De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora conturbant magno contusa labore.
  2. fit ratione eadem coniectus parte animai
  3. altior atque foras eiectus largior eius,
  4. et divisior inter se ac distractior intus.
  5. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  6. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  7. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  8. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  9. causidici causas agere et componere leges,
  10. induperatores pugnare ac proelia obire,
  11. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  12. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  13. semper et inventam patriis exponere chartis.
  14. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  15. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  16. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  17. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  18. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  19. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  20. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  21. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  22. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  23. cernere saltantis et mollia membra moventis
  24. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  25. auribus accipere et consessum cernere eundem
  26. scenaique simul varios splendere decores.
  27. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  28. et quibus in rebus consuerint esse operati
  29. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  30. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  31. in somnis sudare tamen spirareque semper
  32. et quasi de palma summas contendere viris
  33. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  34. venantumque canes in molli saepe quiete
  35. iactant crura tamen subito vocisque repente
  36. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  37. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  38. expergefactique secuntur inania saepe
  39. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  40. donec discussis redeant erroribus ad se.
  41. at consueta domi catulorum blanda propago
  42. discutere et corpus de terra corripere instant,
  43. iactant crura tamen subito vocisque repente
  44. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  45. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  46. expergefactique secuntur inania saepe
  47. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  48. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  49. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  50. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  51. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  52. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  53. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  54. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  55. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  56. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  57. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  58. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  59. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  60. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  61. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  62. indicioque sui facti persaepe fuere.
  63. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  64. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  65. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  66. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  67. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  68. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  69. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  70. somno devincti credunt se extollere vestem,
  71. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  72. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  73. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  74. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  75. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  76. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  77. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  78. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  79. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  80. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  81. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  82. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  83. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  84. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  85. per membra atque artus decedit corpore toto,
  86. in loca conveniens nervorum certa cietque
  87. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  88. inritata tument loca semine fitque voluntas
  89. eicere id quo se contendit dira lubido,
  90. incitat inritans loca turgida semine multo
  91. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  92. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  93. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  94. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  95. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  96. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  97. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  98. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  99. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  100. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  101. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  102. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  103. stillavit gutta et successit frigida cura;
  104. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  105. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  106. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  107. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  108. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  109. nec retinere semel conversum unius amore
  110. et servare sibi curam certumque dolorem;
  111. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  112. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  113. si non prima novis conturbes volnera plagis
  114. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  115. aut alio possis animi traducere motus.
  116. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  117. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  118. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  119. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  120. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  121. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  122. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  123. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  124. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  125. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  126. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  127. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  128. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  129. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  130. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  131. quod fieri contra totum natura repugnat;
  132. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  133. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  134. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  135. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  136. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  137. ex hominis vero facie pulchroque colore
  138. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  139. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  140. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  141. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  142. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  143. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  144. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  145. nec satiare queunt spectando corpora coram
  146. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  147. possunt errantes incerti corpore toto.
  148. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  149. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  150. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  151. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  152. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  153. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  154. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  155. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  156. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  157. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  158. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  159. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  160. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  161. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,