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  62. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  63. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  64. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  65. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  66. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  67. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  68. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  69. sic ab rebus item simili ratione necessest
  70. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  71. multa modis multis in cunctas undique partis;
  72. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  73. res ibi respondent simili forma atque colore.
  74. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  75. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  76. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  77. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  78. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  79. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  80. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  81. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  82. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  83. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  84. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  85. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  86. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  87. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  88. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  89. Principio persaepe levis res atque minutis
  90. corporibus factas celeris licet esse videre.
  91. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  92. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  93. quae quasi cuduntur perque intervallum
  94. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  95. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  96. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  97. qua propter simulacra pari ratione necessest
  98. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  99. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  100. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  101. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  102. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  103. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  104. et quasi permanare per intervallum.
  105. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  106. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  107. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  108. per totum caeli spatium diffundere sese
  109. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  110. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  111. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  112. quone vides citius debere et longius ire
  113. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  114. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  115. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  116. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  117. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  118. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  119. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  120. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  121. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  122. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  123. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  124. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  125. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  126. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  127. nec variae cessant voces volitare per auras.
  128. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  129. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  130. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  131. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  132. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  133. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  134. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  135. cernere odorari licet et sentire sonare.
  136. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  137. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  138. cernitur in luce et claro candore, necessest
  139. consimili causa tactum visumque moveri.
  140. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  141. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  142. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  143. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  144. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  145. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  146. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  147. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  148. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  149. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  150. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  151. efficit ut videamus et internoscere curat;
  152. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  153. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  154. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  155. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  156. propterea fit uti videamus quam procul absit
  157. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  158. et nostros oculos perterget longior aura,
  159. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  160. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  161. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  162. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  163. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  164. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  165. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  166. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  167. particulam venti sentire et frigoris eius,
  168. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  169. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  170. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  171. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  172. tangimus extremum saxi summumque colorem
  173. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  174. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  175. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  176. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  177. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  178. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  179. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  180. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  181. primus enim citra postes tum cernitur ,
  182. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  183. post extraria lux oculos perterget et
  184. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  185. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  186. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  187. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  188. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  189. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  190. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  191. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  192. atque alium prae se propellens volvit,
  193. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  194. distare ab speculo tantum semota videtur.
  195. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  196. ---
  197. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  198. binis quoniam res confit utraque.
  199. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  200. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  201. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  202. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  203. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  204. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  205. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  206. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  207. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  208. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  209. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  210. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  211. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  212. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  213. omnia per flexos aditus educta licebit
  214. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  215. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  216. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  217. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  218. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  219. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  220. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  221. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  222. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  223. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  224. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  225. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  226. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  227. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  228. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  229. omnia quandoquidem cogit natura referri
  230. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  231. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  232. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  233. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  234. per purum simulacra feruntur
  235. et feriunt oculos turbantia composituras.
  236. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  237. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  238. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  239. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  240. arquati, quia luroris de corpore eorum
  241. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  242. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  243. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  244. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  245. propterea quia, cum propior caliginis
  246. ater init oculos prior et possedit apertos,
  247. insequitur candens confestim lucidus ,
  248. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  249. illius; nam multis partibus hic est
  250. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  251. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  252. atque pate fecit, quas ante obsederat